| LIBER TERTIVS | |
| Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, | 3.1 |
| Mars, ades et nitidas casside solve comas. | |
| forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae: | |
| a te qui canitur nomina mensis habet. | |
| ipse vides manibus peragi fera bella Minervae: | 5 |
| num minus ingenuis artibus illa vacat? | |
| Palladis exemplo ponendae tempora sume | |
| cuspidis: invenies et quod inermis agas. | |
| tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos | |
| cepit, ut huic urbi semina magna dares. | 10 |
| Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?) | |
| sacra lavaturas mane petebat aquas. | |
| ventum erat ad molli declivem tramite ripam; | |
| ponitur e summa fictilis urna coma: | |
| fessa resedit humo, ventosque accepit aperto | 15 |
| pectore, turbatas restituitque comas. | |
| dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae | |
| fecerunt somnos et leve murmur aquae; | |
| blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, | |
| et cadit a mento languida facta manus. | 20 |
| Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita, | |
| et sua divina furta fefellit ope. | |
| somnus abit, iacet ipsa gravis; iam scilicet intra | |
| viscera Romanae conditor urbis erat. | |
| languida consurgit, nec scit cur languida surgat, | 25 |
| et peragit tales arbore nixa sonos: | |
| 'utile sit faustumque, precor, quod imagine somni | |
| vidimus: an somno clarius illud erat? | |
| ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis | |
| decidit ante sacros lanea vitta focos. | 30 |
| inde duae pariter, visu mirabile, palmae | |
| surgunt: ex illis altera maior erat, | |
| et gravibus ramis totum protexerat orbem, | |
| contigeratque sua sidera summa coma. | |
| ecce meus ferrum patruus molitur in illas: | 35 |
| terreor admonitu, corque timore micat. | |
| Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnant | |
| et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.' | |
| dixerat, et plenam non firmis viribus urnam | |
| sustulit: implerat, dum sua visa refert. | 40 |
| interea crescente Remo, crescente Quirino, | |
| caelesti tumidus pondere venter erat. | |
| quo minus emeritis exiret cursibus annus | |
| restabant nitido iam duo signa deo: | |
| Silvia fit mater; Vestae simulacra feruntur | 45 |
| virgineas oculis opposuisse manus. | |
| ara deae certe tremuit pariente ministra, | |
| et subiit cineres territa flamma suos. | |
| hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi | |
| (nam raptas fratri victor habebat opes), | 50 |
| amne iubet mergi geminos. scelus unda refugit: | |
| in sicca pueri destituuntur humo. | |
| lacte quis infantes nescit crevisse ferino, | |
| et picum expositis saepe tulisse cibos? | |
| non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, | 55 |
| nec taceam vestras, Faustule pauper, opes: | |
| vester honos veniet, cum Larentalia dicam: | |
| acceptus geniis illa December habet. | |
| Martia ter senos proles adoleverat annos, | |
| et suberat flavae iam nova barba comae: | 60 |
| omnibus agricolis armentorumque magistris | |
| Iliadae fratres iura petita dabant. | |
| saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti | |
| et redigunt actos in sua rura boves. | |
| ut genus audierunt, animos pater editus auget, | 65 |
| et pudet in paucis nomen habere casis, | |
| Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, | |
| regnaque longaevo restituuntur avo. | |
| moenia conduntur, quae, quamvis parva fuerunt, | |
| non tamen expediit transiluisse Remo. | 70 |
| iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus, | |
| urbs erat, aeternae cum pater urbis ait: | |
| 'arbiter armorum, de cuius sanguine natus | |
| credor et, ut credar, pignora multa dabo, | |
| a te principium Romano dicimus anno: | 75 |
| primus de patrio nomine mensis erit.' | |
| vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem: | |
| dicitur haec pietas grata fuisse deo. | |
| et tamen ante omnes Martem coluere priores; | |
| hoc dederat studiis bellica turba suis. | 80 |
| Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam, | |
| Volcanum tellus Hypsipylaea colit, | |
| Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae, | |
| pinigerum Fauni Maenalis ora caput: | |
| Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis; | 85 |
| arma ferae genti remque decusque dabant. | |
| quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos: | |
| mensis in his etiam nomine Martis erit. | |
| tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, | |
| sextus apud populos, Hernica terra, tuos; | 90 |
| inter Aricinos Albanaque tempora constat | |
| factaque Telegoni moenia celsa manu; | |
| quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer, | |
| a tribus hunc primum turba Curensis habet; | |
| et tibi cum proavis, miles Paeligne, Sabinis | 95 |
| convenit; huic genti quartus utrique deus. | |
| Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem, | |
| sanguinis auctori tempora prima dedit. | |
| nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas: | |
| ille minor geminis mensibus annus erat. | 100 |
| nondum tradiderat victas victoribus artes | |
| Graecia, facundum sed male forte genus: | |
| qui bene pugnabat, Romanam noverat artem; | |
| mittere qui poterat pila, disertus erat. | |
| quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas | 105 |
| senserat, aut geminos esse sub axe polos, | |
| esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur | |
| Sidoniis, Helicen Graia carina notet, | |
| signaque quae longo frater percenseat anno, | |
| ire per haec uno mense sororis equos? | 110 |
| libera currebant et inobservata per annum | |
| sidera; constabat sed tamen esse deos. | |
