| LIBER SECVNDVS | |
| Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus: | 2.1 |
| alter ut hic mensis, sic liber alter eat. | |
| nunc primum velis, elegi, maioribus itis: | |
| exiguum, memini, nuper eratis opus. | |
| ipse ego vos habui faciles in amore ministros, | 5 |
| cum lusit numeris prima iuventa suis. | |
| idem sacra cano signataque tempora fastis: | |
| ecquis ad haec illinc crederet esse viam? | |
| haec mea militia est; ferimus quae possumus arma, | |
| dextraque non omni munere nostra vacat. | 10 |
| si mihi non valido torquentur pila lacerto | |
| nec bellatoris terga premuntur equi, | |
| nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense | |
| (his habilis telis quilibet esse potest), | |
| at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, | 15 |
| nomina, per titulos ingredimurque tuos. | |
| ergo ades et placido paulum mea munera voltu | |
| respice, pacando siquid ab hoste vacat. | |
| Februa Romani dixere piamina patres: | |
| nunc quoque dant verbo plurima signa fidem. | 20 |
| pontifices ab rege petunt et flamine lanas, | |
| quis veterum lingua februa nomen erat; | |
| quaeque capit lictor domibus purgamina certis, | |
| torrida cum mica farra, vocantur idem; | |
| nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura | 25 |
| casta sacerdotum tempora fronde tegit. | |
| ipse ego flaminicam poscentem februa vidi; | |
| februa poscenti pinea virga data est. | |
| denique quodcumque est quo corpora nostra piantur, | |
| hoc apud intonsos nomen habebat avos. | 30 |
| mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci | |
| omne solum lustrant, idque piamen habent; | |
| aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, | |
| tum cum ferales praeteriere dies. | |
| omne nefas omnemque mali purgamina causam | 35 |
| credebant nostri tollere posse senes. | |
| Graecia principium moris dedit: illa nocentes | |
| impia lustratos ponere facta putat. | |
| Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci | |
| caede per Haemonias solvit Acastus aquas; | 40 |
| vectam frenatis per inane draconibus Aegeus | |
| credulus immerita Phasida fovit ope; | |
| Amphiareiades Naupactoo Acheloo | |
| 'solve nefas' dixit, solvit et ille nefas. | |
| ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis | 45 |
| fluminea tolli posse putatis aqua! | |
| Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, | |
| primus, ut est, Iani mensis et ante fuit; | |
| qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni: | |
| tu quoque sacrorum, Termine, finis eras. | 50 |
| primus enim Iani mensis, quia ianua prima est: | |
| qui sacer est imis manibus, imus erat. | |
| postmodo creduntur spatio distantia longo | |
| tempora bis quini continuasse viri. | |
| 1. H · K · FEB · N | 54a |
| Principio mensis Phrygiae contermina Matri | 55 |
| Sospita delubris dicitur aucta novis. | |
| nunc ubi sunt, illis quae sunt sacrata Kalendis | |
| templa deae? longa procubuere die. | |
| cetera ne simili caderent labefacta ruina | |
| cavit sacrati provida cura ducis, | 60 |
| sub quo delubris sentitur nulla senectus; | |
| nec satis est homines, obligat ille deos. | |
| templorum positor, templorum sancte repostor, | |
| sit superis opto mutua cura tui. | |
| dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos, | 65 |
| proque tua maneant in statione domo. | |
| tum quoque vicini lucus celebratur Alerni, | |
| qua petit aequoreas advena Thybris aquas. | |
| ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem | |
| inque Iovis summa caeditur arce bidens. | 70 |
| saepe graves pluvias adopertus nubibus aether | |
| concitat, aut posita sub nive terra latet. | |
| 2. A N | 72a |
| Proximus Hesperias Titan abiturus in undas | 73 |
| gemmea purpureis cum iuga demet equis, | |
| illa nocte aliquis, tollens ad sidera voltum, | 75 |
| dicet 'ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?' | |
| dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis | |
| in liquidas subito mersa notabit aquas. | |
| 3. B N | 78a |
| Quem modo caelatum stellis Delphina videbas, | 79 |
| is fugiet visus nocte sequente tuos, | 80 |
| seu fuit occultis felix in amoribus index, | |
| Lesbida cum domino seu tulit ille lyram. | |
| quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus? | |
| carmine currentes ille tenebat aquas. | |
| saepe sequens agnam lupus est a voce retentus, | 85 |
| saepe avidum fugiens restitit agna lupum; | |
| saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, | |
| et stetit in saxo proxima cerva leae, | |
| et sine lite loquax cum Palladis alite cornix | |
| sedit, et accipitri iuncta columba fuit. | 90 |
| Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion, | |
| tamquam fraternis obstipuisse modis. | |
| nomen Arionium Siculas impleverat urbes | |
| captaque erat lyricis Ausonis ora sonis; | |
| inde domum repetens puppem conscendit Arion, | 95 |
| atque ita quaesitas arte ferebat opes. | |
| forsitan, infelix, ventos undasque timebas: | |
| at tibi nave tua tutius aequor erat. | |
| namque gubernator destricto constitit ense | |
| ceteraque armata conscia turba manu. | 100 |
| quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem: | |
| non haec sunt digitis arma tenenda tuis. | |
| ille, metu pavidus, 'mortem non deprecor' inquit, | |
| 'sed liceat sumpta pauca referre lyra.' | |
| dant veniam ridentque moram: capit ille coronam, | 105 |
| quae possit crines, Phoebe, decere tuos; | |
| induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: | |
| reddidit icta suos pollice chorda sonos, | |
