| LIBER QVARTVS | |
| 'Alma, fave', dixi 'geminorum mater Amorum'; | 4.1 |
| ad vatem voltus rettulit illa suos; | |
| 'quid tibi' ait 'mecum? certe maiora canebas. | |
| num vetus in molli pectore volnus habes?' | |
| 'scis, dea', respondi 'de volnere.' risit, et aether | 5 |
| protinus ex illa parte serenus erat. | |
| 'saucius an sanus numquid tua signa reliqui? | |
| tu mihi propositum, tu mihi semper opus. | |
| quae decuit primis sine crimine lusimus annis; | |
| nunc teritur nostris area maior equis. | 10 |
| tempora cum causis, annalibus eruta priscis, | |
| lapsaque sub terras ortaque signa cano. | |
| venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense: | |
| et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.' | |
| mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto | 15 |
| contigit et 'coeptum perfice' dixit 'opus'. | |
| sensimus, et causae subito patuere dierum: | |
| dum licet et spirant flamina, navis eat. | |
| Siqua tamen pars te de fastis tangere debet, | |
| Caesar, in Aprili quod tuearis habes: | 20 |
| hic ad te magna descendit imagine mensis, | |
| et fit adoptiva nobilitate tuus. | |
| hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum, | |
| vidit et auctores rettulit ipse tuos: | |
| utque fero Marti primam dedit ordine sortem, | 25 |
| quod sibi nascendi proxima causa fuit, | |
| sic Venerem gradibus multis in gente receptam | |
| alterius voluit mensis habere locum; | |
| principiumque sui generis revolutaque quaerens | |
| saecula, cognatos venit adusque deos. | 30 |
| Dardanon Electra nesciret Atlantide natum | |
| scilicet, Electran concubuisse Iovi? | |
| huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo, | |
| Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn; | |
| proximus Anchises, cum quo commune parentis | 35 |
| non dedignata est nomen habere Venus: | |
| hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes | |
| sacra patremque umeris, altera sacra, tulit. | |
| venimus ad felix aliquando nomen Iuli, | |
| unde domus Teucros Iulia tangit avos. | 40 |
| Postumus hinc, qui, quod silvis fuit ortus in altis, | |
| Silvius in Latia gente vocatus erat. | |
| isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum; | |
| proximus est titulis Epytus, Alba, tuis. | |
| ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae | 45 |
| et tuus est idem, Calpete, factus avus. | |
| cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet, | |
| dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae. | |
| iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem | |
| viderat; in Remulum fulmina missa ferunt. | 50 |
| venit Aventinus post hos, locus unde vocatur, | |
| mons quoque; post illum tradita regna Procae; | |
| quem sequitur duri Numitor germanus Amuli; | |
| Ilia cum Lauso de Numitore sati: | |
| ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti, | 55 |
| teque parit, gemino iuncte Quirine Remo. | |
| ille suos semper Venerem Martemque parentes | |
| dixit, et emeruit vocis habere fidem: | |
| neve secuturi possent nescire nepotes, | |
| tempora dis generis continuata dedit. | 60 |
| sed Veneris mensem Graio sermone notatum | |
| auguror; a spumis est dea dicta maris. | |
| nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici; | |
| Itala nam tellus Graecia maior erat. | |
| venerat Euander plena cum classe suorum, | 65 |
| venerat Alcides, Graius uterque genus | |
| (hospes Aventinis armentum pavit in herbis | |
| claviger, et tanto est Albula pota deo), | |
| dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant | |
| et quod adhuc Circes nomina litus habet; | 70 |
| et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi | |
| stabant, Argolicae quod posuere manus. | |
| venerat Atridae fatis agitatus Halaesus, | |
| a quo se dictam terra Falisca putat. | |
| adice Troianae suasorem Antenora pacis, | 75 |
| et generum Oeniden, Apule Daune, tuum. | |
| serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis | |
| attulit Aeneas in loca nostra deos. | |
| huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida, | |
| a quo Sulmonis moenia nomen habent, | 80 |
| Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae. | |
| me miserum, Scythico quam procul illa solo est! | |
| ergo ego tam longe—sed supprime, Musa, querellas: | |
| non tibi sunt maesta sacra canenda lyra. | |
| Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem | 85 |
| eripuisse velint invideantque, Venus. | |
| nam, quia ver aperit tunc omnia densaque cedit | |
| frigoris asperitas fetaque terra patet, | |
| Aprilem memorant ab aperto tempore dictum, | |
| quem Venus iniecta vindicat alma manu. | 90 |
| illa quidem totum dignissima temperat orbem, | |
| illa tenet nullo regna minora deo, | |
| iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis, | |
| perque suos initus continet omne genus. | |
| illa deos omnes (longum est numerare) creavit, | 95 |
| illa satis causas arboribusque dedit, | |
| illa rudes animos hominum contraxit in unum, | |
| et docuit iungi cum pare quemque sua. | |
| quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas? | |
| nec coeant pecudes, si levis absit amor. | 100 |
| cum mare trux aries cornu decertat, at idem | |
| frontem dilectae laedere parcit ovis; | |
| deposita sequitur taurus feritate iuvencam, | |
| quem toti saltus, quem nemus omne tremit; | |
| vis eadem lato quodcumque sub aequore vivit | 105 |
| servat, et innumeris piscibus implet aquas. | |
| prima feros habitus homini detraxit: ab illa | |
| venerunt cultus mundaque cura sui. | |
| primus amans carmen vigilatum nocte negata | |
| dicitur ad clausas concinuisse fores, | 110 |
| eloquiumque fuit duram exorare puellam, | |
| proque sua causa quisque disertus erat. | |
| mille per hanc artes motae; studioque placendi, | |
| quae latuere prius, multa reperta ferunt. | |
| hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi | 115 |
| audeat? a nobis sit furor iste procul. | |
| quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta, | |
| urbe tamen nostra ius dea maius habet? | |
| pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat, | |
| cum gemuit teneram cuspide laesa manum; | 120 |
