| Indignata dea est summoque in vertice Cynthi | 6.204 |
| talibus est dictis gemina cum prole locuta: | 205 |
| 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis, | |
| et nisi Iunoni nulli cessura dearum, | |
| an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis | |
| arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. | |
| nec dolor hic solus; diro convicia facto | 210 |
| Tantalis adiecit vosque est postponere natis | |
| ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam | |
| dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' | |
| adiectura preces erat his Latona relatis: | |
| 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!' | 215 |
| dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu | |
| contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. | |
| Planus erat lateque patens prope moenia campus, | |
| adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum | |
| duraque mollierat subiectas ungula glaebas. | 220 |
| pars ibi de septem genitis Amphione fortes | |
| conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco | |
| terga premunt auroque graves moderantur habenas. | |
| e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam | |
| prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem | 225 |
| quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, | |
| 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa | |
| tela gerit frenisque manu moriente remissis | |
| in latus a dextro paulatim defluit armo. | |
| proximus audito sonitu per inane pharetrae | 230 |
| frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris | |
| nube fugit visa pendentiaque undique rector | |
| carbasa deducit, ne qua levis effluat aura: | |
| frena tamen dantem non evitabile telum | |
| consequitur, summaque tremens cervice sagitta | 235 |
| haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum; | |
| ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque | |
| volvitur et calido tellurem sanguine foedat. | |
| Phaedimus infelix et aviti nominis heres | |
| Tantalus, ut solito finem inposuere labori, | 240 |
| transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae; | |
| et iam contulerant arto luctantia nexu | |
| pectora pectoribus, cum tento concita nervo, | |
| sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. | |
| ingemuere simul, simul incurvata dolore | 245 |
| membra solo posuere, simul suprema iacentes | |
| lumina versarunt, animam simul exhalarunt. | |
| adspicit Alphenor laniataque pectora plangens | |
| advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus, | |
| inque pio cadit officio; nam Delius illi | 250 |
| intima fatifero rupit praecordia ferro. | |
| quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis | |
| eruta cumque anima cruor est effusus in auras. | |
| at non intonsum simplex Damasicthona vulnus | |
| adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua | 255 |
| mollia nervosus facit internodia poples. | |
| dumque manu temptat trahere exitiabile telum, | |
| altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. | |
| expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum | |
| emicat et longe terebrata prosilit aura. | 260 |
| ultimus Ilioneus non profectura precando | |
| bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,' | |
| dixerat ignarus non omnes esse rogandos | |
| 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum | |
| non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille | 265 |
| vulnere, non alte percusso corde sagitta. |