| flebilibus numeris veluti canentia dura | |
| traiectus penna tempora cantat olor. | 110 |
| protinus in medias ornatus desilit undas; | |
| spargitur impulsa caerula puppis aqua. | |
| inde (fide maius) tergo delphina recurvo | |
| se memorant oneri subposuisse novo. | |
| ille, sedens citharamque tenens, pretiumque vehendi | 115 |
| cantat et aequoreas carmine mulcet aquas. | |
| di pia facta vident: astris delphina recepit | |
| Iuppiter et stellas iussit habere novem. | |
| (4. C N) 5. D NON · NP | 118a |
| Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles | 119 |
| vellem, Maeonide, pectus inesse tuum, | 120 |
| dum canimus sacras alterno carmine Nonas. | |
| maximus hic fastis accumulatur honor. | |
| deficit ingenium, maioraque viribus urgent: | |
| haec mihi praecipuo est ore canenda dies. | |
| quid volui demens elegis imponere tantum | 125 |
| ponderis? heroi res erat ista pedis. | |
| sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen | |
| hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques. | |
| res tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti | |
| nomina, iam pridem tu pater orbis eras. | 130 |
| hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto, | |
| nomen habes: hominum tu pater, ille deum. | |
| Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo | |
| moenia, tu dederas transilienda Remo. | |
| te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit, | 135 |
| hoc duce Romanum est solis utrumque latus; | |
| tu breve nescioquid victae telluris habebas, | |
| quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet. | |
| tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas; | |
| tu recipis luco, reppulit ille nefas; | 140 |
| vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges; | |
| tu domini nomen, principis ille tenet; | |
| te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille; | |
| caelestem fecit te pater, ille patrem. | |
| Iam puer Idaeus media tenus eminet alvo, | 145 |
| et liquidas mixto nectare fundit aquas. | |
| en etiam, siquis Borean horrere solebat, | |
| gaudeat: a Zephyris mollior aura venit. | |
| (6. E N) (7. F N) (8. G N) (9. H N vel NP) 10. A N | 148a |
| Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis | 149 |
| Lucifer, et primi tempora veris erunt. | 150 |
| ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant, | |
| magnaque discedens signa reliquit hiems. | |
| (11. B N) 12. C N | 152a |
| Tertia nox veniat, Custodem protinus Ursae | 153 |
| aspicies geminos exseruisse pedes. | |
| inter hamadryadas iaculatricemque Dianam | 155 |
| Callisto sacri pars fuit una chori. | |
| illa, deae tangens arcus, 'quos tangimus arcus, | |
| este meae testes virginitatis' ait. | |
| Cynthia laudavit, 'promissa' que 'foedera serva, | |
| et comitum princeps tu mihi' dixit 'eris.' | 160 |
| foedera servasset, si non formosa fuisset: | |
| cavit mortales, de Iove crimen habet. | |
| mille feras Phoebe silvis venata redibat | |
| aut plus aut medium sole tenente diem; | |
| ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, | 165 |
| in medio gelidae fons erat altus aquae), | |
| 'hic' ait 'in silva, virgo Tegeaea, lavemur'; | |
| erubuit falso virginis illa sono. | |
| dixerat et nymphis. nymphae velamina ponunt; | |
| hanc pudet, et tardae dat mala signa morae. | 170 |
| exuerat tunicas; uteri manifesta tumore | |
| proditur indicio ponderis ipsa suo. | |
| cui dea 'virgineos, periura Lycaoni, coetus | |
| desere, nec castas pollue' dixit 'aquas.' | |
| luna novum decies implerat cornibus orbem: | 175 |
| quae fuerat virgo credita, mater erat. | |
| laesa furit Iuno, formam mutatque puellae: | |
| quid facis? invito est pectore passa Iovem. | |
| utque ferae vidit turpes in paelice voltus, | |
| 'huius in amplexus, Iuppiter,' inquit 'eas.' | 180 |
| ursa per incultos errabat squalida montes | |
| quae fuerat summo nuper amata Iovi. | |
| iam tria lustra puer furto conceptus agebat, | |
| cum mater nato est obvia facta suo. | |
| illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens, | 185 |
| et gemuit: gemitus verba parentis erant. | |
| hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto | |
| ni foret in superas raptus uterque domos. | |
| signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton, | |
| Arctophylax formam terga sequentis habet. | 190 |
| saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn | |
| Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis. | |
| 13. D EID · NP | 192a |
| Idibus agrestis fumant altaria Fauni | 193 |
| hic ubi discretas insula rumpit aquas. | |
| haec fuit illa dies in qua Veientibus armis | 195 |
| ter centum Fabii ter cecidere duo. | |
| una domus vires et onus susceperat urbis: | |
| sumunt gentiles arma professa manus. | |
| egreditur castris miles generosus ab isdem, | |
| e quis dux fieri quilibet aptus erat. | 200 |
| Carmentis portae dextro est via proxima iano: | |
| ire per hanc noli, quisquis es; omen habet. | |
| illa fama refert Fabios exisse trecentos: | |
| porta vacat culpa, sed tamen omen habet. | |
| ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem | 205 |
| (turbidus hibernis ille fluebat aquis), | |
| castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi | |
| Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt; | |
| non aliter quam cum Libyca de gente leones | |
| invadunt sparsos lata per arva greges. | 210 |
| diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo | |
| accipiunt: Tusco sanguine terra rubet. | |
| sic iterum, sic saepe cadunt; ubi vincere aperte | |
