| 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, | 4.317 |
| quam se conposuit, quam circumspexit amictus | |
| et finxit vultum et meruit formosa videri. | |
| tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi | 320 |
| esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, | |
| sive es mortalis, qui te genuere, beati, | |
| et frater felix, et fortunata profecto, | |
| si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; | |
| sed longe cunctis longeque beatior illa, | 325 |
| si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. | |
| haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, | |
| seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem." | |
| nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit; | |
| nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: | 330 |
| hic color aprica pendentibus arbore pomis | |
| aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, | |
| cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. | |
| poscenti nymphae sine fine sororia saltem | |
| oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti | 335 |
| "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" | |
| Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado, | |
| hospes" ait simulatque gradu discedere verso, | |
| tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva | |
| delituit flexuque genu submisit; at ille, | 340 |
| scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, | |
| huc it et hinc illuc et in adludentibus undis | |
| summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; | |
| nec mora, temperie blandarum captus aquarum | |
| mollia de tenero velamina corpore ponit. | 345 |
| tum vero placuit, nudaeque cupidine formae | |
| Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, | |
| non aliter quam cum puro nitidissimus orbe | |
| opposita speculi referitur imagine Phoebus; | |
| vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, | 350 |
| iam cupit amplecti, iam se male continet amens. | |
| ille cavis velox adplauso corpore palmis | |
| desilit in latices alternaque bracchia ducens | |
| in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis | |
| signa tegat claro vel candida lilia vitro. | 355 |
| "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni | |
| veste procul iacta mediis inmittitur undis, | |
| pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, | |
| subiectatque manus, invitaque pectora tangit, | |
| et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; | 360 |
| denique nitentem contra elabique volentem | |
| inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales | |
| sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque | |
| adligat et cauda spatiantes inplicat alas; | |
| utve solent hederae longos intexere truncos, | 365 |
| utque sub aequoribus deprensum polypus hostem | |
| continet ex omni dimissis parte flagellis. | |
| perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae | |
| denegat; illa premit commissaque corpore toto | |
| sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit, | 370 |
| "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum | |
| nulla dies a me nec me deducat ab isto." | |
| vota suos habuere deos; nam mixta duorum | |
| corpora iunguntur, faciesque inducitur illis | |
| una. velut, si quis conducat cortice ramos, | 375 |
| crescendo iungi pariterque adolescere cernit, | |
| sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, | |
| nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici | |
| nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur. |