| Sed tamen ambobus versae solacia formae | 4.604 |
| magna nepos dederat, quem debellata colebat | 605 |
| India, quem positis celebrabat Achaïa templis; | |
| solus Abantiades ab origine cretus eadem | |
| Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis | |
| Argolicae contraque deum ferat arma genusque | |
| non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat | 610 |
| Persea, quem pluvio Danae conceperat auro. | |
| mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri) | |
| tam violasse deum quam non agnosse nepotem | |
| paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter | |
| viperei referens spolium memorabile monstri | 615 |
| aera carpebat tenerum stridentibus alis, | |
| cumque super Libycas victor penderet harenas, | |
| Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae; | |
| quas humus exceptas varios animavit in angues, | |
| unde frequens illa est infestaque terra colubris. | 620 |
| Inde per inmensum ventis discordibus actus | |
| nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae | |
| fertur et ex alto seductas aethere longe | |
| despectat terras totumque supervolat orbem. | |
| ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit, | 625 |
| saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus, | |
| iamque cadente die, veritus se credere nocti, | |
| constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe | |
| exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes | |
| evocet Aurorae, currus Aurora diurnos. | 630 |
| hic hominum cunctos ingenti corpore praestans | |
| Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus | |
| rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis | |
| aequora subdit equis et fessos excipit axes. | |
| mille greges illi totidemque armenta per herbas | 635 |
| errabant, et humum vicinia nulla premebat; | |
| arboreae frondes auro radiante nitentes | |
| ex auro ramos, ex auro poma tegebant. | |
| 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit | |
| te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; | 640 |
| sive es mirator rerum, mirabere nostras; | |
| hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae | |
| sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem: | |
| 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro | |
| arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.' | 645 |
| id metuens solidis pomaria clauserat Atlas | |
| moenibus et vasto dederat servanda draconi | |
| arcebatque suis externos finibus omnes. | |
| huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum, | |
| quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!' | 650 |
| vimque minis addit manibusque expellere temptat | |
| cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. | |
| viribus inferior (quis enim par esset Atlantis | |
| viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est, | |
| accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae | 655 |
| ipse retro versus squalentia protulit ora. | |
| quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque | |
| in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, | |
| quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, | |
| ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes | 660 |
| crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne | |
| cum tot sideribus caelum requievit in illo. |