| caelestesque duas Troiano iudice vicit | |
| (ah nolim victas hoc meminisse deas), | |
| Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim | |
| magnus Iuleos Caesar haberet avos. | |
| nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum | 125 |
| (vere nitent terrae, vere remissus ager; | |
| nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, | |
| nunc tumido gemmas cortice palmes agit), | |
| et formosa Venus formoso tempore digna est, | |
| utque solet, Marti continuata suo est. | 130 |
| vere monet curvas materna per aequora puppes | |
| ire nec hibernas iam timuisse minas. | |
| 1. C K · APRIL · F | 132a |
| Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque | 133 |
| et vos, quis vittae longaque vestis abest. | |
| aurea marmoreo redimicula demite collo, | 135 |
| demite divitias: tota lavanda dea est. | |
| aurea siccato redimicula reddite collo: | |
| nunc alii flores, nunc nova danda rosa est. | |
| vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari: | |
| causaque cur iubeat, discite, certa subest. | 140 |
| litore siccabat rorantes nuda capillos: | |
| viderunt satyri, turba proterva, deam. | |
| sensit et opposita texit sua corpora myrto: | |
| tuta fuit facto, vosque referre iubet. | |
| discite nunc, quare Fortunae tura Virili | 145 |
| detis eo, gelida qui locus umet aqua. | |
| accipit ille locus posito velamine cunctas | |
| et vitium nudi corporis omne videt; | |
| ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis | |
| praestat et hoc parvo ture rogata facit. | 150 |
| nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver | |
| sumere et expressis mella liquata favis: | |
| cum primum cupido Venus est deducta marito, | |
| hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit. | |
| supplicibus verbis illam placate: sub illa | 155 |
| et forma et mores et bona fama manet. | |
| Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est: | |
| Cumaeam, veteres, consuluistis anum. | |
| templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis | |
| inde Venus verso nomina corde tenet. | 160 |
| semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu | |
| respice, totque tuas, diva, tuere nurus. | |
| Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae | |
| Scorpios in virides praecipitatur aquas. | |
| 2. D F | 164a |
| Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo | 165 |
| coeperit, et tactae rore querentur aves, | |
| semustamque facem vigilata nocte viator | |
| ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, | |
| Pliades incipient umeros relevare paternos, | |
| quae septem dici, sex tamen esse solent: | 170 |
| seu quod in amplexum sex hinc venere deorum | |
| (nam Steropen Marti concubuisse ferunt, | |
| Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno, | |
| Maian et Electran Taygetenque Iovi), | |
| septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit; | 175 |
| paenitet, et facti sola pudore latet: | |
| sive quod Electra Troiae spectare ruinas | |
| non tulit, ante oculos opposuitque manum. | |
| (3. EC) 4. FC | 178a |
| Ter sine perpetuo caelum versetur in axe, | 179 |
| ter iungat Titan terque resolvat equos, | 180 |
| protinus inflexo Berecyntia tibia cornu | |
| flabit, et Idaeae festa parentis erunt. | |
| ibunt semimares et inania tympana tundent, | |
| aeraque tinnitus aere repulsa dabunt; | |
| ipsa sedens molli comitum cervice feretur | 185 |
| Urbis per medias exululata vias. | |
| scaena sonat, ludique vocant: spectate, Quirites, | |
| et fora Marte suo litigiosa vacent. | |
| quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti | |
| terret et horrendo lotos adunca sono. | 190 |
| 'da, dea, quam sciter.' doctas Cybeleia neptes | |
| vidit et has curae iussit adesse meae. | |
| 'pandite mandati memores, Heliconis alumnae, | |
| gaudeat assiduo cur dea Magna sono.' | |
| sic ego. sic Erato (mensis Cythereius illi | 195 |
| cessit, quod teneri nomen amoris habet): | |
| 'reddita Saturno sors haec erat: "optime regum, | |
| a nato sceptris excutiere tuis." | |
| ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem | |
| devorat, immersam visceribusque tenet. | 200 |
| saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam | |
| mater, et indoluit fertilitate sua. | |
| Iuppiter ortus erat: (pro magno teste vetustas | |
| creditur; acceptam parce movere fidem) | |
| veste latens saxum caelesti gutture sedit: | 205 |
| sic genitor fatis decipiendus erat. | |
| ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide, | |
| tutus ut infanti vagiat ore puer. | |
| pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes: | |
| hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. | 210 |
| res latuit, priscique manent imitamina facti: | |
| aera deae comites raucaque terga movent. | |
| cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: | |
| tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.' | |
| desierat; coepi: 'cur huic genus acre leonum | 215 |
| praebent insolitas ad iuga curva iubas?' | |
| desieram; coepit: 'feritas mollita per illam | |
| creditur; id curru testificata suo est.' | |
| 'at cur turrifera caput est onerata corona? | |
| an primis turres urbibus illa dedit?' | 220 |
| adnuit. 'unde venit' dixi 'sua membra secandi | |
| impetus?' ut tacui, Pieris orsa loqui: | |
| 'Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis | |
| turrigeram casto vinxit amore deam; | |
| hunc sibi servari voluit, sua templa tueri, | 225 |
| et dixit "semper fac puer esse velis." | |
| ille fidem iussis dedit, et "si mentiar", inquit | |
| "ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi." | |
| fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse | |
| quod fuit: hinc poenas exigit ira deae. | 230 |
| Naida volneribus succidit in arbore factis, | |
| illa perit; fatum Naidos arbor erat; | |
| hic furit, et credens thalami procumbere tectum | |
| effugit, et cursu Dindyma summa petit; | |
| et modo "tolle faces", "remove" modo "verbera" clamat, | 235 |
| saepe †Palaestinas† iurat adesse deas. | |
| ille etiam saxo corpus laniavit acuto, | |
| longaque in immundo pulvere tracta coma est, | |
| voxque fuit "merui: meritas do sanguine poenas. | |