| non illi caelo labentia signa tenebant, | |
| sed sua, quae magnum perdere crimen erat, | |
| illa quidem <e> feno, sed erat reverentia feno | 115 |
| quantam nunc aquilas cernis habere tuas. | |
| pertica suspensos portabat longa maniplos, | |
| unde maniplaris nomina miles habet. | |
| ergo animi indociles et adhuc ratione carentes | |
| mensibus egerunt lustra minora decem. | 120 |
| annus erat decimum cum luna receperat orbem: | |
| hic numerus magno tunc in honore fuit, | |
| seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, | |
| seu quia bis quinto femina mense parit, | |
| seu quod adusque decem numero crescente venitur, | 125 |
| principium spatiis sumitur inde novis. | |
| inde patres centum denos secrevit in orbes | |
| Romulus, hastatos instituitque decem, | |
| et totidem princeps, totidem pilanus habebat | |
| corpora, legitimo quique merebat equo. | 130 |
| quin etiam partes totidem Titiensibus ille, | |
| quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit. | |
| adsuetos igitur numeros servavit in anno; | |
| hoc luget spatio femina maesta virum. | |
| neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae | 135 |
| Martis, ad haec animum signa referre potes. | |
| laurea flaminibus quae toto perstitit anno | |
| tollitur, et frondes sunt in honore novae; | |
| ianua tum regis posita viret arbore Phoebi; | |
| ante tuas fit idem, Curia prisca, fores. | 140 |
| Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, | |
| cedit ab Iliacis laurea cana focis. | |
| adde quod arcana fieri novus ignis in aede | |
| dicitur, et vires flamma refecta capit. | |
| nec mihi parva fides annos hinc isse priores | 145 |
| Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli. | |
| hinc etiam veteres initi memorantur honores | |
| ad spatium belli, perfide Poene, tui. | |
| denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde | |
| incipit a numero nomina quisquis habet. | 150 |
| primus, oliviferis Romam deductus ab arvis, | |
| Pompilius menses sensit abesse duos, | |
| sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci | |
| nos putat, Egeria sive monente sua. | |
| sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec | 155 |
| Caesaris in multis haec quoque cura fuit. | |
| non haec ille deus tantaeque propaginis auctor | |
| credidit officiis esse minora suis, | |
| promissumque sibi voluit praenoscere caelum | |
| nec deus ignotas hospes inire domos. | 160 |
| ille moras solis, quibus in sua signa rediret, | |
| traditur exactis disposuisse notis; | |
| is decies senos ter centum et quinque diebus | |
| iunxit et a pleno tempora quinta die. | |
| hic anni modus est: in lustrum accedere debet, | 165 |
| quae consummatur partibus, una dies. | |
| 1. D · K · MAR · NP | 166a |
| 'Si licet occultos monitus audire deorum | 167 |
| vatibus, ut certe fama licere putat, | |
| cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, | |
| dic mihi matronae cur tua festa colant.' | 170 |
| sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors | |
| (sed tamen in dextra missilis hasta fuit): | |
| 'nunc primum studiis pacis deus utilis armis | |
| advocor, et gressus in nova castra fero. | |
| nec piget incepti: iuvat hac quoque parte morari, | 175 |
| hoc solam ne se posse Minerva putet. | |
| disce, Latinorum vates operose dierum, | |
| quod petis, et memori pectore dicta nota. | |
| parva fuit, si prima velis elementa referre, | |
| Roma, sed in parva spes tamen huius erat. | 180 |
| moenia iam stabant, populis angusta futuris, | |
| credita sed turbae tum nimis ampla suae. | |
| quae fuerit nostri si quaeris regia nati, | |
| aspice de canna straminibusque domum. | |
| in stipula placidi capiebat munera somni, | 185 |
| et tamen ex illo venit in astra toro. | |
| iamque loco maius nomen Romanus habebat, | |
| nec coniunx illi nec socer ullus erat. | |
| spernebant generos inopes vicinia dives, | |
| et male credebar sanguinis auctor ego. | 190 |
| in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat | |
| iugeraque inculti pauca tenere soli. | |
| cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque | |
| atque aliquam de qua procreet anguis habet. | |
| extremis dantur conubia gentibus: at quae | 195 |
| Romano vellet nubere nulla fuit. | |
| indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem. | |
| "tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt." | |
| festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet, | |
| illa facta die dum sua sacra canet. | 200 |
| intumuere Cures et quos dolor attigit idem: | |
| tum primum generis intulit arma socer. | |
| iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, | |
| tractaque erant longa bella propinqua mora: | |
| conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem, | 205 |
| quas inter mea sic est nurus ausa loqui: | |
| "o pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus, | |
| non ultra lente possumus esse piae. | |
| stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi | |
| eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet. | 210 |
| quaerendum est viduae fieri malitis an orbae. | |
| consilium vobis forte piumque dabo." | |
| consilium dederat: parent, crinesque resolvunt | |
| maestaque funerea corpora veste tegunt. | |
| iam steterant acies ferro mortique paratae, | 215 |
| iam lituus pugnae signa daturus erat, | |
| cum raptae veniunt inter patresque virosque, | |
| inque sinu natos, pignora cara, tenent. | |
| ut medium campi scissis tetigere capillis, | |
| in terram posito procubuere genu; | 220 |
| et, quasi sentirent, blando clamore nepotes | |
| tendebant ad avos bracchia parva suos. | |
| qui poterat, clamabat avum tum denique visum, | |
| et, qui vix poterat, posse coactus erat. | |
