| His adhibet coniunx ignarum Terea mensis | 6.647 |
| et patrii moris sacrum mentita, quod uni | |
| fas sit adire viro, comites famulosque removit. | |
| ipse sedens solio Tereus sublimis avito | 650 |
| vescitur inque suam sua viscera congerit alvum, | |
| tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit. | |
| dissimulare nequit crudelia gaudia Procne | |
| iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis | |
| 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille | 655 |
| atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti, | |
| sicut erat sparsis furiali caede capillis, | |
| prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum | |
| misit in ora patris nec tempore maluit ullo | |
| posse loqui et meritis testari gaudia dictis. | 660 |
| Thracius ingenti mensas clamore repellit | |
| vipereasque ciet Stygia de valle sorores | |
| et modo, si posset, reserato pectore diras | |
| egerere inde dapes semesaque viscera gestit, | |
| flet modo seque vocat bustum miserabile nati, | 665 |
| nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. | |
| corpora Cecropidum pennis pendere putares: | |
| pendebant pennis. quarum petit altera silvas, | |
| altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis | |
| excessere notae, signataque sanguine pluma est. | 670 |
| ille dolore suo poenaeque cupidine velox | |
| vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae. | |
| prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum; | |
| nomen epops volucri, facies armata videtur. | |
| Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae | 675 |
| tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. | |
| sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus, | |
| iustitia dubium validisne potentior armis. | |
| quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat | |
| femineae sortis, sed erat par forma duarum. | 680 |
| e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, | |
| Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, | |
| dilectaque diu caruit deus Orithyia, | |
| dum rogat et precibus mavult quam viribus uti; | |
| ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, | 685 |
| quae solita est illi nimiumque domestica vento, | |
| 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui, | |
| saevitiam et vires iramque animosque minaces, | |
| admovique preces, quarum me dedecet usus? | |
| apta mihi vis est: vi tristia nubila pello, | 690 |
| vi freta concutio nodosaque robora verto | |
| induroque nives et terras grandine pulso; | |
| idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto | |
| (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, | |
| ut medius nostris concursibus insonet aether | 695 |
| exsiliantque cavis elisi nubibus ignes; | |
| idem ego, cum subii convexa foramina terrae | |
| supposuique ferox imis mea terga cavernis, | |
| sollicito manes totumque tremoribus orbem. | |
| hac ope debueram thalamos petiisse, socerque | 700 |
| non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.' | |
| haec Boreas aut his non inferiora locutus | |
| excussit pennas, quarum iactatibus omnis | |
| adflata est tellus latumque perhorruit aequor, | |
| pulvereamque trahens per summa cacumina pallam | 705 |
| verrit humum pavidamque metu caligine tectus | |
| Orithyian amans fulvis amplectitur alis. | |
| dum volat, arserunt agitati fortius ignes, | |
| nec prius aerii cursus suppressit habenas, | |
| quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor. | 710 |
| illic et gelidi coniunx Actaea tyranni | |
| et genetrix facta est, partus enixa gemellos, | |
| cetera qui matris, pennas genitoris haberent. | |
| non tamen has una memorant cum corpore natas, | |
| barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, | 715 |
| inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt; | |
| mox pariter pennae ritu coepere volucrum | |
| cingere utrumque latus, pariter flavescere malae. | |
| ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, | |
| vellera cum Minyis nitido radiantia villo | 720 |
| per mare non notum prima petiere carina. |