| Addidit et longi non falsa pericula cursus, | 4.787 |
| quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto | |
| et quae iactatis tetigisset sidera pennis; | |
| ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus | 790 |
| ex numero procerum quaerens, cur sola sororum | |
| gesserit alternis inmixtos crinibus angues. | |
| hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu, | |
| accipe quaesiti causam. clarissima forma | |
| multorumque fuit spes invidiosa procorum | 795 |
| illa, nec in tota conspectior ulla capillis | |
| pars fuit: inveni, qui se vidisse referret. | |
| hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae | |
| dicitur: aversa est et castos aegide vultus | |
| nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset, | 800 |
| Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. | |
| nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, | |
| pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.' |