| Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum | 6.267 |
| tam subitae matrem certam fecere ruinae, | |
| mirantem potuisse irascentemque, quod ausi | |
| hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; | 270 |
| nam pater Amphion ferro per pectus adacto | |
| finierat moriens pariter cum luce dolorem. | |
| heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, | |
| quae modo Latois populum submoverat aris | |
| et mediam tulerat gressus resupina per urbem | 275 |
| invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti! | |
| corporibus gelidis incumbit et ordine nullo | |
| oscula dispensat natos suprema per omnes; | |
| a quibus ad caelum liventia bracchia tollens | |
| 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, | 280 |
| pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! | |
| [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem] | |
| efferor: exsulta victrixque inimica triumpha! | |
| cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt, | |
| quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!' | 285 |
| Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu; | |
| qui praeter Nioben unam conterruit omnes: | |
| illa malo est audax. stabant cum vestibus atris | |
| ante toros fratrum demisso crine sorores; | |
| e quibus una trahens haerentia viscere tela | 290 |
| inposito fratri moribunda relanguit ore; | |
| altera solari miseram conata parentem | |
| conticuit subito duplicataque vulnere caeco est. | |
| [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat] | |
| haec frustra fugiens collabitur, illa sorori | 295 |
| inmoritur; latet haec, illam trepidare videres. | |
| sexque datis leto diversaque vulnera passis | |
| ultima restabat; quam toto corpore mater, | |
| tota veste tegens 'unam minimamque relinque! | |
| de multis minimam posco' clamavit 'et unam.' | 300 |
| dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit | |
| exanimes inter natos natasque virumque | |
| deriguitque malis; nullos movet aura capillos, | |
| in vultu color est sine sanguine, lumina maestis | |
| stant inmota genis, nihil est in imagine vivum. | 305 |
| ipsa quoque interius cum duro lingua palato | |
| congelat, et venae desistunt posse moveri; | |
| nec flecti cervix nec bracchia reddere motus | |
| nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. | |
| flet tamen et validi circumdata turbine venti | 310 |
| in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis | |
| liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. |