| tela viris animique cadunt, gladiisque remotis | 225 |
| dant soceri generis accipiuntque manus, | |
| laudatasque tenent natas, scutoque nepotem | |
| fert avus: hic scuti dulcior usus erat. | |
| inde †diem quae prima† meas celebrare Kalendas | |
| Oebaliae matres non leve munus habent, | 230 |
| aut quia committi strictis mucronibus ausae | |
| finierant lacrimis Martia bella suis; | |
| vel quod erat de me feliciter Ilia mater | |
| rite colunt matres sacra diemque meum. | |
| quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit, | 235 |
| et pereunt lapsae sole tepente nives; | |
| arboribus redeunt detonsae frigore frondes, | |
| uvidaque in tenero palmite gemma tumet; | |
| quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras, | |
| fertilis occultas invenit herba vias? | 240 |
| nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, | |
| nunc avis in ramo tecta laremque parat. | |
| tempora iure colunt Latiae fecunda parentes, | |
| quarum militiam votaque partus habet. | |
| adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat, | 245 |
| qui nunc Esquilias nomina collis habet, | |
| illic a nuribus Iunoni templa Latinis | |
| hac sunt, si memini, publica facta die. | |
| quid moror et variis onero tua pectora causis? | |
| eminet ante oculos quod petis ecce tuos. | 250 |
| mater amat nuptas: matris me turba frequentat. | |
| haec nos praecipue tam pia causa decet.' | |
| ferte deae flores: gaudet florentibus herbis | |
| haec dea; de tenero cingite flore caput: | |
| dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti': | 255 |
| dicite 'tu voto parturientis ades.' | |
| siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur | |
| ut solvat partus molliter illa suos. | |
| Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis | |
| arma ferant Salii Mamuriumque canant? | 260 |
| nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae; | |
| nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni. | |
| vallis Aricinae silva praecinctus opaca | |
| est lacus, antiqua religione sacer; | |
| hic latet Hippolytus loris direptus equorum, | 265 |
| unde nemus nullis illud aditur equis. | |
| licia dependent longas velantia saepes, | |
| et posita est meritae multa tabella deae. | |
| saepe potens voti, frontem redimita coronis, | |
| femina lucentes portat ab Urbe faces. | 270 |
| regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, | |
| et perit exemplo postmodo quisque suo. | |
| defluit incerto lapidosus murmure rivus: | |
| saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi. | |
| Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis: | 275 |
| illa Numae coniunx consiliumque fuit. | |
| principio nimium promptos ad bella Quirites | |
| molliri placuit iure deumque metu. | |
| inde datae leges, ne firmior omnia posset, | |
| coeptaque sunt pure tradita sacra coli. | 280 |
| exuitur feritas, armisque potentius aequum est, | |
| et cum cive pudet conseruisse manus, | |
| atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara | |
| vinaque dat tepidis farraque salsa focis. | |
| ecce deum genitor rutilas per nubila flammas | 285 |
| spargit, et effusis aethera siccat aquis. | |
| non alias missi cecidere frequentius ignes: | |
| rex pavet et volgi pectora terror habet. | |
| cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen | |
| est' ait 'et saevi flectitur ira Iovis. | 290 |
| sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi | |
| tradere, Romani numen utrumque soli. | |
| nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis'; | |
| atque ita qua possint edidit arte capi. | |
| lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, | 295 |
| quo posses viso dicere 'numen inest'. | |
| in medio gramen, muscoque adoperta virenti | |
| manabat saxo vena perennis aquae; | |
| inde fere soli Faunus Picusque bibebant: | |
| huc venit et fonti rex Numa mactat ovem, | 300 |
| plenaque odorati disponit pocula Bacchi, | |
| cumque suis antro conditus ipse latet. | |
| ad solitos veniunt silvestria numina fontes | |
| et relevant multo pectora sicca mero. | |
| vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro | 305 |
| vinclaque sopitas addit in arta manus. | |
| somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant | |
| rumpere; pugnantes fortius illa tenent. | |
| tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris | |
| si scelus ingenio scitis abesse meo, | 310 |
| quoque modo possit fulmen monstrate piari.' | |
| sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait: | |
| 'magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro | |
| fas sit: habent fines numina nostra suos. | |
| di sumus agrestes et qui dominemur in altis | 315 |
| montibus; arbitrium est in sua tecta Iovi. | |
| hunc tu non poteris per te deducere caelo, | |
| at poteris nostra forsitan usus ope.' | |
| dixerat haec Faunus; par est sententia Pici. | |
| 'deme tamen nobis vincula', Picus ait, | 320 |
| 'Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte: | |
| nubila promissi Styx mihi testis erit.' | |
| emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant, | |
| quaque trahant superis sedibus arte Iovem | |
| scire nefas homini. nobis concessa canentur | 325 |
| quaeque pio dici vatis ab ore licet. | |
| eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores | |
| nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant. | |
| constat Aventinae tremuisse cacumina silvae, | |
| terraque subsedit pondere pressa Iovis: | 330 |
| corda micant regis totoque e corpore sanguis | |
| fugit et hirsutae deriguere comae. | |
| ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit | |
| 'fulminis, altorum rexque paterque deum, | |
