| Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis | 3.287 |
| formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus. | |
| cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam, | |
| quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto | 290 |
| numina torrentis: timor et deus ille deorum est.' | |
| laeta malo nimiumque potens perituraque amantis | |
| obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit | |
| 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, | |
| da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis | 295 |
| opprimere: exierat iam vox properata sub auras. | |
| ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille | |
| non iurasse potest. ergo maestissimus altum | |
| aethera conscendit vultuque sequentia traxit | |
| nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis | 300 |
| addidit et tonitrus et inevitabile fulmen; | |
| qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat | |
| nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea, | |
| nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. | |
| est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum | 305 |
| saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae: | |
| tela secunda vocant superi; capit illa domumque | |
| intrat Agenoream. corpus mortale tumultus | |
| non tulit aetherios donisque iugalibus arsit. | |
| inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo | 310 |
| eripitur patrioque tener (si credere dignum est) | |
| insuitur femori maternaque tempora conplet. | |
| furtim illum primis Ino matertera cunis | |
| educat, inde datum nymphae Nyseides antris | |
| occuluere suis lactisque alimenta dedere. | 315 |
| Dumque ea per terras fatali lege geruntur | |
| tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, | |
| forte Iovem memorant diffusum nectare curas | |
| seposuisse graves vacuaque agitasse remissos | |
| cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est, | 320 |
| quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.' | |
| illa negat. placuit quae sit sententia docti | |
| quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota. | |
| nam duo magnorum viridi coeuntia silva | |
| corpora serpentum baculi violaverat ictu | 325 |
| deque viro factus (mirabile) femina septem | |
| egerat autumnos; octavo rursus eosdem | |
| vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae' | |
| dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, | |
| nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem | 330 |
| forma prior rediit, genetivaque venit imago. | |
| arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa | |
| dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto | |
| nec pro materia fertur doluisse suique | |
| iudicis aeterna damnavit lumina nocte; | 335 |
| at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam | |
| facta dei fecisse deo) pro lumine adempto | |
| scire futura dedit poenamque levavit honore. |