| non datur, insidias armaque tecta parant. | |
| campus erat, campi claudebant ultima colles | 215 |
| silvaque montanas occulere apta feras. | |
| in medio paucos armentaque rara relinquunt, | |
| cetera virgultis abdita turba latet. | |
| ecce velut torrens undis pluvialibus auctus | |
| aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, | 220 |
| per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, | |
| riparum clausas margine finit aquas, | |
| sic Fabii vallem latis discursibus implent, | |
| quodque vident sternunt, nec metus alter inest. | |
| quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti: | 225 |
| simplex nobilitas, perfida tela cave. | |
| fraude perit virtus: in apertos undique campos | |
| prosiliunt hostes et latus omne tenent. | |
| quid faciant pauci contra tot milia fortes? | |
| quidve, quod in misero tempore restet, adest? | 230 |
| sicut aper longe silvis latratibus actus | |
| fulmineo celeres dissipat ore canes, | |
| mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti, | |
| volneraque alterna dantque feruntque manu. | |
| una dies Fabios ad bellum miserat omnes, | 235 |
| ad bellum missos perdidit una dies. | |
| ut tamen Herculeae superessent semina gentis, | |
| credibile est ipsos consuluisse deos: | |
| nam puer impubes et adhuc non utilis armis | |
| unus de Fabia gente relictus erat; | 240 |
| scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, | |
| cui res cunctando restituenda foret. | |
| 14. E N | 242a |
| Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis | 243 |
| et medius Crater inter utrumque, iacent. | |
| Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti; | 245 |
| quae, tibi, cur tria sint tam sociata, canam. | |
| forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat | |
| (non faciet longas fabula nostra moras): | |
| 'i, mea' dixit 'avis, ne quid pia sacra moretur, | |
| et tenuem vivis fontibus adfer aquam.' | 250 |
| corvus inauratum pedibus cratera recurvis | |
| tollit et aerium pervolat altus iter. | |
| stabat adhuc duris ficus densissima pomis: | |
| temptat eam rostro, non erat apta legi; | |
| immemor imperii sedisse sub arbore fertur, | 255 |
| dum fierent tarda dulcia poma mora. | |
| iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum, | |
| ad dominumque redit, fictaque verba refert: | |
| 'hic mihi causa morae, vivarum obsessor aquarum: | |
| hic tenuit fontes officiumque meum.' | 260 |
| 'addis' ait 'culpae mendacia' Phoebus 'et audes | |
| fatidicum verbis fallere velle deum? | |
| at tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus, | |
| de nullo gelidae fonte bibentur aquae.' | |
| dixit, et, antiqui monimenta perennia facti, | 265 |
| Anguis, avis, Crater sidera iuncta micant. | |
| 15. F LVPER · NP | 266a |
| Tertia post Idus nudos aurora Lupercos | 267 |
| aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt. | |
| dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo, | |
| attigerint Latias unde petita domos. | 270 |
| Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur | |
| Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis. | |
| testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae, | |
| quique citis Ladon in mare currit aquis, | |
| cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini, | 275 |
| altaque Tricrene Parrhasiaeque nives. | |
| Pan erat armenti, Pan illic numen equarum, | |
| munus ob incolumes ille ferebat oves. | |
| transtulit Euander silvestria numina secum: | |
| hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. | 280 |
| inde deum colimus devectaque sacra Pelasgis: | |
| flamen ad haec prisco more Dialis erat. | |
| cur igitur currant, et cur (sic currere mos est) | |
| nuda ferant posita corpora veste, rogas? | |
| ipse deus velox discurrere gaudet in altis | 285 |
| montibus, et subitas concipit ipse fugas: | |
| ipse deus nudus nudos iubet ire ministros; | |
| nec satis ad cursus commoda vestis erit. | |
| ante Iovem genitum terras habuisse feruntur | |
| Arcades, et luna gens prior illa fuit. | 290 |
| vita feris similis, nullos agitata per usus: | |
| artis adhuc expers et rude volgus erat. | |
| pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas; | |
| nectar erat palmis hausta duabus aqua. | |
| nullus anhelabat sub adunco vomere taurus, | 295 |
| nulla sub imperio terra colentis erat: | |
| nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat: | |
| ibat ovis lana corpus amicta sua. | |
| sub Iove durabant et corpora nuda gerebant, | |
| docta graves imbres et tolerare Notos. | 300 |
| nunc quoque detecti referunt monimenta vetusti | |
| moris, et antiquas testificantur opes. | |
| Sed cur praecipue fugiat velamina Faunus, | |
| traditur antiqui fabula plena ioci. | |
| forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat: | 305 |
| vidit ab excelso Faunus utrumque iugo; | |
| vidit et incaluit, 'montana' que 'numina', dixit | |
| 'nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.' | |
| ibat odoratis umeros perfusa capillis | |
| Maeonis, aurato conspicienda sinu: | 310 |
| aurea pellebant tepidos umbracula soles, | |
| quae tamen Herculeae sustinuere manus. | |
| iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, | |
| Hesperos et fusco roscidus ibat equo. | |
| antra subit tofis laqueata et pumice vivo; | 315 |
| garrulus in primo limine rivus erat. | |
| dumque parant epulas potandaque vina ministri, | |
| cultibus Alciden instruit illa suis: | |
| dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas, | |
| dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. | 320 |
| ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat, | |
| ut posset magnas exseruisse manus. | |
| fregerat armillas non illa ad bracchia factas, | |
| scindebant magni vincula parva pedes. | |
| ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis | 325 |
| conditaque in pharetra tela minora sua. | |
| sic epulis functi sic dant sua corpora somno, | |
| et positis iuxta secubuere toris: | |
| causa, repertori vitis quia sacra parabant, | |
| quae facerent pure, cum foret orta dies. | 330 |
| noctis erat medium. quid non amor improbus audet? | |
| roscida per tenebras Faunus ad antra venit: | |
| utque videt comites somno vinoque solutos, | |
| spem capit in dominis esse soporis idem. | |
| intrat et huc illuc temerarius errat adulter, | 335 |
| et praefert cautas subsequiturque manus. | |
| venerat ad strati captata cubilia lecti, | |
| et felix prima sorte futurus erat; | |
| ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis | |
| vellera, pertimuit sustinuitque manum, | 340 |
| attonitusque metu rediit, ut saepe viator | |
| turbatum viso rettulit angue pedem. | |
| inde tori qui iunctus erat velamina tangit | |
| mollia, mendaci decipiturque nota. | |
| ascendit spondaque sibi propiore recumbit, | 345 |
| et tumidum cornu durius inguen erat. | |
| interea tunicas ora subducit ab ima: | |
| horrebant densis aspera crura pilis. | |
| cetera temptantem subito Tirynthius heros | |
| reppulit: e summo decidit ille toro. | 350 |
| fit sonus, inclamat comites et lumina poscit | |
| Maeonis: inlatis ignibus acta patent. | |
| ille gemit lecto graviter deiectus ab alto, | |
| membraque de dura vix sua tollit humo. | |
| ridet et Alcides et qui videre iacentem, | 355 |
| ridet amatorem Lyda puella suum. | |
| veste deus lusus fallentes lumina vestes | |
| non amat, et nudos ad sua sacra vocat. | |
| Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, | |
| inque suo noster pulvere currat equus. | 360 |
| cornipedi Fauno caesa de more capella | |
| venit ad exiguas turba vocata dapes. | |
| dumque sacerdotes veribus transuta salignis | |
| exta parant, medias sole tenente vias, | |
| Romulus et frater pastoralisque iuventus | 365 |
| solibus et campo corpora nuda dabant. | |
| vectibus et iaculis et misso pondere saxi | |
| bracchia per lusus experienda dabant: | |
| pastor ab excelso 'per devia rura iuvencos, | |
| Romule, praedones, et Reme', dixit 'agunt.' | 370 |
| longum erat armari: diversis exit uterque | |
| partibus, occursu praeda recepta Remi. | |
| ut rediit, veribus stridentia detrahit exta | |
| atque ait 'haec certe non nisi victor edet.' | |
| dicta facit, Fabiique simul. venit inritus illuc | 375 |
| Romulus et mensas ossaque nuda videt. | |
| risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque | |
| vincere, Quintilios non potuisse suos. | |
| forma manet facti: posito velamine currunt, | |
| et memorem famam quod bene cessit habet. | 380 |
| Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal, | |
| quaeve diem tali nomine causa notet. | |
| Silvia Vestalis caelestia semina partu | |
| ediderat, patruo regna tenente suo; | |
| is iubet auferri parvos et in amne necari: | 385 |
| quid facis? ex istis Romulus alter erit. | |
| iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri | |
| (flent tamen) et geminos in loca sola ferunt. | |
| Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis | |
| reddidit, hibernis forte tumebat aquis: | 390 |
| hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres, | |
| quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae. | |
| huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt | |
| longius), ex illis unus et alter ait: | |
| 'at quam sunt similes! at quam formosus uterque! | 395 |
| plus tamen ex illis iste vigoris habet. | |
| si genus arguitur voltu, nisi fallit imago, | |
| nescioquem in vobis suspicor esse deum. | |
| at siquis vestrae deus esset originis auctor, | |
| in tam praecipiti tempore ferret opem: | 400 |
| ferret opem certe, si non ope, mater, egeret, | |
| quae facta est uno mater et orba die. | |
| nata simul, moritura simul, simul ite sub undas | |
| corpora.' desierat, deposuitque sinu. | |
| vagierunt ambo pariter: sensisse putares; | 405 |
| hi redeunt udis in sua tecta genis. | |
| sustinet impositos summa cavus alveus unda: | |
| heu quantum fati parva tabella tulit! | |
| alveus in limo silvis adpulsus opacis | |
| paulatim fluvio deficiente sedet. | 410 |
| arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur | |
| Rumina nunc ficus Romula ficus erat. | |
| venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos: | |
| quis credat pueris non nocuisse feram? | |
| non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit, | 415 |
| perdere cognatae sustinuere manus. | |
| constitit et cauda teneris blanditur alumnis, | |
| et fingit lingua corpora bina sua. | |
| Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt | |
| nec sibi promissi lactis aluntur ope. | 420 |
| illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis; | |
| magna dati nutrix praemia lactis habet. | |
| Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos? | |
| Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet. | |
| Nupta, quid exspectas? non tu pollentibus herbis | 425 |
| nec prece nec magico carmine mater eris; | |
| excipe fecundae patienter verbera dextrae, | |
| iam socer optatum nomen habebit avi. | |
| nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae | |
| reddebant uteri pignora rara sui. | 430 |