| si tua contigimus manibus donaria puris, | 335 |
| hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.' | |
| adnuit oranti, sed verum ambage remota | |
| abdidit et dubio terruit ore virum. | |
| 'caede caput' dixit; cui rex 'parebimus' inquit; | |
| 'caedenda est hortis eruta cepa meis.' | 340 |
| addidit hic 'hominis'; 'sumes' ait ille 'capillos.' | |
| postulat hic animam; cui Numa 'piscis' ait. | |
| risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures, | |
| o vir conloquio non abigende deum. | |
| sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem | 345 |
| Cynthius, imperii pignora certa dabo.' | |
| dixit et ingenti tonitru super aethera motum | |
| fertur, adorantem destituitque Numam. | |
| ille redit laetus memoratque Quiritibus acta: | |
| tarda venit dictis difficilisque fides. | 350 |
| 'at certe credemur' ait 'si verba sequetur | |
| exitus: en audi crastina, quisquis ades. | |
| protulerit terris cum totum Cynthius orbem, | |
| Iuppiter imperii pignora certa dabit.' | |
| discedunt dubii, promissaque tarda videntur, | 355 |
| dependetque fides a veniente die. | |
| mollis erat tellus rorata mane pruina: | |
| ante sui populus limina regis adest. | |
| prodit et in solio medius consedit acerno; | |
| innumeri circa stantque silentque viri. | 360 |
| ortus erat summo tantummodo margine Phoebus: | |
| sollicitae mentes speque metuque pavent. | |
| constitit atque caput niveo velatus amictu | |
| iam bene dis notas sustulit ille manus, | |
| atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit; | 365 |
| 'pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.' | |
| dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem, | |
| et gravis aetherio venit ab axe fragor. | |
| ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit. | |
| credite dicenti: mira sed acta loquor: | 370 |
| a media caelum regione dehiscere coepit: | |
| summisere oculos cum duce turba suo. | |
| ecce levi scutum versatum leniter aura | |
| decidit: a populo clamor ad astra venit. | |
| tollit humo munus caesa prius ille iuvenca | 375 |
| quae dederat nulli colla premenda iugo, | |
| idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, | |
| quaque notes oculis angulus omnis abest. | |
| tum, memor imperii sortem consistere in illo, | |
| consilium multae calliditatis init: | 380 |
| plura iubet fieri simili caelata figura, | |
| error ut ante oculos insidiantis eat. | |
| Mamurius, morum fabraene exactior artis | |
| difficile est, illud, dicere, clausit opus. | |
| cui Numa munificus 'facti pete praemia' dixit: | 385 |
| 'si mea nota fides, inrita nulla petes.' | |
| iam dederat Saliis a saltu nomina ducta | |
| armaque et ad certos verba canenda modos; | |
| tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur, | |
| nominaque extremo carmine nostra sonent.' | 390 |
| inde sacerdotes operi promissa vetusto | |
| praemia persolvunt Mamuriumque vocant. | |
| Nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo, | |
| differ; habent parvae commoda magna morae. | |
| arma movent pugnas, pugna est aliena maritis; | 395 |
| condita cum fuerint, aptius omen erit. | |
| His etiam coniunx apicati cincta Dialis | |
| lucibus impexas debet habere comas. | |
| (2. E F) 3. F C (4. G C) | 398a |
| Tertia nox de mense suos ubi moverit ortus | 399 |
| conditus e geminis Piscibus alter erit. | 400 |
| nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille | |
| proximus; a vento nomen uterque tenet. | |
| 5. H C | 402a |
| Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx | 403 |
| coeperit et quintae tempora lucis aget, | |
| sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes, | 405 |
| mergetur visus effugietque tuos. | |
| at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam | |
| unde trahat sidus parva docere mora est. | |
| Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum | |
| fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis. | 410 |
| tradidit huic vitem pendentem frondibus ulmi, | |
| quae nunc de pueri nomine nomen habet. | |
| dum legit in ramo pictas temerarius uvas, | |
| decidit: amissum Liber in astra tulit. | |
| 6. A NP | 414a |
| Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum | 415 |
| Phoebus et alatis aethera carpit equis, | |
| quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, | |
| gratare, Iliacis turaque pone focis. | |
| Caesaris innumeris, quos maluit ille mereri, | |
| accessit titulis pontificalis honor. | 420 |
| ignibus aeternis aeterni numina praesunt | |
| Caesaris: imperii pignora iuncta vides. | |
| di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti, | |
| qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit, | |
| ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos | 425 |
| numina: cognatum, Vesta, tuere caput. | |
| quos sancta fovet ille manu, bene vivitis, ignes: | |
| vivite inexstincti, flammaque duxque, precor. | |
| 7. B NON · F | 428a |
| Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis | 429 |
| templa putant lucos Veiovis ante duos. | 430 |
| Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto, | |
| 'quilibet huc' inquit 'confuge; tutus eris.' | |
| o quam de tenui Romanus origine crevit, | |
| turba vetus quam non invidiosa fuit! | |
| ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet, | 435 |
| disce quis iste deus, curve vocetur ita. | |
| Iuppiter est iuvenis: iuvenales aspice voltus; | |
| aspice deinde manum: fulmina nulla tenet. | |
| fulmina post ausos caelum adfectare Gigantas | |
| sumpta Iovi: primo tempore inermis erat; | 440 |
| ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa | |
| arsit et in solida fixus Olympus humo. | |
| stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur | |
