| Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo | 3.253 |
| visa dea est, alii laudant dignamque severa | |
| virginitate vocant: pars invenit utraque causas. | 255 |
| sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne, | |
| eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae | |
| gaudet et a Tyria collectum paelice transfert | |
| in generis socios odium; subit ecce priori | |
| causa recens, gravidamque dolet de semine magni | 260 |
| esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit, | |
| 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit, | |
| 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno | |
| rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra | |
| sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque | 265 |
| et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est | |
| contenta, et thalami brevis est iniuria nostri. | |
| concipit—id derat—manifestaque crimina pleno | |
| fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno | |
| de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae. | 270 |
| fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non | |
| ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.' | |
| Surgit ab his solio fulvaque recondita nube | |
| limen adit Semeles nec nubes ante removit | |
| quam simulavit anum posuitque ad tempora canos | 275 |
| sulcavitque cutem rugis et curva trementi | |
| membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem, | |
| ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix. | |
| ergo ubi captato sermone diuque loquendo | |
| ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto, | 280 |
| Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi | |
| nomine divorum thalamos iniere pudicos. | |
| nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris, | |
| si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta | |
| Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, | 285 |
| det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!' |