| 'quid mihi' clamabat 'prodest rapuisse Sabinas' | |
| Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit), | |
| 'si mea non vires, sed bellum iniuria fecit? | |
| utilius fuerat non habuisse nurus.' | |
| monte sub Esquilio multis incaeduus annis | 435 |
| Iunonis magnae nomine lucus erat. | |
| huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique | |
| suppliciter posito procubuere genu: | |
| cum subito motae tremuere cacumina silvae, | |
| et dea per lucos mira locuta suos. | 440 |
| 'Italidas matres' inquit 'sacer hircus inito.' | |
| obstipuit dubio territa turba sono. | |
| augur erat, nomen longis intercidit annis: | |
| nuper ab Etrusca venerat exul humo; | |
| ille caprum mactat: iussae sua terga puellae | 445 |
| pellibus exsectis percutienda dabant. | |
| luna resumebat decimo nova cornua motu, | |
| virque pater subito nuptaque mater erat. | |
| gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus, | |
| aut quia principium tu, dea, lucis habes. | 450 |
| parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis, | |
| maturumque utero molliter aufer onus. | |
| Orta dies fuerit, tu desine credere ventis; | |
| perdidit illius temporis aura fidem. | |
| flamina non constant, et sex reserata diebus | 455 |
| carceris Aeolii ianua lata patet. | |
| iam levis obliqua subsedit Aquarius urna: | |
| proximus aetherios excipe, Piscis, equos. | |
| te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis | |
| signa) duos tergo sustinuisse deos. | 460 |
| terribilem quondam fugiens Typhona Dione, | |
| tum, cum pro caelo Iuppiter arma tulit, | |
| venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo, | |
| inque Palaestinae margine sedit aquae. | |
| populus et cannae riparum summa tenebant, | 465 |
| spemque dabant salices hos quoque posse tegi. | |
| dum latet, insonuit vento nemus: illa timore | |
| pallet, et hostiles credit adesse manus, | |
| utque sinu tenuit natum, 'succurrite, nymphae, | |
| et dis auxilium ferte duobus' ait. | 470 |
| nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli: | |
| pro quo nunc, cernis, sidera nomen habent. | |
| inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis | |
| nec violant timidi piscibus ora Syri. | |
| (16. G EN) 17. H QVIR · NP | 474a |
| Proxima lux vacua est; at tertia dicta Quirino, | 475 |
| qui tenet hoc nomen (Romulus ante fuit), | |
| sive quod hasta 'curis' priscis est dicta Sabinis | |
| (bellicus a telo venit in astra deus); | |
| sive suum regi nomen posuere Quirites, | |
| seu quia Romanis iunxerat ille Cures. | 480 |
| nam pater armipotens postquam nova moenia vidit, | |
| multaque Romulea bella peracta manu, | |
| 'Iuppiter', inquit 'habet Romana potentia vires: | |
| sanguinis officio non eget illa mei. | |
| redde patri natum: quamvis intercidit alter, | 485 |
| pro se proque Remo qui mihi restat erit. | |
| "unus erit quem tu tolles in caerula caeli" | |
| tu mihi dixisti: sint rata dicta Iovis.' | |
| Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque | |
| est polus, et caeli pondera novit Atlas. | 490 |
| est locus, antiqui Caprae dixere paludem: | |
| forte tuis illic, Romule, iura dabas. | |
| sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum, | |
| et gravis effusis decidit imber aquis. | |
| hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether: | 495 |
| fit fuga, rex patriis astra petebat equis. | |
| luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis, | |
| haesissetque animis forsitan illa fides; | |
| sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba, | |
| lunaque fulgebat, nec facis usus erat, | 500 |
| cum subito motu saepes tremuere sinistrae: | |
| rettulit ille gradus, horrueruntque comae. | |
| pulcher et humano maior trabeaque decorus | |
| Romulus in media visus adesse via | |
| et dixisse simul 'prohibe lugere Quirites, | 505 |
| nec violent lacrimis numina nostra suis: | |
| tura ferant placentque novum pia turba Quirinum, | |
| et patrias artes militiamque colant.' | |
| iussit et in tenues oculis evanuit auras; | |
| convocat hic populos iussaque verba refert. | 510 |
| templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est, | |
| et referunt certi sacra paterna dies. | |
| Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur | |
| accipe: parva quidem causa, sed apta, subest. | |
| non habuit doctos tellus antiqua colonos: | 515 |
| lassabant agiles aspera bella viros. | |
| plus erat in gladio quam curvo laudis aratro: | |
| neglectus domino pauca ferebat ager. | |
| farra tamen veteres iaciebant, farra metebant, | |
| primitias Cereri farra resecta dabant: | 520 |
| usibus admoniti flammis torrenda dederunt, | |
| multaque peccato damna tulere suo; | |
| nam modo verrebant nigras pro farre favillas, | |
| nunc ipsas ignes corripuere casas. | |
| facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni | 525 |
| orant ut fruges temperet illa suas. | |
| curio legitimis nunc Fornacalia verbis | |
| maximus indicit nec stata sacra facit: | |
| inque foro, multa circum pendente tabella, | |
| signatur certa curia quaeque nota, | 530 |
| stultaque pars populi quae sit sua curia nescit, | |
| sed facit extrema sacra relata die. | |
| (18. A C) (19. B C) (20. C C) 21. D FERAL · F vel FP | 532a |
| Est honor et tumulis, animas placare paternas, | 533 |
| parvaque in exstructas munera ferre pyras. | |
| parva petunt manes: pietas pro divite grata est | 535 |
| munere; non avidos Styx habet ima deos. | |
| tegula porrectis satis est velata coronis | |
| et sparsae fruges parcaque mica salis, | |
| inque mero mollita Ceres violaeque solutae: | |
