| Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, | 6.601 |
| horruit infelix totoque expalluit ore; | |
| nacta locum Procne sacrorum pignora demit | |
| oraque develat miserae pudibunda sororis | |
| amplexumque petit; sed non attollere contra | 605 |
| sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis | |
| deiectoque in humum vultu iurare volenti | |
| testarique deos, per vim sibi dedecus illud | |
| inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram | |
| non capit ipsa suam Procne fletumque sororis | 610 |
| corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum, | |
| sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum | |
| possit. in omne nefas ego me, germana, paravi: | |
| aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, | |
| artificem mediis inmittam Terea flammis, | 615 |
| aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem | |
| abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille | |
| sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi; | |
| quid sit, adhuc dubito.' | |
| Peragit dum talia Procne, | |
| ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo | 620 |
| admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam | |
| es similis patri!' dixit nec plura locuta | |
| triste parat facinus tacitaque exaestuat ira. | |
| ut tamen accessit natus matrique salutem | |
| attulit et parvis adduxit colla lacertis | 625 |
| mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, | |
| mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira | |
| invitique oculi lacrimis maduere coactis; | |
| sed simul ex nimia mentem pietate labare | |
| sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis | 630 |
| inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit | |
| 'alter blanditias, rapta silet altera lingua? | |
| quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? | |
| cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito! | |
| degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.' | 635 |
| nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae | |
| lactentem fetum per silvas tigris opacas, | |
| utque domus altae partem tenuere remotam, | |
| tendentemque manus et iam sua fata videntem | |
| et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem | 640 |
| ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, | |
| nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum | |
| vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit, | |
| vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra | |
| dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis, | 645 |
| pars veribus stridunt; manant penetralia tabo. |