| Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus | 5.200 |
| miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus | |
| Gorgone conspecta saxo concrevit oborto; | |
| quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo | |
| ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. | |
| dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, | 205 |
| marmoreoque manet vultus mirantis in ore. | |
| nomina longa mora est media de plebe virorum | |
| dicere: bis centum restabant corpora pugnae, | |
| Gorgone bis centum riguerunt corpora visa. | |
| Paenitet iniusti tum denique Phinea belli; | 210 |
| sed quid agat? simulacra videt diversa figuris | |
| adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum | |
| poscit opem credensque parum sibi proxima tangit | |
| corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex | |
| confessasque manus obliquaque bracchia tendens | 215 |
| 'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque | |
| saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae, | |
| tolle, precor! non nos odium regnique cupido | |
| conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma! | |
| causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: | 220 |
| non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter | |
| hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!' | |
| talia dicenti neque eum, quem voce rogabat, | |
| respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu, | |
| et possum tribuisse et magnum est munus inerti,— | 225 |
| pone metum!—tribuam: nullo violabere ferro. | |
| quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, | |
| inque domo soceri semper spectabere nostri, | |
| ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.' | |
| dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, | 230 |
| ad quam se trepido Phineus obverterat ore. | |
| tum quoque conanti sua vertere lumina cervix | |
| deriguit, saxoque oculorum induruit umor, | |
| sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex | |
| submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. | 235 |