| LIBER VI | |
| Praebuerat dictis Tritonia talibus aures | 6.1 |
| carminaque Aonidum iustamque probaverat iram; | |
| tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae | |
| numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' | |
| Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, | 5 |
| quam sibi lanificae non cedere laudibus artis | |
| audierat. non illa loco nec origine gentis | |
| clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon | |
| Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; | |
| occiderat mater, sed et haec de plebe suoque | 10 |
| aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes | |
| quaesierat studio nomen memorabile, quamvis | |
| orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. | |
| huius ut adspicerent opus admirabile, saepe | |
| deseruere sui nymphae vineta Timoli, | 15 |
| deseruere suas nymphae Pactolides undas. | |
| nec factas solum vestes, spectare iuvabat | |
| tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, | |
| sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, | |
| seu digitis subigebat opus repetitaque longo | 20 |
| vellera mollibat nebulas aequantia tractu, | |
| sive levi teretem versabat pollice fusum, | |
| seu pingebat acu; scires a Pallade doctam. | |
| quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra | |
| 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!' | 25 |
| Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos | |
| addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. | |
| tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas, | |
| quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. | |
| consilium ne sperne meum: tibi fama petatur | 30 |
| inter mortales faciendae maxima lanae; | |
| cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis | |
| supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.' | |
| adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit | |
| vixque manum retinens confessaque vultibus iram | 35 |
| talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: | |
| 'mentis inops longaque venis confecta senecta, | |
| et nimium vixisse diu nocet. audiat istas, | |
| si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces; | |
| consilii satis est in me mihi, neve monendo | 40 |
| profecisse putes, eadem est sententia nobis. | |
| cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?' | |
| tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem | |
| Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae | |
| Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo, | 45 |
| sed tamen erubuit, subitusque invita notavit | |
| ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer | |
| purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, | |
| et breve post tempus candescere solis ab ortu. | |
| perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae | 50 |
| in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat | |
| nec monet ulterius nec iam certamina differt. | |
| haud mora, constituunt diversis partibus ambae | |
| et gracili geminas intendunt stamine telas: | |
| tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, | 55 |
| inseritur medium radiis subtemen acutis, | |
| quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum | |
| percusso paviunt insecti pectine dentes. | |
| utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes | |
| bracchia docta movent, studio fallente laborem. | 60 |
| illic et Tyrium quae purpura sensit aenum | |
| texitur et tenues parvi discriminis umbrae; | |
| qualis ab imbre solent percussis solibus arcus | |
| inficere ingenti longum curvamine caelum; | |
| in quo diversi niteant cum mille colores, | 65 |
| transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: | |
| usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant. | |
| illic et lentum filis inmittitur aurum | |
| et vetus in tela deducitur argumentum. |