| LIBER V | |
| Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros | 5.1 |
| agmine commemorat, fremida regalia turba | |
| atria conplentur, nec coniugialia festa | |
| qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma; | |
| inque repentinos convivia versa tumultus | 5 |
| adsimilare freto possis, quod saeva quietum | |
| ventorum rabies motis exasperat undis. | |
| primus in his Phineus, belli temerarius auctor, | |
| fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam | |
| 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor; | 10 |
| nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum | |
| Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus | |
| 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem | |
| mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis | |
| redditur? hac vitam servatae dote rependis? | 15 |
| quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, | |
| sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, | |
| sed quae visceribus veniebat belua ponti | |
| exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est, | |
| quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum | 20 |
| exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. | |
| scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est | |
| et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti; | |
| insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis | |
| praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur, | 25 |
| ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. | |
| nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, | |
| ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque | |
| non tibi, sed certae praelatum intellege morti.' |