| 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas | 4.380 |
| semimarem fecisse videt mollitaque in illis | |
| membra, manus tendens, sed iam non voce virili | |
| Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro, | |
| et pater et genetrix, amborum nomen habenti: | |
| quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde | 385 |
| semivir et tactis subito mollescat in undis!" | |
| motus uterque parens nati rata verba biformis | |
| fecit et incesto fontem medicamine tinxit.' | |
| Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles | |
| urguet opus spernitque deum festumque profanat, | 390 |
| tympana cum subito non adparentia raucis | |
| obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu | |
| tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, | |
| resque fide maior, coepere virescere telae | |
| inque hederae faciem pendens frondescere vestis; | 395 |
| pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, | |
| palmite mutantur; de stamine pampinus exit; | |
| purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. | |
| iamque dies exactus erat, tempusque subibat, | |
| quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, | 400 |
| sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: | |
| tecta repente quati pinguesque ardere videntur | |
| lampades et rutilis conlucere ignibus aedes | |
| falsaque saevarum simulacra ululare ferarum, | |
| fumida iamdudum latitant per tecta sorores | 405 |
| diversaeque locis ignes ac lumina vitant, | |
| dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus | |
| porrigitur tenuique includit bracchia pinna; | |
| nec qua perdiderint veterem ratione figuram, | |
| scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit, | 410 |
| sustinuere tamen se perlucentibus alis | |
| conataeque loqui minimam et pro corpore vocem | |
| emittunt peraguntque levi stridore querellas. | |
| tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae | |
| nocte volant seroque tenent a vespere nomen. | 415 |