| Semifer interea divinae stirpis alumno | 2.633 |
| laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore; | |
| ecce venit rutilis umeros protecta capillis | 635 |
| filia centauri, quam quondam nympha Chariclo | |
| fluminis in rapidi ripis enixa vocavit | |
| Ocyroen: non haec artes contenta paternas | |
| edidicisse fuit, fatorum arcana canebat. | |
| ergo ubi vaticinos concepit mente furores | 640 |
| incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, | |
| adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi | |
| cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe | |
| corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas | |
| fas erit, idque semel dis indignantibus ausus | 645 |
| posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita, | |
| eque deo corpus fies exsangue deusque, | |
| qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis. | |
| tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis | |
| omnibus ut maneas nascendi lege creatus, | 650 |
| posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae | |
| sanguine serpentis per saucia membra recepto; | |
| teque ex aeterno patientem numina mortis | |
| efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.' | |
| restabat fatis aliquid: suspirat ab imis | 655 |
| pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, | |
| atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque | |
| plura loqui, vocisque meae praecluditur usus. | |
| non fuerant artes tanti, quae numinis iram | |
| contraxere mihi: mallem nescisse futura! | 660 |
| iam mihi subduci facies humana videtur, | |
| iam cibus herba placet, iam latis currere campis | |
| impetus est: in equam cognataque corpora vertor. | |
| tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.' | |
| talia dicenti pars est extrema querellae | 665 |
| intellecta parum confusaque verba fuerunt; | |
| mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur | |
| sed simulantis equam, parvoque in tempore certos | |
| edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. | |
| tum digiti coeunt et quinos alligat ungues | 670 |
| perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris | |
| et colli spatium, longae pars maxima pallae | |
| cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, | |
| in dextras abiere iubas, pariterque novata est | |
| et vox et facies; nomen quoque monstra dedere. | 675 |