| 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe | 4.93 |
| egreditur fallitque suos adopertaque vultum | |
| pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. | 95 |
| audacem faciebat amor. venit ecce recenti | |
| caede leaena boum spumantis oblita rictus | |
| depositura sitim vicini fontis in unda; | |
| quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe | |
| vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, | 100 |
| dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. | |
| ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, | |
| dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa | |
| ore cruentato tenues laniavit amictus. | |
| serius egressus vestigia vidit in alto | 105 |
| pulvere certa ferae totoque expalluit ore | |
| Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam | |
| repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes, | |
| e quibus illa fuit longa dignissima vita; | |
| nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, | 110 |
| in loca plena metus qui iussi nocte venires | |
| nec prior huc veni. nostrum divellite corpus | |
| et scelerata fero consumite viscera morsu, | |
| o quicumque sub hac habitatis rupe leones! | |
| sed timidi est optare necem." velamina Thisbes | 115 |
| tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, | |
| utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, | |
| "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!" | |
| quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, | |
| nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. | 120 |
| ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, | |
| non aliter quam cum vitiato fistula plumbo | |
| scinditur et tenui stridente foramine longas | |
| eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. | |
| arborei fetus adspergine caedis in atram | 125 |
| vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix | |
| purpureo tinguit pendentia mora colore. |