| haec habeat media testa relicta via. | 540 |
| nec maiora veto, sed et his placabilis umbra est: | |
| adde preces positis et sua verba focis. | |
| hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor, | |
| attulit in terras, iuste Latine, tuas. | |
| ille patris Genio sollemnia dona ferebat: | 545 |
| hinc populi ritus edidicere pios. | |
| at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis | |
| bella, Parentales deseruere dies. | |
| non impune fuit; nam dicitur omine ab isto | |
| Roma suburbanis incaluisse rogis. | 550 |
| vix equidem credo: bustis exisse feruntur | |
| et tacitae questi tempore noctis avi, | |
| perque vias Urbis latosque ululasse per agros | |
| deformes animas, volgus inane, ferunt. | |
| post ea praeteriti tumulis redduntur honores, | 555 |
| prodigiisque venit funeribusque modus. | |
| dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae: | |
| exspectet puros pinea taeda dies, | |
| nec tibi, quae cupidae matura videbere matri, | |
| comat virgineas hasta recurva comas. | 560 |
| conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris | |
| aufer: habent alias maesta sepulcra faces. | |
| di quoque templorum foribus celentur opertis, | |
| ture vacent arae stentque sine igne foci. | |
| nunc animae tenues et corpora functa sepulcris | 565 |
| errant, nunc posito pascitur umbra cibo. | |
| nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint | |
| Luciferi, quot habent carmina nostra pedes. | |
| hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem; | |
| ultima placandis manibus illa dies. | 570 |
| Ecce anus in mediis residens annosa puellis | |
| sacra facit Tacitae (vix tamen ipsa tacet), | |
| et digitis tria tura tribus sub limine ponit, | |
| qua brevis occultum mus sibi fecit iter: | |
| tum cantata ligat cum fusco licia plumbo, | 575 |
| et septem nigras versat in ore fabas, | |
| quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, | |
| obsutum maenae torret in igne caput; | |
| vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est, | |
| aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit. | 580 |
| 'hostiles linguas inimicaque vinximus ora' | |
| dicit discedens ebriaque exit anus. | |
| protinus a nobis quae sit dea Muta requires: | |
| disce per antiquos quae mihi nota senes. | |
| Iuppiter, inmodico Iuturnae victus amore, | 585 |
| multa tulit tanto non patienda deo: | |
| illa modo in silvis inter coryleta latebat, | |
| nunc in cognatas desiliebat aquas. | |
| convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant, | |
| et iacit in medio talia verba choro: | 590 |
| 'invidet ipsa sibi vitatque quod expedit illi | |
| vestra soror, summo iungere membra deo. | |
| consulite ambobus: nam quae mea magna voluptas, | |
| utilitas vestrae magna sororis erit. | |
| vos illi in prima fugienti obsistite ripa, | 595 |
| ne sua fluminea corpora mergat aqua.' | |
| dixerat; adnuerant nymphae Tiberinides omnes | |
| quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos. | |
| forte fuit Nais, Lara nomine; prima sed illi | |
| dicta bis antiquum syllaba nomen erat, | 600 |
| ex vitio positum. saepe illi dixerat Almo | |
| 'nata, tene linguam': nec tamen illa tenet. | |
| quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis, | |
| 'effuge' ait 'ripas', dicta refertque Iovis. | |
| illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas | 605 |
| 'Naida Iuturnam vir tuus' inquit 'amat.' | |
| Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste | |
| eripit huic linguam, Mercuriumque vocat: | |
| 'duc hanc ad manes: locus ille silentibus aptus. | |
| nympha, sed infernae nympha paludis erit.' | 610 |
| iussa Iovis fiunt. accepit lucus euntes: | |
| dicitur illa duci tum placuisse deo. | |
| vim parat hic, voltu pro verbis illa precatur, | |
| et frustra muto nititur ore loqui, | |
| fitque gravis geminosque parit, qui compita servant | 615 |
| et vigilant nostra semper in urbe Lares. | |
| 22. E C | 616a |
| Proxima cognati dixere Karistia kari, | 617 |
| et venit ad socios turba propinqua deos. | |
| scilicet a tumulis et qui periere propinquis | |
| protinus ad vivos ora referre iuvat, | 620 |
| postque tot amissos quicquid de sanguine restat | |
| aspicere et generis dinumerare gradus. | |
| innocui veniant: procul hinc, procul impius esto | |
| frater et in partus mater acerba suos, | |
| cui pater est vivax, qui matris digerit annos, | 625 |
| quae premit invisam socrus iniqua nurum. | |
| Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor, | |
| et quae ruricolis semina tosta dedit, | |
| et soror et Procne Tereusque duabus iniquus | |
| et quicumque suas per scelus auget opes. | 630 |
| dis generis date tura boni: Concordia fertur | |
| illa praecipue mitis adesse die; | |
| et libate dapes, ut, grati pignus honoris, | |
| nutriat incinctos missa patella Lares. | |
| iamque, ubi suadebit placidos nox umida somnos, | 635 |
| larga precaturi sumite vina manu, | |
| et 'bene vos, bene te, patriae pater, optime Caesar' | |
| dicite; suffuso sint bona verba mero. | |
| 23. F TER · NP | 638a |
| Nox ubi transierit, solito celebretur honore | 639 |
| separat indicio qui deus arva suo. | 640 |
| Termine, sive lapis sive es defossus in agro | |
| stipes, ab antiquis tu quoque numen habes. | |
| te duo diversa domini de parte coronant, | |
| binaque serta tibi binaque liba ferunt. | |
| ara fit: huc ignem curto fert rustica testo | 645 |
| sumptum de tepidis ipsa colona focis. | |
| ligna senex minuit concisaque construit arte, | |
