| Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem | 2.752 |
| et tanto penitus traxit suspiria motu, | |
| ut pariter pectus positamque in pectore forti | |
| aegida concuteret: subit, hanc arcana profana | 755 |
| detexisse manu, tum cum sine matre creatam | |
| Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, | |
| et gratamque deo fore iam gratamque sorori | |
| et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro. | |
| protinus Invidiae nigro squalentia tabo | 760 |
| tecta petit: domus est imis in vallibus huius | |
| abdita, sole carens, non ulli pervia vento, | |
| tristis et ignavi plenissima frigoris et quae | |
| igne vacet semper, caligine semper abundet. | |
| huc ubi pervenit belli metuenda virago, | 765 |
| constitit ante domum (neque enim succedere tectis | |
| fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. | |
| concussae patuere fores. videt intus edentem | |
| vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, | |
| Invidiam visaque oculos avertit; at illa | 770 |
| surgit humo pigre semesarumque relinquit | |
| corpora serpentum passuque incedit inerti. | |
| utque deam vidit formaque armisque decoram, | |
| ingemuit vultumque una ac suspiria duxit. | |
| pallor in ore sedet, macies in corpore toto. | 775 |
| nusquam recta acies, livent robigine dentes, | |
| pectora felle virent, lingua est suffusa veneno; | |
| risus abest, nisi quem visi movere dolores; | |
| nec fruitur somno, vigilantibus excita curis, | |
| sed videt ingratos intabescitque videndo | 780 |
| successus hominum carpitque et carpitur una | |
| suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam, | |
| talibus adfata est breviter Tritonia dictis: | |
| 'infice tabe tua natarum Cecropis unam: | |
| sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta | 785 |
| fugit et inpressa tellurem reppulit hasta. |