Illa deam obliquo fugientem lumine cernens 2.787
murmura parva dedit successurumque Minervae
indoluit baculumque capit, quod spinea totum
vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, 790
quacumque ingreditur, florentia proterit arva
exuritque herbas et summa cacumina carpit
adflatuque suo populos urbesque domosque
polluit et tandem Tritonida conspicit arcem
ingeniis opibusque et festa pace virentem 795
vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,
iussa facit pectusque manu ferrugine tincta
tangit et hamatis praecordia sentibus inplet
inspiratque nocens virus piceumque per ossa 800
dissipat et medio spargit pulmone venenum,
neve mali causae spatium per latius errent,
germanam ante oculos fortunatumque sororis
coniugium pulchraque deum sub imagine ponit
cunctaque magna facit; quibus inritata dolore 805
Cecropis occulto mordetur et anxia nocte
anxia luce gemit lentaque miserrima tabe
liquitur, et glacies incerto saucia sole,
felicisque bonis non lenius uritur Herses,
quam cum spinosis ignis supponitur herbis, 810
quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur.
saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,
saepe velut crimen rigido narrare parenti;
denique in adverso venientem limine sedit
exclusura deum. cui blandimenta precesque 815
verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit,
'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.'
'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!'
caelestique fores virga patefecit: at illi
surgere conanti partes, quascumque sedendo 820
flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri:
illa quidem pugnat recto se attollere trunco,
sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues
labitur, et pallent amisso sanguine venae;
utque malum late solet inmedicabile cancer 825
serpere et inlaesas vitiatis addere partes,
sic letalis hiems paulatim in pectora venit
vitalesque vias et respiramina clausit,
nec conata loqui est nec, si conata fuisset,
vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, 830
oraque duruerant, signumque exsangue sedebat;
nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.