| Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas | 3.402 |
| luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles; | |
| inde manus aliquis despectus ad aethera tollens | |
| 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' | 405 |
| dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. | |
| fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, | |
| quem neque pastores neque pastae monte capellae | |
| contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris | |
| nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; | 410 |
| gramen erat circa, quod proximus umor alebat, | |
| silvaque sole locum passura tepescere nullo. | |
| hic puer et studio venandi lassus et aestu | |
| procubuit faciemque loci fontemque secutus, | |
| dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, | 415 |
| dumque bibit, visae correptus imagine formae | |
| spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. | |
| adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem | |
| haeret, ut e Pario formatum marmore signum; | |
| spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus | 420 |
| et dignos Baccho, dignos et Apolline crines | |
| inpubesque genas et eburnea colla decusque | |
| oris et in niveo mixtum candore ruborem, | |
| cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: | |
| se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, | 425 |
| dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. | |
| inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, | |
| in mediis quotiens visum captantia collum | |
| bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! | |
| quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, | 430 |
| atque oculos idem, qui decipit, incitat error. | |
| credule, quid frustra simulacra fugacia captas? | |
| quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes! | |
| ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: | |
| nil habet ista sui; tecum venitque manetque; | 435 |
| tecum discedet, si tu discedere possis! |