| ah pereant partes quae nocuere mihi!" | 240 |
| "ah pereant" dicebat adhuc; onus inguinis aufert, | |
| nullaque sunt subito signa relicta viri. | |
| venit in exemplum furor hic, mollesque ministri | |
| caedunt iactatis vilia membra comis.' | |
| talibus Aoniae facunda voce Camenae | 245 |
| reddita quaesiti causa furoris erat. | |
| 'hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita | |
| venerit; an nostra semper in urbe fuit?' | |
| 'Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden | |
| semper et Iliacas Mater amavit opes: | 250 |
| cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros, | |
| est dea sacriferas paene secuta rates, | |
| sed nondum fatis Latio sua numina posci | |
| senserat, adsuetis substiteratque locis. | |
| post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque | 255 |
| vidit et edomito sustulit orbe caput, | |
| carminis Euboici fatalia verba sacerdos | |
| inspicit; inspectum tale fuisse ferunt: | |
| "mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras. | |
| cum veniet, casta est accipienda manu." | 260 |
| obscurae sortis patres ambagibus errant, | |
| quaeve parens absit, quove petenda loco. | |
| consulitur Paean, "divum" que "arcessite Matrem" | |
| inquit; "in Idaeo est invenienda iugo." | |
| mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat | 265 |
| Attalus; Ausoniis rem negat ille viris. | |
| mira canam: longo tremuit cum murmure tellus, | |
| et sic est adytis diva locuta suis: | |
| "ipsa peti volui: ne sit mora; mitte volentem: | |
| dignus Roma locus quo deus omnis eat." | 270 |
| ille soni terrore pavens "proficiscere" dixit; | |
| "nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos." | |
| protinus innumerae caedunt pineta secures | |
| illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat. | |
| mille manus coeunt, et picta coloribus ustis | 275 |
| caelestum Matrem concava puppis habet. | |
| illa sui per aquas fertur tutissima nati, | |
| longaque Phrixeae stagna sororis adit, | |
| Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit, | |
| et Tenedum et veteres Eetionis opes. | 280 |
| Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta, | |
| quaeque Carysteis frangitur unda vadis; | |
| transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas | |
| Icarus, et vastae nomina fecit aquae. | |
| tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas | 285 |
| deserit, et Veneris sacra Cythera petit. | |
| hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum | |
| Brontes et Steropes Acmonidesque solent, | |
| aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris | |
| respicit a remis, Ausoniamque tenet. | 290 |
| ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum | |
| dividit et campo liberiore natat: | |
| omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus | |
| obvius ad Tusci fluminis ora venit. | |
| procedunt pariter matres nataeque nurusque | 295 |
| quaeque colunt sanctos virginitate focos. | |
| sedula fune viri contento bracchia lassant: | |
| vix subit adversas hospita navis aquas. | |
| sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas: | |
| sedit limoso pressa carina vado. | 300 |
| quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, | |
| adiuvat et fortes voce sonante manus: | |
| illa velut medio stabilis sedet insula ponto; | |
| attoniti monstro stantque paventque viri. | |
| Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto | 305 |
| (nec facies impar nobilitate fuit), | |
| casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus | |
| laeserat, et falsi criminis acta rea est. | |
| cultus et ornatis varie prodisse capillis | |
| obfuit ad rigidos promptaque lingua senes. | 310 |
| conscia mens recti famae mendacia risit, | |
| sed nos in vitium credula turba sumus. | |
| haec ubi castarum processit ab agmine matrum | |
| et manibus puram fluminis hausit aquam, | |
| ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas | 315 |
| (quicumque aspiciunt, mente carere putant), | |
| summissoque genu voltus in imagine divae | |
| figit, et hos edit crine iacente sonos: | |
| "supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum, | |
| accipe sub certa condicione preces. | 320 |
| casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor; | |
| morte luam poenas iudice victa dea; | |
| sed si crimen abest, tu nostrae pignora vitae | |
| re dabis, et castas casta sequere manus." | |
| dixit, et exiguo funem conamine traxit; | 325 |
| mira, sed et scaena testificata loquar: | |
| mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo; | |
| index laetitiae fertur ad astra sonus. | |
| fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores | |
| Atria dixerunt), unde sinister abit. | 330 |
| nox aderat: querno religant in stipite funem, | |
| dantque levi somno corpora functa cibo. | |
| lux aderat: querno solvunt a stipite funem, | |
| ante tamen posito tura dedere foco, | |
| ante coronarunt puppem, sine labe iuvencam | 335 |
| mactarunt operum coniugiique rudem. | |
| est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo | |
| et nomen magno perdit in amne minor. | |
| illic purpurea canus cum veste sacerdos | |
| Almonis dominam sacraque lavit aquis. | 340 |
| exululant comites, furiosaque tibia flatur, | |
| et feriunt molles taurea terga manus. | |
| Claudia praecedit laeto celeberrima voltu, | |
| credita vix tandem teste pudica dea; | |
| ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena: | 345 |
| sparguntur iunctae flore recente boves. | |
| Nasica accepit; templi non perstitit auctor: | |
| Augustus nunc est, ante Metellus erat.' | |
| substitit hic Erato. mora fit, si cetera quaeram. | |
| 'dic' inquam 'parva cur stipe quaerat opes.' | 350 |
| 'contulit aes populus, de quo delubra Metellus | |
| fecit' ait; 'dandae mos stipis inde manet.' | |
| cur vicibus factis ineant convivia, quaero, | |
| tum magis indictas concelebrentque dapes. | |
| 'quod bene mutarit sedem Berecyntia', dixit | 355 |
| 'captant mutatis sedibus omen idem.' | |
| institeram, quare primi Megalesia ludi | |
| urbe forent nostra, cum dea (sensit enim) | |
