| Non illum Cereris, non illum cura quietis | 3.437 |
| abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba | |
| spectat inexpleto mendacem lumine formam | |
| perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus | 440 |
| ad circumstantes tendens sua bracchia silvas | |
| 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit? | |
| scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. | |
| ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, | |
| qui sic tabuerit, longo meministis in aevo? | 445 |
| et placet et video; sed quod videoque placetque, | |
| non tamen invenio'—tantus tenet error amantem— | |
| 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens | |
| nec via nec montes nec clausis moenia portis; | |
| exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri: | 450 |
| nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, | |
| hic totiens ad me resupino nititur ore. | |
| posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. | |
| quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis | |
| quove petitus abis? certe nec forma nec aetas | 455 |
| est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae! | |
| spem mihi nescio quam vultu promittis amico, | |
| cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, | |
| cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi | |
| me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis | 460 |
| et, quantum motu formosi suspicor oris, | |
| verba refers aures non pervenientia nostras! | |
| iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; | |
| uror amore mei: flammas moveoque feroque. | |
| quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo? | 465 |
| quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. | |
| o utinam a nostro secedere corpore possem! | |
| votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset. | |
| iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae | |
| longa meae superant, primoque exstinguor in aevo. | 470 |
| nec mihi mors gravis est posituro morte dolores, | |
| hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset; | |
| nunc duo concordes anima moriemur in una.' |