| Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri | 3.131 |
| exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque | |
| contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, | |
| tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, | |
| hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper | 135 |
| exspectanda dies hominis, dicique beatus | |
| ante obitum nemo supremaque funera debet. | |
| Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas | |
| causa fuit luctus, alienaque cornua fronti | |
| addita, vosque, canes satiatae sanguine erili. | 140 |
| at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, | |
| non scelus invenies; quod enim scelus error habebat? | |
| Mons erat infectus variarum caede ferarum, | |
| iamque dies medius rerum contraxerat umbras | |
| et sol ex aequo meta distabat utraque, | 145 |
| cum iuvenis placido per devia lustra vagantes | |
| participes operum conpellat Hyantius ore: | |
| 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, | |
| fortunaeque dies habuit satis; altera lucem | |
| cum croceis invecta rotis Aurora reducet, | 150 |
| propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque | |
| distat idem meta finditque vaporibus arva. | |
| sistite opus praesens nodosaque tollite lina!' | |
| iussa viri faciunt intermittuntque laborem. | |
| Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, | 155 |
| nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, | |
| cuius in extremo est antrum nemorale recessu | |
| arte laboratum nulla: simulaverat artem | |
| ingenio natura suo; nam pumice vivo | |
| et levibus tofis nativum duxerat arcum; | 160 |
| fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, | |
| margine gramineo patulos incinctus hiatus. | |
| hic dea silvarum venatu fessa solebat | |
| virgineos artus liquido perfundere rore. | |
| quo postquam subiit, nympharum tradidit uni | 165 |
| armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos, | |
| altera depositae subiecit bracchia pallae, | |
| vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis | |
| Ismenis Crocale sparsos per colla capillos | |
| colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. | 170 |
| excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque | |
| et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. | |
| dumque ibi perluitur solita Titania lympha, | |
| ecce nepos Cadmi dilata parte laborum | |
| per nemus ignotum non certis passibus errans | 175 |
| pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. | |
| qui simul intravit rorantia fontibus antra, | |
| sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae | |
| percussere viro subitisque ululatibus omne | |
| inplevere nemus circumfusaeque Dianam | 180 |
| corporibus texere suis; tamen altior illis | |
| ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. | |
| qui color infectis adversi solis ab ictu | |
| nubibus esse solet aut purpureae Aurorae, | |
| is fuit in vultu visae sine veste Dianae. | 185 |
| quae, quamquam comitum turba est stipata suarum, | |
| in latus obliquum tamen adstitit oraque retro | |
| flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas, | |
| quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem | |
| perfudit spargensque comas ultricibus undis | 190 |
| addidit haec cladis praenuntia verba futurae: | |
| 'nunc tibi me posito visam velamine narres, | |
| sit poteris narrare, licet!' nec plura minata | |
| dat sparso capiti vivacis cornua cervi, | |
| dat spatium collo summasque cacuminat aures | 195 |
| cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat | |
| cruribus et velat maculoso vellere corpus; | |
| additus et pavor est: fugit Autonoeius heros | |
| et se tam celerem cursu miratur in ipso. | |
| ut vero vultus et cornua vidit in unda, | 200 |
| 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est! | |
| ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora | |
| non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. | |
| quid faciat? repetatne domum et regalia tecta | |
| an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud. | 205 |