| 'illa deos' inquit 'peperit: cessere parenti, | |
| principiumque dati Mater honoris habet.' | 360 |
| 'cur igitur Gallos qui se excidere vocamus, | |
| cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?' | |
| 'inter' ait 'viridem Cybelen altasque Celaenas | |
| amnis it insana, nomine Gallus, aqua. | |
| qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est | 365 |
| cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.' | |
| 'non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum | |
| in dominae mensis: an sua causa subest?' | |
| 'lacte mero veteres usi narrantur et herbis, | |
| sponte sua siquas terra ferebat' ait; | 370 |
| 'candidus elisae miscetur caseus herbae, | |
| cognoscat priscos ut dea prisca cibos.' | |
| 5. G NON · N | 372a |
| Postera cum caelo motis Pallantias astris | 373 |
| fulserit, et niveos Luna levarit equos, | |
| qui dicet 'quondam sacrata est colle Quirini | 375 |
| hac Fortuna die Publica', verus erit. | |
| 6. H NP (7. AN) (8. BN) 9. CN | 376a |
| Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam | 377 |
| spectanti senior continuusque loco | |
| 'haec' ait 'illa dies, Libycis qua Caesar in oris | |
| perfida magnanimi contudit arma Iubae. | 380 |
| dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus | |
| glorior: officio praefuit ille meo. | |
| hanc ego militia sedem, tu pace parasti, | |
| inter bis quinos usus honore viros.' | |
| plura locuturi subito seducimur imbre: | 385 |
| pendula caelestes Libra movebat aquas. | |
| Ante tamen quam summa dies spectacula sistat | |
| ensifer Orion aequore mersus erit. | |
| 10. DN | 388a |
| Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos | 389 |
| et dederit Phoebo stella fugata locum, | 390 |
| Circus erit pompa celeber numeroque deorum, | |
| primaque ventosis palma petetur equis. | |
| 11. EN 12. FN | 392a |
| Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae; | 393 |
| sponte deae munus promeritumque patet. | |
| panis erat primis virides mortalibus herbae, | 395 |
| quas tellus nullo sollicitante dabat; | |
| et modo carpebant vivax e caespite gramen, | |
| nunc epulae tenera fronde cacumen erant. | |
| postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta, | |
| duraque magnificas quercus habebat opes. | 400 |
| prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato | |
| mutavit glandes utiliore cibo. | |
| illa iugo tauros collum praebere coegit: | |
| tum primum soles eruta vidit humus. | |
| aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat: | 405 |
| eheu, perpetuo debuit illa tegi. | |
| pace Ceres laeta est; et vos orate, coloni, | |
| perpetuam pacem pacificumque ducem. | |
| farra deae micaeque licet salientis honorem | |
| detis et in veteres turea grana focos; | 410 |
| et, si tura aberunt, unctas accendite taedas: | |
| parva bonae Cereri, sint modo casta, placent. | |
| a bove succincti cultros removete ministri: | |
| bos aret; ignavam sacrificate suem. | |
| apta iugo cervix non est ferienda securi: | 415 |
| vivat et in dura saepe laboret humo. | |
| Exigit ipse locus raptus ut virginis edam: | |
| plura recognosces, pauca docendus eris. | |
| terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor | |
| Trinacris, a positu nomen adepta loci, | 420 |
| grata domus Cereri: multas ea possidet urbes, | |
| in quibus est culto fertilis Henna solo. | |
| frigida caelestum matres Arethusa vocarat: | |
| venerat ad sacras et dea flava dapes. | |
| filia, consuetis ut erat comitata puellis, | 425 |
| errabat nudo per sua prata pede. | |
| valle sub umbrosa locus est aspergine multa | |
| uvidus ex alto desilientis aquae. | |
| tot fuerant illic, quot habet natura, colores, | |
| pictaque dissimili flore nitebat humus. | 430 |
| quam simul aspexit, 'comites, accedite' dixit | |
| 'et mecum plenos flore referte sinus.' | |
| praeda puellares animos prolectat inanis, | |
| et non sentitur sedulitate labor. | |
| haec implet lento calathos e vimine nexos, | 435 |
| haec gremium, laxos degravat illa sinus; | |
| illa legit calthas, huic sunt violaria curae, | |
| illa papavereas subsecat ungue comas; | |
| has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris; | |
| pars thyma, pars rhoean et meliloton amat; | 440 |
| plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores: | |
| ipsa crocos tenues liliaque alba legit. | |
| carpendi studio paulatim longius itur, | |
| et dominam casu nulla secuta comes. | |
| hanc videt et visam patruus velociter aufert | 445 |
| regnaque caeruleis in sua portat equis. | |
| illa quidem clamabat 'io, carissima mater, | |
| auferor!', ipsa suos abscideratque sinus: | |
| panditur interea Diti via, namque diurnum | |
| lumen inadsueti vix patiuntur equi. | 450 |
| at, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae | |
| 'Persephone', clamant 'ad tua dona veni.' | |
| ut clamata silet, montes ululatibus implent, | |
| et feriunt maesta pectora nuda manu. | |
| attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam) | 455 |
| nec mora, 'me miseram! filia' dixit 'ubi es?' | |
| mentis inops rapitur, quales audire solemus | |
| Threicias fusis maenadas ire comis. | |
| ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto | |
| et quaerit fetus per nemus omne suos, | 460 |
| sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu | |
| fertur, et e campis incipit, Henna, tuis. | |
| inde puellaris nacta est vestigia plantae | |
| et pressam noto pondere vidit humum; | |
| forsitan illa dies erroris summa fuisset, | 465 |
| si non turbassent signa reperta sues. | |
| iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu | |
| praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas: | |
| praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi | |
| et te, verticibus non adeunde Gela. | 470 |
| liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque, | |
| quaque Symaetheas accipit aequor aquas, | |
| antraque Cyclopum positis exusta caminis, | |
| quique locus curvae nomina falcis habet, | |
| Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque, | 475 |
| sacrarumque Mylas pascua laeta boum: | |
| hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe, | |
| quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx. | |
| iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon | |
| lustrarat, terrae cornua prima suae: | 480 |
| quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis | |
| implet, ut amissum cum gemit ales Ityn. | |
| perque vices modo 'Persephone!' modo 'filia!' clamat, | |
| clamat et alternis nomen utrumque ciet; | |
| sed neque Persephone Cererem nec filia matrem | 485 |
| audit, et alternis nomen utrumque perit; | |
| unaque, pastorem vidisset an arva colentem, | |
| vox erat 'hac gressus ecqua puella tulit?' | |
| iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur | |
| omnia, iam vigiles conticuere canes: | 490 |
| alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne, | |
| cuius anhelatis ignibus ardet humus; | |
| illic accendit geminas pro lampade pinus: | |
| hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur. | |
| est specus exesi structura pumicis asper, | 495 |
| non homini regio, non adeunda ferae: | |
| quo simul ac venit, frenatos curribus angues | |
| iungit et aequoreas sicca pererrat aquas. | |
| effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi, | |
| et vos, Nisei, naufraga monstra, canes, | 500 |
| Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum: | |
| sic venit ad portus, Attica terra, tuos. | |
| hic primum sedit gelido maestissima saxo: | |
| illud Cecropidae nunc quoque triste vocant. | |
| sub Iove duravit multis immota diebus, | 505 |
| et lunae patiens et pluvialis aquae. | |
| sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin | |
| dicitur, hoc Celei rura fuere senis. | |
| ille domum glandes excussaque mora rubetis | |
| portat et arsuris arida ligna focis. | 510 |
| filia parva duas redigebat monte capellas, | |
| et tener in cunis filius aeger erat. | |
| 'mater' ait virgo (mota est dea nomine matris), | |
| 'quid facis in solis incomitata locis?' | |
| perstitit et senior, quamvis onus urget, et orat | 515 |
| tecta suae subeat quantulacumque casae. | |
| illa negat (simularat anum mitraque capillos | |
| presserat); instanti talia dicta refert: | |
| 'sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est. | |
| heu, melior quanto sors tua sorte mea est!' | 520 |
| dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est) | |
| decidit in tepidos lucida gutta sinus. | |
| flent pariter molles animis virgoque senexque; | |
| e quibus haec iusti verba fuere senis: | |
| 'sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes; | 525 |
| surge, nec exiguae despice tecta casae.' | |
| cui dea 'duc' inquit; 'scisti qua cogere posses', | |
| seque levat saxo subsequiturque senem. | |
| dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger, | |
| nec capiat somnos invigiletque malis. | 530 |
| illa soporiferum, parvos initura penates, | |
| colligit agresti lene papaver humo. | |
| dum legit, oblito fertur gustasse palato | |
| longamque imprudens exsoluisse famem; | |
| quae quia principio posuit ieiunia noctis, | 535 |
| tempus habent mystae sidera visa cibi. | |
| limen ut intravit, luctus videt omnia plena; | |
| iam spes in puero nulla salutis erat. | |
| matre salutata (mater Metanira vocatur) | |
| iungere dignata est os puerile suo. | 540 |
| pallor abit, subitasque vident in corpore vires: | |
| tantus caelesti venit ab ore vigor. | |
| tota domus laeta est, hoc est, materque paterque | |
| nataque: tres illi tota fuere domus. | |
| mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte | 545 |
| pomaque et in ceris aurea mella suis. | |
| abstinet alma Ceres, somnique papavera causas | |
| dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer. | |
| noctis erat medium placidique silentia somni: | |
| Triptolemum gremio sustulit illa suo, | 550 |
| terque manu permulsit eum, tria carmina dixit, | |
| carmina mortali non referenda sono, | |
| inque foco corpus pueri vivente favilla | |
| obruit, humanum purget ut ignis onus. | |
| excutitur somno stulte pia mater, et amens | 555 |
| 'quid facis?' exclamat, membraque ab igne rapit. | |
| cui dea 'dum non es', dixit 'scelerata fuisti: | |
| inrita materno sunt mea dona metu. | |
| iste quidem mortalis erit: sed primus arabit | |
| et seret et culta praemia tollet humo.' | 560 |
| dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones | |
| transit et aligero tollitur axe Ceres. | |
| Sunion expositum Piraeaque tuta recessu | |
| linquit et in dextrum quae iacet ora latus; | |
| hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes, | 565 |
| Ioniumque rapax Icariumque legit, | |
| perque urbes Asiae longum petit Hellespontum, | |
| diversumque locis alta pererrat iter. | |
| nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos; | |
| hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest; | 570 |
| nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque | |
| teque, future parens, Thybri, potentis aquae. | |
| quo feror? immensum est erratas dicere terras: | |
| praeteritus Cereri nullus in orbe locus. | |
| errat et in caelo, liquidique immunia ponti | 575 |
| adloquitur gelido proxima signa polo: | |
| 'Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis, | |
| aequoreas numquam cum subeatis aquas, | |
| Persephonen natam miserae monstrate parenti.' | |
| dixerat. huic Helice talia verba refert: | 580 |
| 'crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta | |
| consule, qui late facta diurna videt.' | |
| Sol aditus 'quam quaeris', ait 'ne vana labores, | |
| nupta Iovis fratri tertia regna tenet.' | |
| questa diu secum, sic est adfata Tonantem | 585 |
| (maximaque in voltu signa dolentis erant): | |
| 'si memor es de quo mihi sit Proserpina nata, | |
| dimidium curae debet habere tuae. | |
| orbe pererrato sola est iniuria facti | |
| cognita: commissi praemia raptor habet. | 590 |
| at neque Persephone digna est praedone marito, | |
| nec gener hoc nobis more parandus erat. | |
| quid gravius victore Gyge captiva tulissem | |
| quam nunc te caeli sceptra tenente tuli? | |
| verum impune ferat, nos haec patiemur inultae; | 595 |
| reddat et emendet facta priora novis.' | |
| Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore, | |
