| Ille per Aonias fama celeberrimus urbes | 3.339 |
| inreprehensa dabat populo responsa petenti; | 340 |
| prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit | |
| caerula Liriope, quam quondam flumine curvo | |
| inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis | |
| vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno | |
| infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, | 345 |
| Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset | |
| tempora maturae visurus longa senectae, | |
| fatidicus vates 'si se non noverit' inquit. | |
| vana diu visa est vox auguris: exitus illam | |
| resque probat letique genus novitasque furoris. | 350 |
| namque ter ad quinos unum Cephisius annum | |
| addiderat poteratque puer iuvenisque videri: | |
| multi illum iuvenes, multae cupiere puellae; | |
| sed fuit in tenera tam dura superbia forma, | |
| nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. | 355 |
| adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos | |
| vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti | |
| nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. | |
| Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum | |
| garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, | 360 |
| reddere de multis ut verba novissima posset. | |
| fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset | |
| sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis, | |
| illa deam longo prudens sermone tenebat, | |
| dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit, | 365 |
| 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas | |
| parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,' | |
| reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi | |
| ingeminat voces auditaque verba reportat. | |
| ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem | 370 |
| vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, | |
| quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, | |
| non aliter quam cum summis circumlita taedis | |
| admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. | |
| o quotiens voluit blandis accedere dictis | 375 |
| et mollis adhibere preces! natura repugnat | |
| nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est | |
| exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. | |
| forte puer comitum seductus ab agmine fido | |
| dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. | 380 |
| hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, | |
| voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem. | |
| respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit | |
| 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit. | |
| perstat et alternae deceptus imagine vocis | 385 |
| 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam | |
| responsura sono 'coeamus' rettulit Echo | |
| et verbis favet ipsa suis egressaque silva | |
| ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; | |
| ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! | 390 |
| ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; | |
| rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' | |
| spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora | |
| protegit et solis ex illo vivit in antris; | |
| sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; | 395 |
| extenuant vigiles corpus miserabile curae | |
| adducitque cutem macies et in aera sucus | |
| corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: | |
| vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. | |
| inde latet silvis nulloque in monte videtur, | 400 |
| omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa. |