| Pervigilem superest herbis sopire draconem, | 7.149 |
| qui crista linguisque tribus praesignis et uncis | 150 |
| dentibus horrendus custos erat arboris aureae. | |
| hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci | |
| verbaque ter dixit placidos facientia somnos, | |
| quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, | |
| somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro | 155 |
| heros Aesonius potitur spolioque superbus | |
| muneris auctorem secum, spolia altera, portans | |
| victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. | |
| Haemoniae matres pro gnatis dona receptis | |
| grandaevique ferunt patres congestaque flamma | 160 |
| tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum | |
| victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson | |
| iam propior leto fessusque senilibus annis, | |
| cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem | |
| confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti | 165 |
| excessitque fidem meritorum summa tuorum, | |
| si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?) | |
| deme meis annis et demptos adde parenti!' | |
| nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, | |
| dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; | 170 |
| nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit | |
| 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam | |
| posse tuae videor spatium transcribere vitae? | |
| nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto, | |
| quod petis, experiar maius dare munus, Iason. | 175 |
| arte mea soceri longum temptabimus aevum, | |
| non annis revocare tuis, modo diva triformis | |
| adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.' | |
| Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent | |
| efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit | 180 |
| ac solida terras spectavit imagine luna, | |
| egreditur tectis vestes induta recinctas, | |
| nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, | |
| fertque vagos mediae per muta silentia noctis | |
| incomitata gradus: homines volucresque ferasque | 185 |
| solverat alta quies, nullo cum murmure saepes, | |
| inmotaeque silent frondes, silet umidus aer, | |
| sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens | |
| ter se convertit, ter sumptis flumine crinem | |
| inroravit aquis ternisque ululatibus ora | 190 |
| solvit et in dura submisso poplite terra | |
| 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis | |
| aurea cum luna succeditis ignibus astra, | |
| tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris | |
| adiutrixque venis cantusque artisque magorum, | 195 |
| quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, | |
| auraeque et venti montesque amnesque lacusque, | |
| dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, | |
| quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes | |
| in fontes rediere suos, concussaque sisto, | 200 |
| stantia concutio cantu freta, nubila pello | |
| nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, | |
| vipereas rumpo verbis et carmine fauces, | |
| vivaque saxa sua convulsaque robora terra | |
| et silvas moveo iubeoque tremescere montis | 205 |
| et mugire solum manesque exire sepulcris! | |
| te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores | |
| aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro | |
| pallet avi, pallet nostris Aurora venenis! | |
| vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco | 210 |
| inpatiens oneris collum pressistis aratro, | |
| vos serpentigenis in se fera bella dedistis | |
| custodemque rudem somni sopistis et aurum | |
| vindice decepto Graias misistis in urbes: | |
| nunc opus est sucis, per quos renovata senectus | 215 |
| in florem redeat primosque recolligat annos, | |
| et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra, | |
| nec frustra volucrum tractus cervice draconum | |
| currus adest.' aderat demissus ab aethere currus. | |
| quo simul adscendit frenataque colla draconum | 220 |
| permulsit manibusque leves agitavit habenas, | |
| sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe | |
| despicit et certis regionibus adplicat angues: | |
| et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, | |
| Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus, | 225 |
| perspicit et placitas partim radice revellit, | |
| partim succidit curvamine falcis aenae. | |
| multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, | |
| multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; | |
| nec non Peneos nec non Spercheides undae | 230 |
| contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; | |
| carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, | |
| nondum mutato vulgatum corpore Glauci. |