| nec gener est nobis ille pudendus ait; | |
| 'non ego nobilior: posita est mihi regia caelo, | |
| possidet alter aquas, alter inane chaos. | 600 |
| sed si forte tibi non est mutabile pectus, | |
| statque semel iuncti rumpere vincla tori, | |
| hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit; | |
| si minus, inferni coniugis uxor erit.' | |
| Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis, | 605 |
| speque redit citius visaque certa refert: | |
| 'rapta tribus' dixit 'solvit ieiunia granis, | |
| Punica quae lento cortice poma tegunt.' | |
| non secus indoluit quam si modo rapta fuisset | |
| maesta parens, longa vixque refecta mora est. | 610 |
| atque ita 'nec nobis caelum est habitabile' dixit; | |
| 'Taenaria recipi me quoque valle iube.' | |
| et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset | |
| bis tribus ut caelo mensibus illa foret. | |
| tum demum voltumque Ceres animumque recepit, | 615 |
| imposuitque suae spicea serta comae: | |
| largaque provenit cessatis messis in arvis, | |
| et vix congestas area cepit opes. | |
| alba decent Cererem: vestes Cerialibus albas | |
| sumite; nunc pulli velleris usus abest. | 620 |
| 13. G EID · NP | 620a |
| Occupat Apriles Idus cognomine Victor | 621 |
| Iuppiter: hac illi sunt data templa die. | |
| hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro | |
| atria Libertas coepit habere sua. | |
| 14. HN | 624a |
| Luce secutura tutos pete, navita, portus: | 625 |
| ventus ab occasu grandine mixtus erit. | |
| scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar | |
| grandine militia perculit arma sua. | |
| 15. A FORD · NP 16. BN | 628a |
| Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus, | 629 |
| pontifices, forda sacra litate bove. | 630 |
| forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo: | |
| hinc etiam fetus nomen habere putant. | |
| nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae: | |
| Telluri plenae victima plena datur. | |
| pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas | 635 |
| accipit et largo sparsa cruore madet. | |
| ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri, | |
| sectaque fumosis exta dedere focis, | |
| igne cremat vitulos quae natu maxima Virgo est, | |
| luce Palis populos purget ut ille cinis. | 640 |
| rege Numa, fructu non respondente labori, | |
| inrita decepti vota colentis erant. | |
| nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus, | |
| nunc ager assidua luxuriabat aqua; | |
| saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis, | 645 |
| et levis obsesso stabat avena solo, | |
| et pecus ante diem partus edebat acerbos, | |
| agnaque nascendo saepe necabat ovem. | |
| silva vetus nullaque diu violata securi | |
| stabat, Maenalio sacra relicta deo: | 650 |
| ille dabat tacitis animo responsa quieto | |
| noctibus; hic geminas rex Numa mactat oves. | |
| prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno; | |
| sternitur in duro vellus utrumque solo. | |
| bis caput intonsum fontana spargitur unda, | 655 |
| bis sua faginea tempora fronde premit. | |
| usus abest Veneris, nec fas animalia mensis | |
| ponere, nec digitis anulus ullus inest; | |
| veste rudi tectus supra nova vellera corpus | |
| ponit, adorato per sua verba deo. | 660 |
| interea placidam redimita papavere frontem | |
| Nox venit, et secum somnia nigra trahit; | |
| Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro | |
| edidit a dextro talia verba toro: | |
| 'morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum: | 665 |
| det sacris animas una iuvenca duas.' | |
| excutitur terrore quies: Numa visa revolvit, | |
| et secum ambages caecaque iussa refert. | |
| expedit errantem nemori gratissima coniunx | |
| et dixit 'gravidae posceris exta bovis.' | 670 |
| exta bovis gravidae dantur; fecundior annus | |
| provenit, et fructum terra pecusque ferunt. | |
| Hanc quondam Cytherea diem properantius ire | |
| iussit et admissos praecipitavit equos, | |
| ut titulum imperii cum primum luce sequenti | 675 |
| Augusto iuveni prospera bella darent. | |
| 17. CN (18. DN) | 676a |
| Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus | 677 |
| respicit; hac Hyades Dorida nocte tenent. | |
| 19. E CER · NP | 678a |
| Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas, | 679 |
| carcere partitos Circus habebit equos. | 680 |
| cur igitur missae vinctis ardentia taedis | |
| terga ferant volpes causa docenda mihi est. | |
| frigida Carseolis nec olivis apta ferendis | |
| terra, sed ad segetes ingeniosus ager; | |
| hac ego Paelignos, natalia rura, petebam, | 685 |
| parva, sed assiduis obvia semper aquis. | |
| hospitis antiqui solitas intravimus aedes; | |
| dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis. | |
| is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat, | |
| unde meum praesens instrueretur opus: | 690 |
| 'hoc' ait 'in campo' (campumque ostendit) 'habebat | |
| rus breve cum duro parca colona viro. | |
| ille suam peragebat humum, sive usus aratri, | |
| seu curvae falcis, sive bidentis erat; | |
| haec modo verrebat stantem tibicine villam, | 695 |
| nunc matris plumis ova fovenda dabat, | |
| aut virides malvas aut fungos colligit albos | |
| aut humilem grato calfacit igne focum; | |
| et tamen assiduis exercet bracchia telis, | |
| adversusque minas frigoris arma parat. | 700 |
| filius huius erat primo lascivus in aevo, | |
| addideratque annos ad duo lustra duos. | |
| is capit extremi volpem convalle salicti: | |
| abstulerat multas illa cohortis aves. | |
| captivam stipula fenoque involvit et ignes | 705 |
| admovet: urentes effugit illa manus: | |
| qua fugit, incendit vestitos messibus agros; | |
| damnosis vires ignibus aura dabat. | |
| factum abiit, monimenta manent: †nam dicere certam† | |
| nunc quoque lex volpem Carseolana vetat, | 710 |
| utque luat poenas, gens haec Cerialibus ardet, | |
| quoque modo segetes perdidit ipsa perit.' | |
| 20. FN | 712a |
| Proxima cum veniet terras visura patentes | 713 |
| Memnonis in roseis lutea mater equis, | |
| de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen, | 715 |
| sol abit: egresso victima maior adest. | |
