| LIBER III | |
| Iamque deus posita fallacis imagine tauri | 3.1 |
| se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, | |
| cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam | |
| imperat et poenam, si non invenerit, addit | |
| exilium, facto pius et sceleratus eodem. | 5 |
| orbe pererrato (quis enim deprendere possit | |
| furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis | |
| vitat Agenorides Phoebique oracula supplex | |
| consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. | |
| 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis, | 10 |
| nullum passa iugum curvique inmunis aratri. | |
| hac duce carpe vias et, qua requieverit herba, | |
| moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.' | |
| vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, | |
| incustoditam lente videt ire iuvencam | 15 |
| nullum servitii signum cervice gerentem. | |
| subsequitur pressoque legit vestigia gressu | |
| auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. | |
| iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: | |
| bos stetit et tollens speciosam cornibus altis | 20 |
| ad caelum frontem mugitibus inpulit auras | |
| atque ita respiciens comites sua terga sequentis | |
| procubuit teneraque latus submisit in herba. | |
| Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae | |
| figit et ignotos montes agrosque salutat. | 25 |
| Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros | |
| et petere e vivis libandas fontibus undas. | |
| silva vetus stabat nulla violata securi, | |
| et specus in media virgis ac vimine densus | |
| efficiens humilem lapidum conpagibus arcum | 30 |
| uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro | |
| Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; | |
| igne micant oculi, corpus tumet omne venenis, | |
| tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. | |
| quem postquam Tyria lucum de gente profecti | 35 |
| infausto tetigere gradu, demissaque in undas | |
| urna dedit sonitum, longo caput extulit antro | |
| caeruleus serpens horrendaque sibila misit. | |
| effluxere urnae manibus sanguisque reliquit | |
| corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. | 40 |
| ille volubilibus squamosos nexibus orbes | |
| torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus | |
| ac media plus parte leves erectus in auras | |
| despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto, | |
| si totum spectes, geminas qui separat arctos. | 45 |
| nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant | |
| sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, | |
| occupat: hos morsu, longis conplexibus illos, | |
| hos necat adflati funesta tabe veneni. |