| LIBER IV | |
| At non Alcithoe Minyeias orgia censet | 4.1 |
| accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum | |
| progeniem negat esse Iovis sociasque sorores | |
| inpietatis habet. festum celebrare sacerdos | |
| inmunesque operum famulas dominasque suorum | 5 |
| pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, | |
| serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos | |
| iusserat et saevam laesi fore numinis iram | |
| vaticinatus erat: parent matresque nurusque | |
| telasque calathosque infectaque pensa reponunt | 10 |
| turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque | |
| ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; | |
| additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus | |
| et cum Lenaeo genialis consitor uvae | |
| Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, | 15 |
| et quae praeterea per Graias plurima gentes | |
| nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est, | |
| tu puer aeternus, tu formosissimus alto | |
| conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, | |
| virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque | 20 |
| decolor extremo qua tinguitur India Gange. | |
| Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum | |
| sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor | |
| corpora, tu biiugum pictis insignia frenis | |
| colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, | 25 |
| quique senex ferula titubantis ebrius artus | |
| sustinet et pando non fortiter haeret asello. | |
| quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una | |
| femineae voces inpulsaque tympana palmis | |
| concavaque aera sonant longoque foramine buxus. | 30 |