| Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, | 7.74 |
| quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, | 75 |
| et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, | |
| cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. | |
| erubuere genae, totoque recanduit ore, | |
| utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque | |
| parva sub inducta latuit scintilla favilla | 80 |
| crescere et in veteres agitata resurgere vires, | |
| sic iam lenis amor, iam quem languere putares, | |
| ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. | |
| et casu solito formosior Aesone natus | |
| illa luce fuit: posses ignoscere amanti. | 85 |
| spectat et in vultu veluti tum denique viso | |
| lumina fixa tenet nec se mortalia demens | |
| ora videre putat nec se declinat ab illo; | |
| ut vero coepitque loqui dextramque prehendit | |
| hospes et auxilium submissa voce rogavit | 90 |
| promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: | |
| 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri | |
| decipiet, sed amor. servabere munere nostro, | |
| servatus promissa dato!' per sacra triformis | |
| ille deae lucoque foret quod numen in illo | 95 |
| perque patrem soceri cernentem cuncta futuri | |
| eventusque suos et tanta pericula iurat: | |
| creditus accepit cantatas protinus herbas | |
| edidicitque usum laetusque in tecta recessit. | |
| Postera depulerat stellas Aurora micantes: | 100 |
| conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum | |
| consistuntque iugis; medio rex ipse resedit | |
| agmine purpureus sceptroque insignis eburno. | |
| ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant | |
| aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae | 105 |
| ardent, utque solent pleni resonare camini, | |
| aut ubi terrena silices fornace soluti | |
| concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, | |
| pectora sic intus clausas volventia flammas | |
| gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus | 110 |
| obvius it. vertere truces venientis ad ora | |
| terribiles vultus praefixaque cornua ferro | |
| pulvereumque solum pede pulsavere bisulco | |
| fumificisque locum mugitibus inpleverunt. | |
| deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes | 115 |
| sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!) | |
| pendulaque audaci mulcet palearia dextra | |
| suppositosque iugo pondus grave cogit aratri | |
| ducere et insuetum ferro proscindere campum: | |
| mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent | 120 |
| adiciuntque animos. galea tum sumit aena | |
| vipereos dentes et aratos spargit in agros. | |
| semina mollit humus valido praetincta veneno, | |
| et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes, | |
| utque hominis speciem materna sumit in alvo | 125 |
| perque suos intus numeros conponitur infans | |
| nec nisi maturus communes exit in auras, | |
| sic, ubi visceribus gravidae telluris imago | |
| effecta est hominis, feto consurgit in arvo, | |
| quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. | 130 |
| quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas | |
| in caput Haemonii iuvenis torquere parantis, | |
| demisere metu vultumque animumque Pelasgi; | |
| ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum. | |
| utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, | 135 |
| palluit et subito sine sanguine frigida sedit, | |
| neve parum valeant a se data gramina, carmen | |
| auxiliare canit secretasque advocat artes. | |
| ille gravem medios silicem iaculatus in hostes | |
| a se depulsum Martem convertit in ipsos: | 140 |
| terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres | |
| civilique cadunt acie. gratantur Achivi | |
| victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. | |
| tu quoque victorem conplecti, barbara, velles: | |
| obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses, | 145 |
| sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae. | |
| quod licet, adfectu tacito laetaris agisque | |
| carminibus grates et dis auctoribus horum. |