| Cretides, infanti lac dedit illa Iovi. | |
| nunc vocor ad nomen: vegrandia farra coloni | 445 |
| quae male creverunt, vescaque parva vocant; | |
| vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis aedem | |
| aedem non magni suspicer esse Iovis? | |
| Iamque ubi caeruleum variabunt sidera caelum, | |
| suspice: Gorgonei colla videbis equi. | 450 |
| creditur hic caesae gravida cervice Medusae | |
| sanguine respersis prosiluisse iubis. | |
| huic supra nubes et subter sidera lapso | |
| caelum pro terra, pro pede pinna fuit; | |
| iamque indignanti nova frena receperat ore | 455 |
| cum levis Aonias ungula fodit aquas. | |
| nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat, | |
| et nitidus stellis quinque decemque micat. | |
| 8. CF | 458a |
| Protinus aspicies venienti nocte Coronam | 459 |
| Cnosida: Theseo crimine facta dea est. | 460 |
| iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum | |
| quae dedit ingrato fila legenda viro; | |
| sorte tori gaudens 'quid flebam rustica?' dixit; | |
| 'utiliter nobis perfidus ille fuit.' | |
| interea Liber depexos crinibus Indos | 465 |
| vicit, et Eoo dives ab orbe redit. | |
| inter captivas facie praestante puellas | |
| grata nimis Baccho filia regis erat. | |
| flebat amans coniunx, spatiataque litore curvo | |
| edidit incultis talia verba comis: | 470 |
| 'en iterum, fluctus, similes audite querellas. | |
| en iterum lacrimas accipe, harena, meas. | |
| dicebam, memini, "periure et perfide Theseu!" | |
| ille abiit, eadem crimina Bacchus habet. | |
| nunc quoque "nulla viro" clamabo "femina credat"; | 475 |
| nomine mutato causa relata mea est. | |
| o utinam mea sors qua primum coeperat isset, | |
| iamque ego praesenti tempore nulla forem. | |
| quid me desertis morituram, Liber, harenis | |
| servabas? potui dedoluisse semel. | 480 |
| Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt, | |
| frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas, | |
| ausus es ante oculos adducta paelice nostros | |
| tam bene compositum sollicitare torum? | |
| heu ubi pacta fides? ubi quae iurare solebas? | 485 |
| me miseram, quotiens haec ego verba loquar? | |
| Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas: | |
| iudicio peccas turpius ipse tuo. | |
| ne sciat haec quisquam tacitisque doloribus urar, | |
| ne totiens falli digna fuisse puter. | 490 |
| praecipue cupiam celari Thesea, ne te | |
| consortem culpae gaudeat esse suae. | |
| at, puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex! | |
| eveniat nostris hostibus ille color. | |
| quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est. | 495 |
| quid facis? amplexus inquinat illa tuos. | |
| Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam | |
| coniugis: adsuevi semper amare virum. | |
| ceperunt matrem formosi cornua tauri, | |
| me tua; at hic laudi est, ille pudendus amor. | 500 |
| ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat | |
| quod flammas nobis fassus es ipse tuas. | |
| nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne | |
| diceris, et patria raptus ab igne manu. | |
| illa ego sum cui tu solitus promittere caelum. | 505 |
| ei mihi, pro caelo qualia dona fero!' | |
| dixerat; audibat iamdudum verba querentis | |
| Liber, ut a tergo forte secutus erat. | |
| occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat, | |
| et 'pariter caeli summa petamus' ait: | 510 |
| 'tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes, | |
| nam tibi mutatae Libera nomen erit, | |
| sintque tuae tecum faciam monimenta coronae, | |
| Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.' | |
| dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes: | 515 |
| aurea per stellas nunc micat illa novem. | |
| (9. DC) (10. EC) (11. FC) | 516a |
| (12. GC) (13. H EN) 14. A EQVIRR · NP | |
| Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes | 517 |
| purpureum rapido qui vehit axe diem, | |
| altera gramineo spectabis Equirria Campo, | |
| quem Tiberis curvis in latus urget aquis; | 520 |
| qui tamen eiecta si forte tenebitur unda, | |
| Caelius accipiat pulverulentus equos. | |
| 15. B EID · NP | 522a |
| Idibus est Annae festum geniale Perennae | 523 |
| non procul a ripis, advena Thybri, tuis. | |
| plebs venit ac virides passim disiecta per herbas | 525 |
| potat, et accumbit cum pare quisque sua. | |
| sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt, | |
| sunt quibus e ramis frondea facta casa est; | |
| pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, | |
| desuper extentas imposuere togas. | 530 |
| sole tamen vinoque calent annosque precantur | |
| quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt. | |
| invenies illic qui Nestoris ebibat annos, | |
| quae sit per calices facta Sibylla suos. | |
| illic et cantant quicquid didicere theatris, | 535 |
| et iactant faciles ad sua verba manus, | |
| et ducunt posito duras cratere choreas, | |
| cultaque diffusis saltat amica comis. | |
| cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, | |
| et fortunatos obvia turba vocat. | 540 |
| occurrit nuper (visa est mihi digna relatu) | |
| pompa: senem potum pota trahebat anus. | |
| quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat, | |
| fabula proposito nulla tegenda meo. | |
| arserat Aeneae Dido miserabilis igne, | 545 |
| arserat exstructis in sua fata rogis, | |
| compositusque cinis, tumulique in marmore carmen | |
| hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat: | |
| praebvit aeneas et cavsam mortis et ensem: | |
| ipsa sva dido concidit vsa manv. | 550 |
| protinus invadunt Numidae sine vindice regnum, | |
| et potitur capta Maurus Iarba domo, | |
| seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissae | |
