| Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem | 3.474 |
| et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto | 475 |
| reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire, | |
| 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem | |
| desere!' clamavit; 'liceat, quod tangere non est, | |
| adspicere et misero praebere alimenta furori!' | |
| dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora | 480 |
| nudaque marmoreis percussit pectora palmis. | |
| pectora traxerunt roseum percussa ruborem, | |
| non aliter quam poma solent, quae candida parte, | |
| parte rubent, aut ut variis solet uva racemis | |
| ducere purpureum nondum matura colorem. | 485 |
| quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, | |
| non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae | |
| igne levi cerae matutinaeque pruinae | |
| sole tepente solent, sic attenuatus amore | |
| liquitur et tecto paulatim carpitur igni; | 490 |
| et neque iam color est mixto candore rubori, | |
| nec vigor et vires et quae modo visa placebant, | |
| nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. | |
| quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, | |
| indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu' | 495 |
| dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu'; | |
| cumque suos manibus percusserat ille lacertos, | |
| haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. | |
| ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam: | |
| 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit | 500 |
| verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo. | |
| ille caput viridi fessum submisit in herba, | |
| lumina mors clausit domini mirantia formam: | |
| tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, | |
| in Stygia spectabat aqua. planxere sorores | 505 |
| naides et sectos fratri posuere capillos, | |
| planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. | |
| iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: | |
| nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem | |
| inveniunt foliis medium cingentibus albis. | 510 |