| Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce | 6.70 |
| pingit et antiquam de terrae nomine litem. | |
| bis sex caelestes medio Iove sedibus altis | |
| augusta gravitate sedent; sua quemque deorum | |
| inscribit facies: Iovis est regalis imago; | |
| stare deum pelagi longoque ferire tridente | 75 |
| aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi | |
| exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; | |
| at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, | |
| dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, | |
| percussamque sua simulat de cuspide terram | 80 |
| edere cum bacis fetum canentis olivae; | |
| mirarique deos: operis Victoria finis. | |
| ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, | |
| quod pretium speret pro tam furialibus ausis | |
| quattuor in partes certamina quattuor addit, | 85 |
| clara colore suo, brevibus distincta sigillis: | |
| Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, | |
| nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, | |
| nomina summorum sibi qui tribuere deorum; | |
| altera Pygmaeae fatum miserabile matris | 90 |
| pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit | |
| esse gruem populisque suis indicere bellum; | |
| pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam | |
| cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno | |
| in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi | 95 |
| Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis | |
| ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; | |
| qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; | |
| isque gradus templi, natarum membra suarum, | |
| amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. | 100 |
| circuit extremas oleis pacalibus oras | |
| (is modus est) operisque sua facit arbore finem. |