| et solida ramos figere pugnat humo; | |
| tum sicco primas inritat cortice flammas; | |
| stat puer et manibus lata canistra tenet. | 650 |
| inde ubi ter fruges medios immisit in ignes, | |
| porrigit incisos filia parva favos. | |
| vina tenent alii: libantur singula flammis; | |
| spectant, et linguis candida turba favet. | |
| spargitur et caeso communis Terminus agno, | 655 |
| nec queritur lactans cum sibi porca datur. | |
| conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex | |
| et cantant laudes, Termine sancte, tuas: | |
| 'tu populos urbesque et regna ingentia finis: | |
| omnis erit sine te litigiosus ager. | 660 |
| nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro, | |
| legitima servas credita rura fide. | |
| si tu signasses olim Thyreatida terram, | |
| corpora non leto missa trecenta forent, | |
| nec foret Othryades congestis lectus in armis. | 665 |
| o quantum patriae sanguinis ille dedit! | |
| quid, nova cum fierent Capitolia? nempe deorum | |
| cuncta Iovi cessit turba locumque dedit; | |
| Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede | |
| restitit et magno cum Iove templa tenet. | 670 |
| nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, | |
| exiguum templi tecta foramen habent. | |
| Termine, post illud levitas tibi libera non est: | |
| qua positus fueris in statione, mane; | |
| nec tu vicino quicquam concede roganti, | 675 |
| ne videare hominem praeposuisse Iovi: | |
| et seu vomeribus seu tu pulsabere rastris, | |
| clamato "tuus est hic ager, ille tuus".' | |
| est via quae populum Laurentes ducit in agros, | |
| quondam Dardanio regna petita duci: | 680 |
| illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris | |
| sacra videt fieri sextus ab Urbe lapis. | |
| gentibus est aliis tellus data limite certo: | |
| Romanae spatium est Urbis et orbis idem. | |
| 24. G REGIF · N | 684a |
| Nunc mihi dicenda est regis fuga. traxit ab illa | 685 |
| sextus ab extremo nomina mense dies. | |
| ultima Tarquinius Romanae gentis habebat | |
| regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen. | |
| ceperat hic alias, alias everterat urbes, | |
| et Gabios turpi fecerat arte suos. | 690 |
| namque trium minimus, proles manifesta Superbi, | |
| in medios hostes nocte silente venit. | |
| nudarant gladios: 'occidite' dixit 'inermem: | |
| hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, | |
| qui mea crudeli laceravit verbere terga' | 695 |
| (dicere ut hoc posset, verbera passus erat). | |
| luna fuit: spectant iuvenem, gladiosque recondunt, | |
| tergaque, deducta veste, notata vident: | |
| flent quoque, et ut secum tueatur bella precantur. | |
| callidus ignaris adnuit ille viris. | 700 |
| iamque potens misso genitorem appellat amico, | |
| perdendi Gabios quod sibi monstret iter. | |
| hortus odoratis suberat cultissimus herbis, | |
| sectus humum rivo lene sonantis aquae: | |
| illic Tarquinius mandata latentia nati | 705 |
| accipit, et virga lilia summa metit. | |
| nuntius ut rediit decussaque lilia dixit, | |
| filius 'agnosco iussa parentis' ait. | |
| nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina, | |
| traduntur ducibus moenia nuda suis. | 710 |
| ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis | |
| exit et exstinctis ignibus exta rapit. | |
| consulitur Phoebus. sors est ita reddita: 'matri | |
| qui dederit princeps oscula, victor erit.' | |
| oscula quisque suae matri properata tulerunt, | 715 |
| non intellecto credula turba deo. | |
| Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset | |
| tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis. | |
| ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae, | |
| creditus offenso procubuisse pede. | 720 |
| cingitur interea Romanis Ardea signis, | |
| et patitur longas obsidione moras. | |
| dum vacat et metuunt hostes committere pugnam, | |
| luditur in castris, otia miles agit. | |
| Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque | 725 |
| accipit; ex illis rege creatus ait: | |
| 'dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello, | |
| nec sinit ad patrios arma referre deos, | |
| ecquid in officio torus est socialis? et ecquid | |
| coniugibus nostris mutua cura sumus?' | 730 |
| quisque suam laudat: studiis certamina crescunt, | |
| et fervet multo linguaque corque mero. | |
| surgit cui dederat clarum Collatia nomen: | |
| 'non opus est verbis, credite rebus' ait. | |
| 'nox superest: tollamur equis Urbemque petamus'; | 735 |
| dicta placent, frenis impediuntur equi. | |
| pertulerant dominos. regalia protinus illi | |
| tecta petunt: custos in fore nullus erat. | |
| ecce nurum regis fusis per colla coronis | |
| inveniunt posito pervigilare mero. | 740 |
| inde cito passu petitur Lucretia, cuius | |
| ante torum calathi lanaque mollis erat. | |
| lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant; | |
| inter quas tenui sic ait illa sono: | |
| 'mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae) | 745 |
| quamprimum nostra facta lacerna manu. | |
| quid tamen auditis (nam plura audire potestis)? | |
| quantum de bello dicitur esse super? | |
| postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas, | |
| improba, quae nostros cogis abesse viros. | 750 |
| sint tantum reduces. sed enim temerarius ille | |
| est meus, et stricto qualibet ense ruit. | |
| mens abit et morior, quotiens pugnantis imago | |
| me subit, et gelidum pectora frigus habet.' | |
| desinit in lacrimas inceptaque fila remisit, | 755 |
| in gremio voltum deposuitque suum. | |
| hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam, | |
| et facies animo dignaque parque fuit. | |
| 'pone metum, veni' coniunx ait; illa revixit, | |
| deque viri collo dulce pependit onus. | 760 |
| interea iuvenis furiales regius ignes | |
| concipit, et caeco raptus amore furit. | |
| forma placet niveusque color flavique capilli | |
| quique aderat nulla factus ab arte decor: | |
| verba placent et vox et quod corrumpere non est; | 765 |
| quoque minor spes est, hoc magis ille cupit. | |
| iam dederat cantus lucis praenuntius ales, | |
| cum referunt iuvenes in sua castra pedem. | |
| carpitur attonitos absentis imagine sensus | |
| ille; recordanti plura magisque placent. | 770 |
| sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, | |
| iniectae collo sic iacuere comae, | |
| hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt, | |
| hic color, haec facies, hic decor oris erat. | |
| ut solet a magno fluctus languescere flatu, | 775 |
| sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet, | |
| sic, quamvis aberat placitae praesentia formae, | |
| quem dederat praesens forma, manebat amor. | |
| ardet, et iniusti stimulis agitatus amoris | |
| comparat indigno vimque metumque toro. | 780 |
| 'exitus in dubio est: audebimus ultima' dixit: | |
| 'viderit! audentes forsque deusque iuvat. | |
| cepimus audendo Gabios quoque.' talia fatus | |
| ense latus cinxit tergaque pressit equi. | |
| accipit aerata iuvenem Collatia porta, | 785 |
| condere iam voltus sole parante suos. | |
| hostis ut hospes init penetralia Collatini: | |
| comiter excipitur; sanguine iunctus erat. | |
| quantum animis erroris inest! parat inscia rerum | |
| infelix epulas hostibus illa suis. | 790 |
| functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum; | |
| nox erat, et tota lumina nulla domo. | |
| surgit et aurata vagina liberat ensem | |
| et venit in thalamos, nupta pudica, tuos; | |
| utque torum pressit, 'ferrum, Lucretia, mecum est' | 795 |
| natus ait regis, 'Tarquiniusque loquor.' | |
| illa nihil, neque enim vocem viresque loquendi | |
| aut aliquid toto pectore mentis habet; | |
| sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis | |
| parva sub infesto cum iacet agna lupo. | 800 |
| quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans. | |
| clamet? at in dextra, qui vetet, ensis erat. | |
| effugiat? positis urgentur pectora palmis, | |
| tum primum externa pectora tacta manu. | |
| instat amans hostis precibus pretioque minisque: | 805 |
| nec prece nec pretio nec movet ille minis. | |
| 'nil agis: eripiam' dixit 'per crimina vitam: | |
| falsus adulterii testis adulter ero: | |
| interimam famulum, cum quo deprensa fereris.' | |
| succubuit famae victa puella metu. | 810 |
| quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet. | |
| heu quanto regnis nox stetit una tuis! | |
| iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis, | |
| ut solet ad nati mater itura rogum, | |
| grandaevumque patrem fido cum coniuge castris | 815 |
| evocat: et posita venit uterque mora. | |
| utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt, | |
| cui paret exsequias, quoque sit icta malo. | |
| illa diu reticet pudibundaque celat amictu | |
| ora: fluunt lacrimae more perennis aquae. | 820 |
| hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant | |
| indicet et caeco flentque paventque metu. | |
| ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto | |
| non oculos ideo sustulit illa suos. | |
| 'hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar' inquit, | 825 |
| 'eloquar infelix dedecus ipsa meum?' | |
| quaeque potest, narrat; restabant ultima: flevit, | |
| et matronales erubuere genae. | |
| dant veniam facto genitor coniunxque coactae: | |
| 'quam' dixit 'veniam vos datis, ipsa nego.' | 830 |
| nec mora, celato fixit sua pectora ferro, | |
| et cadit in patrios sanguinulenta pedes. | |
| tum quoque iam moriens ne non procumbat honeste | |
| respicit: haec etiam cura cadentis erat. | |
| ecce super corpus, communia damna gementes, | 835 |
| obliti decoris virque paterque iacent. | |
| Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit, | |
| fixaque semanimi corpore tela rapit, | |
| stillantemque tenens generoso sanguine cultrum | |
| edidit impavidos ore minante sonos: | 840 |
| 'per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem, | |
| perque tuos manes, qui mihi numen erunt, | |
| Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum. | |
| iam satis est virtus dissimulata diu.' | |
| illa iacens ad verba oculos sine lumine movit, | 845 |
| visaque concussa dicta probare coma. | |
| fertur in exsequias animi matrona virilis | |
| et secum lacrimas invidiamque trahit. | |
| volnus inane patet: Brutus clamore Quirites | |
| concitat et regis facta nefanda refert. | 850 |
| Tarquinius cum prole fugit: capit annua consul | |
| iura: dies regnis illa suprema fuit. | |
| Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo, | |
| nec metuit ne qua versa recurrat hiems? | |
| saepe tamen, Procne, nimium properasse quereris, | 855 |
| virque tuo Tereus frigore laetus erit. | |
| (25. H C) (26. A EN) 27. B EQVIR · NP (28. C C) | 856a |
| Iamque duae restant noctes de mense secundo, | 857 |
| Marsque citos iunctis curribus urget equos; | |
| ex vero positum permansit Equirria nomen, | |
| quae deus in campo prospicit ipse suo. | 860 |
| iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt, | |
| signatusque tuo nomine mensis adest. | |
| venimus in portum libro cum mense peracto. | |
| naviget hinc alia iam mihi linter aqua. |