| Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis | 6.519 |
| puppibus exierant, cum rex Pandione natam | 520 |
| in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, | |
| atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem | |
| et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem | |
| includit fassusque nefas et virginem et unam | |
| vi superat frustra clamato saepe parente, | 525 |
| saepe sorore sua, magnis super omnia divis. | |
| illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani | |
| ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, | |
| utque columba suo madefactis sanguine plumis | |
| horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues. | 530 |
| mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, | |
| lugenti similis caesis plangore lacertis | |
| intendens palmas 'o diris barbare factis, | |
| o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis | |
| cum lacrimis movere piis nec cura sororis | 535 |
| nec mea virginitas nec coniugialia iura? | |
| omnia turbasti; paelex ego facta sororis, | |
| tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne! | |
| quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, | |
| eripis? atque utinam fecisses ante nefandos | 540 |
| concubitus: vacuas habuissem criminis umbras. | |
| si tamen haec superi cernunt, si numina divum | |
| sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, | |
| quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore | |
| proiecto tua facta loquar: si copia detur, | 545 |
| in populos veniam; si silvis clausa tenebor, | |
| inplebo silvas et conscia saxa movebo; | |
| audiet haec aether et si deus ullus in illo est!' | |
| Talibus ira feri postquam commota tyranni | |
| nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque, | 550 |
| quo fuit accinctus, vagina liberat ensem | |
| arreptamque coma fixis post terga lacertis | |
| vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat | |
| spemque suae mortis viso conceperat ense: | |
| ille indignantem et nomen patris usque vocantem | 555 |
| luctantemque loqui conprensam forcipe linguam | |
| abstulit ense fero. radix micat ultima linguae, | |
| ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae, | |
| utque salire solet mutilatae cauda colubrae, | |
| palpitat et moriens dominae vestigia quaerit. | 560 |
| hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur | |
| saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. |