| Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique | 6.486 |
| pulsabant pedibus spatium declivis Olympi: | |
| regales epulae mensis et Bacchus in auro | |
| ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno. | |
| at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa | 490 |
| aestuat et repetens faciem motusque manusque | |
| qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes | |
| ipse suos nutrit cura removente soporem. | |
| lux erat, et generi dextram conplexus euntis | |
| Pandion comitem lacrimis commendat obortis: | 495 |
| 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit, | |
| et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu) | |
| do tibi perque fidem cognataque pectora supplex, | |
| per superos oro, patrio ut tuearis amore | |
| et mihi sollicitae lenimen dulce senectae | 500 |
| quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas; | |
| tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem), | |
| si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!' | |
| mandabat pariterque suae dabat oscula natae, | |
| et lacrimae mites inter mandata cadebant; | 505 |
| utque fide pignus dextras utriusque poposcit | |
| inter seque datas iunxit natamque nepotemque | |
| absentes pro se memori rogat ore salutent; | |
| supremumque vale pleno singultibus ore | |
| vix dixit timuitque suae praesagia mentis. | 510 |
| Ut semel inposita est pictae Philomela carinae, | |
| admotumque fretum remis tellusque repulsa est, | |
| 'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!' | |
| exsultatque et vix animo sua gaudia differt | |
| barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, | 515 |
| non aliter quam cum pedibus praedator obuncis | |
| deposuit nido leporem Iovis ales in alto; | |
| nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. |