| Tum vero cuncti manifestam numinis iram | 6.313 |
| femina virque timent cultuque inpensius omnes | |
| magna gemelliparae venerantur numina divae; | 315 |
| utque fit, a facto propiore priora renarrant. | |
| e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris | |
| non inpune deam veteres sprevere coloni. | |
| res obscura quidem est ignobilitate virorum, | |
| mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque | 320 |
| prodigio notum. nam me iam grandior aevo | |
| inpatiensque viae genitor deducere lectos | |
| iusserat inde boves gentisque illius eunti | |
| ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, | |
| ecce lacu medio sacrorum nigra favilla | 325 |
| ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. | |
| restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit | |
| dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi. | |
| Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam | |
| indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes: | 330 |
| "non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est; | |
| illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx | |
| orbem interdixit, quam vix erratica Delos | |
| orantem accepit tum, cum levis insula nabat; | |
| illic incumbens cum Palladis arbore palmae | 335 |
| edidit invita geminos Latona noverca. | |
| hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur | |
| inque suo portasse sinu, duo numina, natos. | |
| iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, | |
| finibus in Lyciae longo dea fessa labore | 340 |
| sidereo siccata sitim collegit ab aestu, | |
| uberaque ebiberant avidi lactantia nati. | |
| forte lacum mediocris aquae prospexit in imis | |
| vallibus; agrestes illic fruticosa legebant | |
| vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam; | 345 |
| accessit positoque genu Titania terram | |
| pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. | |
| rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis: | |
| 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. | |
| nec solem proprium natura nec aera fecit | 350 |
| nec tenues undas: ad publica munera veni; | |
| quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros | |
| abluere hic artus lassataque membra parabam, | |
| sed relevare sitim. caret os umore loquentis, | |
| et fauces arent, vixque est via vocis in illis. | 355 |
| haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor | |
| accepisse simul: vitam dederitis in unda. | |
| hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt | |
| parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati. | |
| quem non blanda deae potuissent verba movere? | 360 |
| hi tamen orantem perstant prohibere minasque, | |
| ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. | |
| nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque | |
| turbavere lacus imoque e gurgite mollem | |
| huc illuc limum saltu movere maligno. | 365 |
| distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei | |
| supplicat indignis nec dicere sustinet ultra | |
| verba minora dea tollensque ad sidera palmas | |
| 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!' | |
| eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis | 370 |
| et modo tota cava submergere membra palude, | |
| nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, | |
| saepe super ripam stagni consistere, saepe | |
| in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes | |
| litibus exercent linguas pulsoque pudore, | 375 |
| quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. | |
| vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, | |
| ipsaque dilatant patulos convicia rictus; | |
| terga caput tangunt, colla intercepta videntur, | |
| spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, | 380 |
| limosoque novae saliunt in gurgite ranae."' |