| Illa deam obliquo fugientem lumine cernens | 2.787 |
| murmura parva dedit successurumque Minervae | |
| indoluit baculumque capit, quod spinea totum | |
| vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, | 790 |
| quacumque ingreditur, florentia proterit arva | |
| exuritque herbas et summa cacumina carpit | |
| adflatuque suo populos urbesque domosque | |
| polluit et tandem Tritonida conspicit arcem | |
| ingeniis opibusque et festa pace virentem | 795 |
| vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. | |
| sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, | |
| iussa facit pectusque manu ferrugine tincta | |
| tangit et hamatis praecordia sentibus inplet | |
| inspiratque nocens virus piceumque per ossa | 800 |
| dissipat et medio spargit pulmone venenum, | |
| neve mali causae spatium per latius errent, | |
| germanam ante oculos fortunatumque sororis | |
| coniugium pulchraque deum sub imagine ponit | |
| cunctaque magna facit; quibus inritata dolore | 805 |
| Cecropis occulto mordetur et anxia nocte | |
| anxia luce gemit lentaque miserrima tabe | |
| liquitur, et glacies incerto saucia sole, | |
| felicisque bonis non lenius uritur Herses, | |
| quam cum spinosis ignis supponitur herbis, | 810 |
| quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur. | |
| saepe mori voluit, ne quicquam tale videret, | |
| saepe velut crimen rigido narrare parenti; | |
| denique in adverso venientem limine sedit | |
| exclusura deum. cui blandimenta precesque | 815 |
| verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit, | |
| 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.' | |
| 'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!' | |
| caelestique fores virga patefecit: at illi | |
| surgere conanti partes, quascumque sedendo | 820 |
| flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri: | |
| illa quidem pugnat recto se attollere trunco, | |
| sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues | |
| labitur, et pallent amisso sanguine venae; | |
| utque malum late solet inmedicabile cancer | 825 |
| serpere et inlaesas vitiatis addere partes, | |
| sic letalis hiems paulatim in pectora venit | |
| vitalesque vias et respiramina clausit, | |
| nec conata loqui est nec, si conata fuisset, | |
| vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, | 830 |
| oraque duruerant, signumque exsangue sedebat; | |
| nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam. |