| en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.' | |
| diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim | 555 |
| amisso dubiae rege vagantur apes. | |
| tertia nudandas acceperat area messes, | |
| inque cavos ierant tertia musta lacus: | |
| pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit | |
| moenia; germanae iusta dat ante suae. | 560 |
| mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae, | |
| vertice libatas accipiuntque comas, | |
| terque 'vale' dixit, cineres ter ad ora relatos | |
| pressit, et est illis visa subesse soror. | |
| nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo | 565 |
| moenia respiciens, dulce sororis opus. | |
| fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae | |
| insula, quam Libyci verberat unda freti. | |
| hanc petit, hospitio regis confisa vetusto: | |
| hospes opum dives rex ibi Battus erat. | 570 |
| qui postquam didicit casus utriusque sororis, | |
| 'haec' inquit 'tellus quantulacumque tua est.' | |
| et tamen hospitii servasset ad ultima munus; | |
| sed timuit magnas Pygmalionis opes. | |
| signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat | 575 |
| annus, et exilio terra paranda nova est. | |
| frater adest belloque petit. rex arma perosus | |
| 'nos sumus inbelles, tu fuge sospes' ait. | |
| iussa fugit ventoque ratem committit et undis: | |
| asperior quovis aequore frater erat. | 580 |
| est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes | |
| parvus ager, Cameren incola turba vocat: | |
| illuc cursus erat. nec longius abfuit inde | |
| quam quantum novies mittere funda potest: | |
| vela cadunt primo et dubia librantur ab aura: | 585 |
| 'findite remigio' navita dixit 'aquas'; | |
| dumque parant torto subducere carbasa lino, | |
| percutitur rapido puppis adunca Noto, | |
| inque patens aequor, frustra pugnante magistro, | |
| fertur, et ex oculis visa refugit humus. | 590 |
| adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus | |
| vertitur, et canas alveus haurit aquas. | |
| vincitur ars vento nec iam moderator habenis | |
| utitur, at votis is quoque poscit opem. | |
| iactatur tumidas exul Phoenissa per undas, | 595 |
| umidaque opposita lumina veste tegit. | |
| tum primum Dido felix est dicta sorori | |
| et quaecumque aliquam corpore pressit humum. | |
| ducitur ad Laurens ingenti flamine litus | |
| puppis, et expositis omnibus hausta perit. | 600 |
| iam pius Aeneas regno nataque Latini | |
| auctus erat, populos miscueratque duos. | |
| litore dotali solo comitatus Achate | |
| secretum nudo dum pede carpit iter, | |
| aspicit errantem, nec credere sustinet Annam | 605 |
| esse: quid in Latios illa veniret agros? | |
| dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates: | |
| ad nomen voltus sustulit illa suos. | |
| heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus? | |
| ante oculos miserae fata sororis erant. | 610 |
| sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros | |
| (flet tamen admonitu motus, Elissa, tui): | |
| 'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas | |
| tellurem fato prosperiore dari, | |
| perque deos comites, hac nuper sede locatos, | 615 |
| saepe meas illos increpuisse moras. | |
| nec timui de morte tamen: metus abfuit iste. | |
| ei mihi, credibili fortior illa fuit. | |
| ne refer: aspexi non illo corpore digna | |
| volnera Tartareas ausus adire domos. | 620 |
| at tu, seu ratio te nostris adpulit oris | |
| sive deus, regni commoda carpe mei. | |
| multa tibi memores, nil non debemus Elissae: | |
| nomine grata tuo, grata sororis eris.' | |
| talia dicenti (neque enim spes altera restat) | 625 |
| credidit, errores exposuitque suos; | |
| utque domum intravit Tyrios induta paratus, | |
| incipit Aeneas (cetera turba tacet): | |
| 'hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx, | |
| est mihi: consumpsi naufragus huius opes. | 630 |
| orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora: | |
| quam precor ut carae more sororis ames.' | |
| omnia promittit falsumque Lavinia volnus | |
| mente premit tacita dissimulatque metus; | |
| donaque cum videat praeter sua lumina ferri | 635 |
| multa, tamen mitti clam quoque multa putat. | |
| non habet exactum quid agat: furialiter odit, | |
| et parat insidias et cupit ulta mori. | |
| nox erat: ante torum visa est adstare sororis | |
| squalenti Dido sanguinulenta coma | 640 |
| et 'fuge, ne dubita, maestum fuge' dicere 'tectum'; | |
| sub verbum querulas impulit aura fores. | |
| exsilit et velox humili †super ausa† fenestra | |
| se iacit (audacem fecerat ipse timor), | |
| cumque metu rapitur tunica velata recincta, | 645 |
| currit ut auditis territa damma lupis, | |
| corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis | |
| creditur et stagnis occuluisse suis. | |
| Sidonis interea magno clamore per agros | |
| quaeritur: apparent signa notaeque pedum; | 650 |
| ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis; | |
| sustinuit tacitas conscius amnis aquas. | |
| ipsa loqui visa est 'placidi sum nympha Numici: | |
| amne perenne latens Anna Perenna vocor.' | |
| protinus erratis laeti vescuntur in agris | 655 |
| et celebrant largo seque diemque mero. | |
| Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum; | |
| pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem. | |
| invenies qui te nymphen Azanida dicant | |
| teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos. | 660 |
| haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures | |
| fama, nec a veri dissidet illa fide. | |
| plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis | |
| fugit et in Sacri vertice Montis erat; | |
| iam quoque quem secum tulerant defecerat illos | 665 |
