| LIBER VII | |
| Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, | 7.1 |
| perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam | |
| Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati | |
| virgineas volucres miseri senis ore fugarant, | |
| multaque perpessi claro sub Iasone tandem | 5 |
| contigerant rapidas limosi Phasidos undas. | |
| dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt | |
| lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, | |
| concipit interea validos Aeetias ignes | |
| et luctata diu, postquam ratione furorem | 10 |
| vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: | |
| nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est, | |
| aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. | |
| nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? | |
| sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi, | 15 |
| ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? | |
| excute virgineo conceptas pectore flammas, | |
| si potes, infelix! si possem, sanior essem! | |
| sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, | |
| mens aliud suadet: video meliora proboque, | 20 |
| deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo, | |
| ureris et thalamos alieni concipis orbis? | |
| haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille | |
| occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari | |
| vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? | 25 |
| quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas | |
| et genus et virtus? quem non, ut cetera desint, | |
| ore movere potest? certe mea pectora movit. | |
| at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore | |
| concurretque suae segeti, tellure creatis | 30 |
| hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. | |
| hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, | |
| tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! | |
| cur non et specto pereuntem oculosque videndo | |
| conscelero? cur non tauros exhortor in illum | 35 |
| terrigenasque feros insopitumque draconem? | |
| di meliora velint! quamquam non ista precanda, | |
| sed facienda mihi.—prodamne ego regna parentis, | |
| atque ope nescio quis servabitur advena nostra, | |
| ut per me sospes sine me det lintea ventis | 40 |
| virque sit alterius, poenae Medea relinquar? | |
| si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, | |
| occidat ingratus! sed non is vultus in illo, | |
| non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, | |
| ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. | 45 |
| et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes | |
| esse deos. quid tuta times? accingere et omnem | |
| pelle moram: tibi se semper debebit Iason, | |
| te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas | |
| servatrix urbes matrum celebrabere turba. | 50 |
| ergo ego germanam fratremque patremque deosque | |
| et natale solum ventis ablata relinquam? | |
| nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, | |
| frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, | |
| maximus intra me deus est! non magna relinquam, | 55 |
| magna sequar: titulum servatae pubis Achivae | |
| notitiamque soli melioris et oppida, quorum | |
| hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum, | |
| quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, | |
| Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix | 60 |
| et dis cara ferar et vertice sidera tangam. | |
| quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis | |
| dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis | |
| nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis | |
| Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? | 65 |
| nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens | |
| per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor | |
| aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.— | |
| coniugiumne putas speciosaque nomina culpae | |
| inponis, Medea, tuae?—quin adspice, quantum | 70 |
| adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' | |
| dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque | |
| constiterant, et victa dabat iam terga Cupido. |