| Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: | 3.50 |
| quae mora sit sociis, miratur Agenore natus | |
| vestigatque viros. tegumen derepta leoni | |
| pellis erat, telum splendenti lancea ferro | |
| et iaculum teloque animus praestantior omni. | |
| ut nemus intravit letataque corpora vidit | 55 |
| victoremque supra spatiosi tergoris hostem | |
| tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, | |
| 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis, | |
| aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem | |
| sustulit et magnum magno conamine misit. | 60 |
| illius inpulsu cum turribus ardua celsis | |
| moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit | |
| loricaeque modo squamis defensus et atrae | |
| duritia pellis validos cute reppulit ictus; | |
| at non duritia iaculum quoque vicit eadem, | 65 |
| quod medio lentae spinae curvamine fixum | |
| constitit et totum descendit in ilia ferrum. | |
| ille dolore ferox caput in sua terga retorsit | |
| vulneraque adspexit fixumque hastile momordit, | |
| idque ubi vi multa partem labefecit in omnem, | 70 |
| vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. | |
| tum vero postquam solitas accessit ad iras | |
| causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, | |
| spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, | |
| terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit | 75 |
| ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. | |
| ipse modo inmensum spiris facientibus orbem | |
| cingitur, interdum longa trabe rectior adstat, | |
| inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis | |
| fertur et obstantis proturbat pectore silvas. | 80 |
| cedit Agenorides paulum spolioque leonis | |
| sustinet incursus instantiaque ora retardat | |
| cuspide praetenta: furit ille et inania duro | |
| vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. | |
| iamque venenifero sanguis manare palato | 85 |
| coeperat et virides adspergine tinxerat herbas; | |
| sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu | |
| laesaque colla dabat retro plagamque sedere | |
| cedendo arcebat nec longius ire sinebat, | |
| donec Agenorides coniectum in guttura ferrum | 90 |
| usque sequens pressit, dum retro quercus eunti | |
| obstitit et fixa est pariter cum robore cervix. | |
| pondere serpentis curvata est arbor et ima | |
| parte flagellari gemuit sua robora caudae. |