| 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' | 4.31 |
| iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus | |
| intempestiva turbantes festa Minerva | |
| aut ducunt lanas aut stamina pollice versant | |
| aut haerent telae famulasque laboribus urguent. | 35 |
| e quibus una levi deducens pollice filum | |
| 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, | |
| nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, | |
| 'utile opus manuum vario sermone levemus | |
| perque vices aliquid, quod tempora longa videri | 40 |
| non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!' | |
| dicta probant primamque iubent narrare sorores. | |
| illa, quid e multis referat (nam plurima norat), | |
| cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, | |
| Derceti, quam versa squamis velantibus artus | 45 |
| stagna Palaestini credunt motasse figura, | |
| an magis, ut sumptis illius filia pennis | |
| extremos albis in turribus egerit annos, | |
| nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis | |
| verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, | 50 |
| donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat | |
| ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: | |
| hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, | |
| talibus orsa modis lana sua fila sequente: | |
| 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, | 55 |
| altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, | |
| contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam | |
| coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. | |
| notitiam primosque gradus vicinia fecit, | |
| tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent, | 60 |
| sed vetuere patres: quod non potuere vetare, | |
| ex aequo captis ardebant mentibus ambo. | |
| conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, | |
| quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. | |
| fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, | 65 |
| cum fieret, paries domui communis utrique. | |
| id vitium nulli per saecula longa notatum— | |
| quid non sentit amor?—primi vidistis amantes | |
| et vocis fecistis iter, tutaeque per illud | |
| murmure blanditiae minimo transire solebant. | 70 |
| saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, | |
| inque vices fuerat captatus anhelitus oris, | |
| "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas? | |
| quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi | |
| aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? | 75 |
| nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, | |
| quod datus est verbis ad amicas transitus auris." | |
| talia diversa nequiquam sede locuti | |
| sub noctem dixere "vale" partique dedere | |
| oscula quisque suae non pervenientia contra. | 80 |
| postera nocturnos Aurora removerat ignes, | |
| solque pruinosas radiis siccaverat herbas: | |
| ad solitum coiere locum. tum murmure parvo | |
| multa prius questi statuunt, ut nocte silenti | |
| fallere custodes foribusque excedere temptent, | 85 |
| cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, | |
| neve sit errandum lato spatiantibus arvo, | |
| conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra | |
| arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis, | |
| ardua morus, erat, gelido contermina fonti. | 90 |
| pacta placent; et lux, tarde discedere visa, | |
| praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. |