| vacca sit an taurus non est cognoscere promptum: | |
| pars prior apparet, posteriora latent. | |
| seu tamen est taurus sive est hoc femina signum, | |
| Iunone invita munus amoris habet. | 720 |
| 21. G PAR · NP | 720a |
| Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor; | 721 |
| non poscor frustra, si favet alma Pales. | |
| alma Pales, faveas pastoria sacra canenti, | |
| prosequor officio si tua festa meo. | |
| certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabales | 725 |
| saepe tuli plena, februa tosta, manu; | |
| certe ego transilui positas ter in ordine flammas, | |
| udaque roratas laurea misit aquas. | |
| mota dea est, operique favet. navalibus exit | |
| puppis; habent ventos iam mea vela suos. | 730 |
| i, pete virginea, populus, suffimen ab ara; | |
| Vesta dabit, Vestae munere purus eris. | |
| sanguis equi suffimen erit vitulique favilla, | |
| tertia res durae culmen inane fabae. | |
| pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra: | 735 |
| unda prius spargat, virgaque verrat humum; | |
| frondibus et fixis decorentur ovilia ramis, | |
| et tegat ornatas longa corona fores. | |
| caerulei fiant puro de sulpure fumi, | |
| tactaque fumanti sulpure balet ovis. | 740 |
| ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas, | |
| et crepet in mediis laurus adusta focis; | |
| libaque de milio milii fiscella sequatur: | |
| rustica praecipue est hoc dea laeta cibo. | |
| adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis | 745 |
| silvicolam tepido lacte precare Palem. | |
| 'consule' dic 'pecori pariter pecorisque magistris: | |
| effugiat stabulis noxa repulsa meis. | |
| sive sacro pavi, sedive sub arbore sacra, | |
| pabulaque e bustis inscia carpsit ovis; | 750 |
| si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae | |
| sunt oculis nymphae semicaperque deus; | |
| si mea falx ramo lucum spoliavit opaco, | |
| unde data est aegrae fiscina frondis ovi, | |
| da veniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit | 755 |
| agresti fano subposuisse pecus. | |
| nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae, | |
| mota quod obscuras ungula fecit aquas. | |
| tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa | |
| numina, tu sparsos per nemus omne deos. | 760 |
| nec dryadas nec nos videamus labra Dianae | |
| nec Faunum, medio cum premit arva die. | |
| pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque, | |
| et valeant vigiles, provida turba, canes. | |
| neve minus multos redigam quam mane fuerunt, | 765 |
| neve gemam referens vellera rapta lupo. | |
| absit iniqua fames: herbae frondesque supersint, | |
| quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae. | |
| ubera plena premam, referat mihi caseus aera, | |
| dentque viam liquido vimina rara sero; | 770 |
| sitque salax aries, conceptaque semina coniunx | |
| reddat, et in stabulo multa sit agna meo; | |
| lanaque proveniat nullas laesura puellas, | |
| mollis et ad teneras quamlibet apta manus. | |
| quae precor, eveniant, et nos faciamus ad annum | 775 |
| pastorum dominae grandia liba Pali.' | |
| his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus | |
| dic quater et vivo perlue rore manus. | |
| tum licet adposita, veluti cratere, camella | |
| lac niveum potes purpureamque sapam; | 780 |
| moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos | |
| traicias celeri strenua membra pede. | |
| expositus mos est; moris mihi restat origo: | |
| turba facit dubium coeptaque nostra tenet. | |
| omnia purgat edax ignis vitiumque metallis | 785 |
| excoquit: idcirco cum duce purgat oves? | |
| an, quia cunctarum contraria semina rerum | |
| sunt duo discordes, ignis et unda, dei, | |
| iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt | |
| ignibus et sparsa tangere corpus aqua? | 790 |
| an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul, | |
| his nova fit coniunx, haec duo magna putant? | |
| vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri | |
| credant et nimias Deucalionis aquas. | |
| pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant, | 795 |
| scintillam subito prosiluisse ferunt; | |
| prima quidem periit, stipulis excepta secunda est: | |
| hoc argumentum flamma Parilis habet? | |
| an magis hunc morem pietas Aeneia fecit, | |
| innocuum victo cui dedit ignis iter? | 800 |
| num tamen est vero propius, cum condita Roma est, | |
| transferri iussos in nova tecta Lares, | |
| mutantesque domum tectis agrestibus ignem | |
| et cessaturae subposuisse casae, | |
| per flammas saluisse pecus, saluisse colonos? | 805 |
| quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo. | |
| ipse locum casus vati facit: Urbis origo | |
| venit; ades factis, magne Quirine, tuis. | |
| iam luerat poenas frater Numitoris, et omne | |
| pastorum gemino sub duce volgus erat; | 810 |
| contrahere agrestes et moenia ponere utrique | |
| convenit: ambigitur moenia ponat uter. | |
| 'nil opus est' dixit 'certamine' Romulus 'ullo; | |
| magna fides avium est: experiamur aves.' | |
| res placet: alter init nemorosi saxa Palati; | 815 |
| alter Aventinum mane cacumen init. | |
| sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine; pacto | |
| statur, et arbitrium Romulus urbis habet. | |
| apta dies legitur qua moenia signet aratro: | |
| sacra Palis suberant; inde movetur opus. | 820 |
| fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima | |
| et de vicino terra petita solo; | |
| fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara, | |
| et novus accenso fungitur igne focus. | |
| inde premens stivam designat moenia sulco; | 825 |
| alba iugum niveo cum bove vacca tulit. | |
| vox fuit haec regis: 'condenti, Iuppiter, urbem, | |
| et genitor Mavors Vestaque mater, ades, | |
| quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti: | |
| auspicibus vobis hoc mihi surgat opus. | 830 |
| longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae, | |
| sitque sub hac oriens occiduusque dies.' | |
| ille precabatur, tonitru dedit omina laevo | |
| Iuppiter, et laevo fulmina missa polo. | |
| augurio laeti iaciunt fundamina cives, | 835 |
| et novus exiguo tempore murus erat. | |
| hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat, | |
| 'sint' que, 'Celer, curae' dixerat 'ista tuae, | |
| neve quis aut muros aut factam vomere fossam | |
| transeat; audentem talia dede neci.' | 840 |
| quod Remus ignorans humiles contemnere muros | |
| coepit, et 'his populus' dicere 'tutus erit?' | |
| nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum; | |
| ille premit duram sanguinulentus humum. | |
| haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas | 845 |
| devorat et clausum pectore volnus habet. | |
| flere palam non volt exemplaque fortia servat, | |
| 'sic' que 'meos muros transeat hostis' ait. | |
| dat tamen exsequias; nec iam suspendere fletum | |
| sustinet, et pietas dissimulata patet; | 850 |
| osculaque adplicuit posito suprema feretro, | |
| atque ait 'invito frater adempte, vale', | |
| arsurosque artus unxit: fecere, quod ille, | |
| Faustulus et maestas Acca soluta comas. | |
| tum iuvenem nondum facti flevere Quirites; | 855 |
| ultima plorato subdita flamma rogo est. | |
| urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?) | |
| victorem terris impositura pedem. | |
| cuncta regas et sis magno sub Caesare semper, | |
| saepe etiam plures nominis huius habe; | 860 |
| et, quotiens steteris domito sublimis in orbe, | |
| omnia sint humeris inferiora tuis. | |
| (22. HN) 23. A VIN · FP (ut vid.) | 862a |
| Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam. | 863 |
| una tamen media est inter utramque dies. | |
| numina, volgares, Veneris celebrate, puellae: | 865 |
| multa professarum quaestibus apta Venus. | |
| poscite ture dato formam populique favorem, | |
| poscite blanditias dignaque verba ioco; | |
| cumque sua dominae date grata sisymbria myrto | |
| tectaque composita iuncea vincla rosa. | 870 |
| templa frequentari Collinae proxima portae | |
| nunc decet; a Siculo nomina colle tenent, | |
| utque Syracusas Arethusidas abstulit armis | |
| Claudius et bello te quoque cepit, Eryx, | |
| carmine vivacis Venus est translata Sibyllae, | 875 |
| inque suae stirpis maluit urbe coli. | |
| cur igitur Veneris festum Vinalia dicant | |
| quaeritis, et quare sit Iovis ista dies? | |
| Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae | |
| bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes. | 880 |
| clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis, | |
| et vel equo magnus vel pede maior erat; | |
| quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat | |
| partibus. haec contra dux ita Tuscus ait: | |
| 'stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor | 885 |
| armaque, quae sparsi sanguine saepe meo. | |
| qui petis auxilium, non grandia divide mecum | |
| praemia, de lacubus proxima musta tuis. | |
| nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum. | |
| quam velit Aeneas ista negata mihi!' | 890 |
| adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma, | |
| induit Aeneas adloquiturque Iovem: | |
| 'hostica Tyrrheno vota est vindemia regi: | |
| Iuppiter, e Latio palmite musta feres.' | |
| vota valent meliora: cadit Mezentius ingens | 895 |
| atque indignanti pectore plangit humum. | |
| venerat Autumnus calcatis sordidus uvis: | |
| redduntur merito debita vina Iovi. | |
| dicta dies hinc est Vinalia; Iuppiter illa | |
| vindicat, et festis gaudet inesse suis. | 900 |
| (24. BC) 25. C ROB · NP | 900a |
| Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit, | 901 |
| in medio cursu tempora veris erunt, | |
| et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles, | |
| signaque dant imbres, exoriturque Canis. | |
| hac mihi Nomento Romam cum luce redirem, | 905 |
| obstitit in media candida turba via: | |
| flamen in antiquae lucum Robiginis ibat, | |
| exta canis flammis, exta daturus ovis. | |
| protinus accessi, ritus ne nescius essem; | |
| edidit haec flamen verba, Quirine, tuus: | 910 |
| 'aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis, | |
| et tremat in summa leve cacumen humo. | |
| tu sata sideribus caeli nutrita secundi | |
| crescere, dum fiant falcibus apta, sinas. | |
| vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti, | 915 |
| maestus in amissis illa colonus habet; | |
| nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres, | |
| nec sic marmoreo pallet adusta gelu, | |
| quantum si culmos Titan incalfacit udos: | |
| tum locus est irae, diva timenda, tuae. | 920 |
| parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer, | |
| neve noce cultis; posse nocere sat est. | |
| nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum, | |
| quodque potest alios perdere perde prior. | |
| utilius gladios et tela nocentia carpes: | 925 |
| nil opus est illis; otia mundus agit. | |
| sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus, | |
| ruris opes, niteant; inquinet arma situs, | |
| conatusque aliquis vagina ducere ferrum | |
| adstrictum longa sentiat esse mora. | 930 |
| at tu ne viola Cererem, semperque colonus | |
| absenti possit solvere vota tibi.' | |
| dixerat; a dextra villis mantele solutis | |
| cumque meri patera turis acerra fuit. | |
| tura focis vinumque dedit fibrasque bidentis | 935 |
| turpiaque obscenae (vidimus) exta canis. | |
| tum mihi 'cur detur sacris nova victima quaeris?' | |
| (quaesieram) 'causam percipe' flamen ait. | |
| 'est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto | |
| tosta sitit tellus praecipiturque seges: | 940 |
| pro cane sidereo canis hic imponitur arae, | |
| et quare fiat nil nisi nomen habet.' | |
| (26. DF) (27. EC) 28. F NP 29. GC 30. HC | 942a |
| Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto | 943 |
| sustulit immenso ter iubar orbe suum, | |
| mille venit variis florum dea nexa coronis; | 945 |
| scaena ioci morem liberioris habet. | |
| exit et in Maias sacrum Florale Kalendas: | |
| tunc repetam, nunc me grandius urget opus. | |
| aufer, Vesta, diem: cognati Vesta recepta est | |
| limine; sic iusti constituere patres. | 950 |
| Phoebus habet partem: Vestae pars altera cessit: | |
| quod superest illis, tertius ipse tenet. | |
| state Palatinae laurus, praetextaque quercu | |
| stet domus: aeternos tres habet una deos. |