| Cognita res meritam vati per Achaidas urbes | 3.511 |
| attulerat famam, nomenque erat auguris ingens; | |
| spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus | |
| contemptor superum Pentheus praesagaque ridet | |
| verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae | 515 |
| obicit. ille movens albentia tempora canis | |
| 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius | |
| orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres! | |
| namque dies aderit, quam non procul auguror esse, | |
| qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber, | 520 |
| quem nisi templorum fueris dignatus honore, | |
| mille lacer spargere locis et sanguine silvas | |
| foedabis matremque tuam matrisque sorores. | |
| eveniet! neque enim dignabere numen honore, | |
| meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.' | 525 |
| talia dicentem proturbat Echione natus; | |
| dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur. | |
| Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: | |
| turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque | |
| vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. | 530 |
| 'Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras | |
| attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum | |
| aere repulsa valent et adunco tibia cornu | |
| et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, | |
| non tuba terruerit, non strictis agmina telis, | 535 |
| femineae voces et mota insania vino | |
| obscenique greges et inania tympana vincant? | |
| vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti | |
| hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, | |
| nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, | 540 |
| o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, | |
| non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat? | |
| este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, | |
| illiusque animos, qui multos perdidit unus, | |
| sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque | 545 |
| interiit: at vos pro fama vincite vestra! | |
| ille dedit leto fortes: vos pellite molles | |
| et patrium retinete decus! si fata vetabant | |
| stare diu Thebas, utinam tormenta virique | |
| moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent! | 550 |
| essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, | |
| non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent; | |
| at nunc a puero Thebae capientur inermi, | |
| quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum, | |
| sed madidus murra crinis mollesque coronae | 555 |
| purpuraque et pictis intextum vestibus aurum, | |
| quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam | |
| adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. | |
| an satis Acrisio est animi, contemnere vanum | |
| numen et Argolicas venienti claudere portas: | 560 |
| Penthea terrebit cum totis advena Thebis? | |
| ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque | |
| attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!' | |
| hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum | |
| corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. | 565 |
| acrior admonitu est inritaturque retenta | |
| et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant: | |
| sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, | |
| lenius et modico strepitu decurrere vidi; | |
| at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, | 570 |
| spumeus et fervens et ab obice saevior ibat. |