| Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, | 3.572 |
| quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt; | |
| 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum | |
| cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis | 575 |
| sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum. | |
| adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos | |
| fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, | |
| 'o periture tuaque aliis documenta dature | |
| morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum | 580 |
| et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!' | |
| ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes, | |
| patria Maeonia est, humili de plebe parentes. | |
| non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, | |
| lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit; | 585 |
| pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis | |
| decipere et calamo salientis ducere pisces. | |
| ars illi sua census erat; cum traderet artem, | |
| "accipe, quas habeo, studii successor et heres," | |
| dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit | 590 |
| praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum. | |
| mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, | |
| addidici regimen dextra moderante carinae | |
| flectere et Oleniae sidus pluviale capellae | |
| Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi | 595 |
| ventorumque domos et portus puppibus aptos. | |
| forte petens Delum Chiae telluris ad oras | |
| adplicor et dextris adducor litora remis | |
| doque levis saltus udaeque inmittor harenae: | |
| nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo | 600 |
| coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis | |
| admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas; | |
| ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto | |
| prospicio comitesque voco repetoque carinam. | |
| "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes, | 605 |
| utque putat, praedam deserto nactus in agro, | |
| virginea puerum ducit per litora forma. | |
| ille mero somnoque gravis titubare videtur | |
| vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque: | |
| nil ibi, quod credi posset mortale, videbam. | 610 |
| et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto | |
| corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est! | |
| quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis; | |
| his quoque des veniam!" "pro nobis mitte precari!" | |
| Dictys ait, quo non alius conscendere summas | 615 |
| ocior antemnas prensoque rudente relabi. | |
| hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, | |
| hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque | |
| voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus, | |
| hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. | 620 |
| "non tamen hanc sacro violari pondere pinum | |
| perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris" | |
| inque aditu obsisto: furit audacissimus omni | |
| de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe | |
| exilium dira poenam pro caede luebat; | 625 |
| is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno | |
| rupit et excussum misisset in aequora, si non | |
| haesissem, quamvis amens, in fune retentus. | |
| inpia turba probat factum; tum denique Bacchus | |
| (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus | 630 |
| sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, | |
| "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae, | |
| huc ope perveni? quo me deferre paratis?" | |
| "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus | |
| ede velis!" dixit; "terra sistere petita." | 635 |
| "Naxon" ait Liber "cursus advertite vestros! | |
| illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus." | |
| per mare fallaces perque omnia numina iurant | |
| sic fore meque iubent pictae dare vela carinae. | |
| dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti | 640 |
| "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete," | |
| pro se quisque, "tenet? laevam pete!" maxima nutu | |
| pars mihi significat, pars quid velit ore susurro. | |
| obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi | |
| meque ministerio scelerisque artisque removi. | 645 |
| increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; | |
| e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno | |
| nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque | |
| explet opus Naxoque petit diversa relicta. | |
| tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem | 650 |
| senserit, e puppi pontum prospectat adunca | |
| et flenti similis "non haec mihi litora, nautae, | |
| promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est! | |
| quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, | |
| si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?" | 655 |
| iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras | |
| ridet et inpellit properantibus aequora remis. | |
| per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo | |
| est deus) adiuro, tam me tibi vera referre | |
| quam veri maiora fide: stetit aequore puppis | 660 |
| haud aliter, quam si siccam navale teneret. | |
| illi admirantes remorum in verbere perstant | |
| velaque deducunt geminaque ope currere temptant: | |
| inpediunt hederae remos nexuque recurvo | |
| serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. | 665 |
| ipse racemiferis frontem circumdatus uvis | |
| pampineis agitat velatam frondibus hastam; | |
| quem circa tigres simulacraque inania lyncum | |
| pictarumque iacent fera corpora pantherarum. | |
| exsiluere viri, sive hoc insania fecit | 670 |
| sive timor, primusque Medon nigrescere toto | |
| corpore et expresso spinae curvamine flecti | |
| incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit | |
| "verteris?" et lati rictus et panda loquenti | |
| naris erat, squamamque cutis durata trahebat. | 675 |
| at Libys obstantis dum vult obvertere remos, | |
| in spatium resilire manus breve vidit et illas | |
| iam non esse manus, iam pinnas posse vocari. | |
| alter ad intortos cupiens dare bracchia funes | |
| bracchia non habuit truncoque repandus in undas | 680 |
| corpore desiluit: falcata novissima cauda est, | |
| qualia dividuae sinuantur cornua lunae. | |
| undique dant saltus multaque adspergine rorant | |
| emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus | |
| inque chori ludunt speciem lascivaque iactant | 685 |
| corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. | |
| de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) | |
| restabam solus: pavidum gelidumque trementi | |
| corpore vixque meum firmat deus "excute" dicens | |
| "corde metum Diamque tene!" delatus in illam | 690 |
| accessi sacris Baccheaque sacra frequento.' |