| victus et humanis usibus apta Ceres. | |
| orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis, | |
| pauper, sed multae sedulitatis anus; | |
| illa, levi mitra canos incincta capillos, | |
| fingebat tremula rustica liba manu, | 670 |
| atque ita per populum fumantia mane solebat | |
| dividere: haec populo copia grata fuit. | |
| pace domi facta signum posuere Perennae, | |
| quod sibi defectis illa ferebat opem. | |
| Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae, | 675 |
| dicere; nam coeunt certaque probra canunt. | |
| nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam, | |
| et cum seducta talia verba facit: | |
| 'mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum; | |
| pendet ab officio spes mihi magna tuo. | 680 |
| armifer armiferae correptus amore Minervae | |
| uror, et hoc longo tempore volnus alo. | |
| effice, di studio similes coeamus in unum: | |
| conveniunt partes hae tibi, comis anus.' | |
| dixerat; illa deum promisso ludit inani, | 685 |
| et stultam dubia spem trahit usque mora. | |
| saepius instanti 'mandata peregimus' inquit; | |
| 'evicta est: precibus vix dedit illa manus.' | |
| credit amans thalamosque parat. deducitur illuc | |
| Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos. | 690 |
| oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam: | |
| nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum. | |
| ridet amatorem carae nova diva Minervae, | |
| nec res hac Veneri gratior ulla fuit. | |
| inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur, | 695 |
| et iuvat hanc magno verba dedisse deo. | |
| Praeteriturus eram gladios in principe fixos, | |
| cum sic a castis Vesta locuta focis: | |
| 'ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos; | |
| sacrilegae telis me petiere manus. | 700 |
| ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui: | |
| quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.' | |
| ille quidem caelo positus Iovis atria vidit, | |
| et tenet in magno templa dicata foro; | |
| at quicumque nefas ausi, prohibente deorum | 705 |
| numine, polluerant pontificale caput, | |
| morte iacent merita: testes estote, Philippi, | |
| et quorum sparsis ossibus albet humus. | |
| hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt | |
| Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem. | 710 |
| 16. C F | 710a |
| Postera cum teneras aurora refecerit herbas, | 711 |
| Scorpios a prima parte videndus erit. | |
| 17. D LIB · AGON · NP | 712a |
| Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho: | 713 |
| Bacche, fave vati, dum tua festa cano. | |
| nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum | 715 |
| Iuppiter adferret, †parvus inermis eras†; | |
| nec, puer ut posses maturo tempore nasci, | |
| expletum patrio corpore matris opus. | |
| Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos | |
| et domitas gentes, turifer Inde, tuas. | 720 |
| tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris, | |
| inque tuum furiis acte Lycurge genus. | |
| ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra | |
| dicere; sed non est carminis huius opus. | |
| carminis huius opus causas exponere quare | 725 |
| vitisator populos ad sua liba vocet. | |
| ante tuos ortus arae sine honore fuerunt, | |
| Liber, et in gelidis herba reperta focis. | |
| te memorant, Gange totoque Oriente subacto, | |
| primitias magno seposuisse Iovi: | 730 |
| cinnama tu primus captivaque tura dedisti | |
| deque triumphato viscera tosta bove. | |
| nomine ab auctoris ducunt libamina nomen | |
| libaque, quod sanctis pars datur inde focis; | |
| liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem | 735 |
| gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt. | |
| ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro | |
| (non habet ingratos fabula nostra iocos); | |
| iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum: | |
| aeriferae comitum concrepuere manus. | 740 |
| ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae, | |
| quosque movent sonitus aera, sequuntur apes; | |
| colligit errantes et in arbore claudit inani | |
| Liber, et inventi praemia mellis habet. | |
| ut satyri levisque senex tetigere saporem | 745 |
| quaerebant flavos per nemus omne favos. | |
| audit in exesa stridorem examinis ulmo, | |
| aspicit et ceras dissimulatque senex; | |
| utque piger pandi tergo residebat aselli, | |
| adplicat hunc ulmo corticibusque cavis. | 750 |
| constitit ipse super ramoso stipite nixus, | |
| atque avide trunco condita mella petit: | |
| milia crabronum coeunt, et vertice nudo | |
| spicula defigunt oraque sima notant. | |
| ille cadit praeceps et calce feritur aselli, | 755 |
| inclamatque suos auxiliumque rogat. | |
| concurrunt satyri turgentiaque ora parentis | |
| rident: percusso claudicat ille genu. | |
| ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat; | |
| hic paret monitis et linit ora luto. | 760 |
| melle pater fruitur, liboque infusa calenti | |
| iure repertori splendida mella damus. | |
| femina cur praesit, non est rationis opertae: | |
| femineos thyrso concitat ille choros. | |
| cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas | 765 |
| †haec erat et† gravidae munera vitis amat. | |
| cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho; | |
| hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est. | |
| Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca | |
| hanc frondem cunis opposuisse ferunt. | 770 |
| Restat ut inveniam quare toga libera detur | |
| Lucifero pueris, candide Bacche, tuo: | |
| sive quod ipse puer semper iuvenisque videris, | |
| et media est aetas inter utrumque tibi; | |
| seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos, | 775 |
| commendant curae numinibusque tuis: | |
| sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te | |
| sumitur et vitae liberioris iter: | |
| an quia, cum colerent prisci studiosius agros, | |
| et faceret patrio rure senator opus, | 780 |
| et caperet fasces a curvo consul aratro, | |
| nec crimen duras esset habere manus, | |
| rusticus ad ludos populus veniebat in Urbem— | |
| sed dis, non studiis ille dabatur honor: | |
| luce sua ludos uvae commentor habebat, | 785 |
| quos cum taedifera nunc habet ille dea— | |
| ergo ut tironem celebrare frequentia possit, | |
| visa dies dandae non aliena togae? | |
| mite caput, pater, huc placataque cornua vertas, | |
| et des ingenio vela secunda meo. | 790 |
| Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet) | |
| hac, si commemini, praeteritaque die. | |
| stella Lycaoniam vergit declinis ad Arcton | |
| Miluus: haec illa nocte videnda venit. | |
| quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum, | 795 |
| Saturnus regnis a Iove pulsus erat; | |
| concitat iratus validos Titanas in arma, | |
| quaeque fuit fatis debita temptat opem. | |
| matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus | |
| parte sui serpens posteriore fuit: | 800 |
| hunc triplici muro lucis incluserat atris | |
| Parcarum monitu Styx violenta trium. | |
| viscera qui tauri flammis adolenda dedisset, | |
| sors erat aeternos vincere posse deos. | |
| immolat hunc Briareus facta ex adamante securi, | 805 |
| et iamiam flammis exta daturus erat: | |
| Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi | |
| miluus, et meritis venit in astra suis. | |
| (18. EC) 19. F QVINQ · NP | 808a |
| 20. GC 21. HC 22. AN | |
| Una dies media est, et fiunt sacra Minervae, | 809 |
| nomina quae iunctis quinque diebus habent. | 810 |
| sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro: | |
| causa, quod est illa nata Minerva die. | |
| altera tresque super rasa celebrantur harena: | |
| ensibus exsertis bellica laeta dea est. | |
| Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae; | 815 |
| qui bene placarit Pallada, doctus erit. | |
| Pallade placata lanam mollire puellae | |
| discant et plenas exonerare colos. | |
| illa etiam stantes radio percurrere telas | |
| erudit et rarum pectine denset opus. | 820 |
| hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers: | |
| hanc cole, velleribus quisquis aena paras. | |
| nec quisquam invita faciet bene vincula plantae | |
| Pallade, sit Tychio doctior ille licet: | |
| et licet antiquo manibus conlatus Epeo | 825 |
| sit prior, irata Pallade mancus erit. | |
| vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte, | |
| munera de vestris pauca referte deae. | |
| nec vos, turba fere censu fraudata, magistri, | |
| spernite (discipulos attrahit illa novos), | 830 |
| quique moves caelum, tabulamque coloribus uris, | |
| quique facis docta mollia saxa manu. | |
| mille dea est operum: certe dea carminis illa est; | |
| si mereor, studiis adsit amica meis. | |
| Caelius ex alto qua mons descendit in aequum, | 835 |
| hic, ubi non plana est, sed prope plana via, | |
| parva licet videas Captae delubra Minervae, | |
| quae dea natali coepit habere suo. | |
| nominis in dubio causa est. capitale vocamus | |
| ingenium sollers: ingeniosa dea est. | 840 |
| an quia de capitis fertur sine matre paterni | |
| vertice cum clipeo prosiluisse suo? | |
| an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis | |
| venit? et hoc signo littera prisca docet. | |
| an quod habet legem, capitis quae pendere poenas | 845 |
| ex illo iubeat furta recepta loco? | |
| a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas, | |
| pro ducibus nostris aegida semper habe. | |
| 23. B TVBIL · NP | 848a |
| Summa dies e quinque tubas lustrare canoras | 849 |
| admonet et forti sacrificare deae. | 850 |
| nunc potes ad solem sublato dicere voltu | |
| 'hic here Phrixeae vellera pressit ovis.' | |
| seminibus tostis sceleratae fraude novercae | |
| sustulerat nullas, ut solet, herba comas: | |
| mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet | 855 |
| quam sterili terrae Delphicus edat opem. | |
| hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles | |
| et iuvenis Phrixi funera sorte peti. | |
| usque recusantem cives et tempus et Ino | |
| compulerunt regem iussa nefanda pati; | 860 |
| et soror et Phrixus, velati tempora vittis, | |
| stant simul ante aras iunctaque fata gemunt. | |
| aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater | |
| et ferit attonita pectora nuda manu, | |
| inque draconigenam nimbis comitantibus urbem | 865 |
| desilit, et natos eripit inde suos; | |
| utque fugam capiant, aries nitidissimus auro | |
| traditur: ille vehit per freta longa duos. | |
| dicitur infirma cornu tenuisse sinistra | |
| femina, cum de se nomina fecit aquae. | 870 |
| paene simul periit, dum volt succurrere lapsae, | |
| frater, et extentas porrigit usque manus. | |
| flebat, ut amissa gemini consorte pericli, | |
| caeruleo iunctam nescius esse deo. | |
| litoribus tactis aries fit sidus; at huius | 875 |
| pervenit in Colchas aurea lana domos. | |
| (24. C Q · REX · C · F) (25. DC) 26. EC | 876a |
| Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos, | 877 |
| tempora nocturnis aequa diurna feres. | |
| (27. F NP) (28. GC) (29. HC) 30. AC | 878a |
| Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos, | 879 |
| canuerint herbae rore recente quater, | 880 |
| Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis | |
| et Romana Salus Araque Pacis erit. | |
| 31. BC | 882a |
| Luna regit menses: huius quoque tempora mensis | 883 |
| finit Aventino Luna colenda iugo. |