| Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu | 5.30 |
| alterno spectans petat hunc ignorat an illum: | |
| cunctatusque brevi contortam viribus hastam, | |
| quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. | |
| ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus | |
| exsiluit teloque ferox inimica remisso | 35 |
| pectora rupisset, nisi post altaria Phineus | |
| isset: et (indignum) scelerato profuit ara. | |
| fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit, | |
| qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est | |
| calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. | 40 |
| tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, | |
| telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt | |
| cum genero debere mori; sed limine tecti | |
| exierat Cepheus testatus iusque fidemque | |
| hospitiique deos, ea se prohibente moveri. | 45 |
| bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem | |
| datque animos. | |
| Erat Indus Athis, quem flumine Gange | |
| edita Limnaee vitreis peperisse sub undis | |
| creditur, egregius forma, quam divite cultu | |
| augebat, bis adhuc octonis integer annis, | 50 |
| indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat | |
| aureus; ornabant aurata monilia collum | |
| et madidos murra curvum crinale capillos; | |
| ille quidem iaculo quamvis distantia misso | |
| figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. | 55 |
| tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus | |
| stipite, qui media positus fumabat in ara, | |
| perculit et fractis confudit in ossibus ora. |