| LIBER QVINTVS | |
| Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi? | 5.1 |
| non satis est liquido cognita causa mihi. | |
| ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum, | |
| cum videt ex omni parte, viator, iter, | |
| sic, quia posse datur diversas reddere causas, | 5 |
| qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet. | |
| dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes, | |
| grata Medusaei signa, tenetis, equi. | |
| dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit | |
| prima (silent aliae, dictaque mente notant): | 10 |
| 'post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo | |
| inque novas species omne recessit opus, | |
| pondere terra suo subsedit et aequora traxit: | |
| at caelum levitas in loca summa tulit; | |
| sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus | 15 |
| et vos, Lunares, exsiluistis, equi. | |
| sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebo | |
| sidera cedebant: par erat omnis honos. | |
| saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, | |
| ausus de media plebe sedere deus: | 20 |
| nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit, | |
| et Themis extremo saepe recepta loco est, | |
| donec Honor placidoque decens Reverentia voltu | |
| corpora legitimis imposuere toris. | |
| hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes, | 25 |
| quaque die partu est edita, magna fuit. | |
| nec mora, consedit medio sublimis Olympo | |
| aurea, purpureo conspicienda sinu; | |
| consedere simul Pudor et Metus. omne videres | |
| numen ad hanc voltus composuisse suos. | 30 |
| protinus intravit mentes suspectus honorum: | |
| fit pretium dignis, nec sibi quisque placet. | |
| hic status in caelo multos permansit in annos, | |
| dum senior fatis excidit arce deus. | |
| Terra feros partus, immania monstra, Gigantas | 35 |
| edidit ausuros in Iovis ire domum. | |
| mille manus illis dedit et pro cruribus angues, | |
| atque ait "in magnos arma movete deos." | |
| exstruere hi montes ad sidera summa parabant | |
| et magnum bello sollicitare Iovem; | 40 |
| fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce | |
| vertit in auctores pondera vasta suos. | |
| his bene Maiestas armis defensa deorum | |
| restat, et ex illo tempore culta manet. | |
| assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos, | 45 |
| et praestat sine vi sceptra timenda Iovi. | |
| venit et in terras: coluerunt Romulus illam | |
| et Numa, mox alii, tempore quisque suo. | |
| illa patres in honore pio matresque tuetur, | |
| illa comes pueris virginibusque venit; | 50 |
| illa datos fasces commendat eburque curule, | |
| illa coronatis alta triumphat equis.' | |
| finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt | |
| Clioque et curvae scita Thalia lyrae. | |
| excipit Uranie: fecere silentia cunctae, | 55 |
| et vox audiri nulla, nisi illa, potest. | |
| 'magna fuit quondam capitis reverentia cani, | |
| inque suo pretio ruga senilis erat. | |
| Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant, | |
| et pro dis aderant in statione suis; | 60 |
| viribus illa minor nec habendis utilis armis | |
| consilio patriae saepe ferebat opem; | |
| nec nisi post annos patuit tunc curia seros, | |
| nomen et aetatis mite senatus habet. | |
| iura dabat populo senior, finitaque certis | 65 |
| legibus est aetas unde petatur honor, | |
| et medius iuvenum, non indignantibus ipsis, | |
| ibat, et interior, si comes unus erat. | |
| verba quis auderet coram sene digna rubore | |
| dicere? censuram longa senecta dabat. | 70 |
| Romulus hoc vidit selectaque pectora patres | |
| dixit: ad hos urbis summa relata novae. | |
| hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio | |
| tangor, et aetati consuluisse suae. | |
| et Numitor dixisse potest "da, Romule, mensem | 75 |
| hunc senibus", nec avum sustinuisse nepos. | |
| nec leve propositi pignus successor honoris | |
| Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet.' | |
| tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, | |
| prima sui coepit Calliopea chori: | 80 |
| 'duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, | |
| qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis; | |
| hinc sata Pleione cum caelifero Atlante | |
| iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit. | |
| quarum Maia suas forma superasse sorores | 85 |
| traditur et summo concubuisse Iovi. | |
| haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes | |
| aetherium volucri qui pede carpit iter; | |
| Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens | |
| rite colunt, luna credita terra prior. | 90 |
| exul ab Arcadia Latios Euander in agros | |
| venerat, impositos attuleratque deos. | |
| hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae | |
| et paucae pecudes et casa rara fuit: | |
| quo postquam ventum est, "consistite", praescia mater | 95 |
| "nam locus imperii rus erit istud" ait. | |
| et matri et vati paret Nonacrius heros, | |
| inque peregrina constitit hospes humo; | |
| sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis | |
| has docuit gentes alipedisque dei. | 100 |
| semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, | |
| cum lustrant celebres verbera secta vias; | |
| at tu materno donasti nomine mensem, | |
| inventor curvae, furibus apte, fidis. | |
| nec pietas haec prima tua est: septena putaris, | 105 |
| Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.' | |
| haec quoque desierat: laudata est voce suarum. | |
| quid faciam? turbae pars habet omnis idem. | |
| gratia Pieridum nobis aequaliter adsit, | |
| nullaque laudetur plusve minusve mihi. | 110 |
| 1. A K · MAI · F | 110a |
| Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda | 111 |
| stella est in cunas officiosa Iovis: | |
| nascitur Oleniae signum pluviale Capellae; | |
| illa dati caelum praemia lactis habet. | |
| Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, | 115 |
| dicitur in silvis occuluisse Iovem. | |
| huic fuit haedorum mater formosa duorum, | |
| inter Dictaeos conspicienda greges, | |
| cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, | |
| ubere, quod nutrix posset habere Iovis. | 120 |
| lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu, | |
| truncaque dimidia parte decoris erat. | |
| sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis, | |
| et plenum pomis ad Iovis ora tulit. | |
| ille ubi res caeli tenuit solioque paterno | 125 |
| sedit, et invicto nil Iove maius erat, | |
| sidera nutricem, nutricis fertile cornu | |
| fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet. | |
| Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae | |
| aram constitui parvaque signa deum: | 130 |
| voverat illa quidem Curius, sed multa vetustas | |
| destruit; et saxo longa senecta nocet. | |
| causa tamen positi fuerat cognominis illis | |
| quod praestant oculis omnia tuta suis: | |
| stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Urbis, | 135 |
| et sunt praesentes auxiliumque ferunt. | |
| at canis ante pedes saxo fabricatus eodem | |
| stabat: quae standi cum Lare causa fuit? | |
| servat uterque domum, domino quoque fidus uterque: | |
| compita grata deo, compita grata cani. | 140 |
| exagitant et Lar et turba Diania fures: | |
| pervigilantque Lares, pervigilantque canes. | |
| bina gemellorum quaerebam signa deorum | |
| viribus annosae facta caduca morae: | |
| mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos, | 145 |
| Urbs habet, et vici numina terna colunt. | |
| quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius | |
| ius dabit: interea Diva canenda Bona est. | |
| est moles nativa, loco res nomina fecit: | |
| appellant Saxum; pars bona montis ea est. | 150 |
| huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri | |
| prima Palatinae signa dedistis aves; | |
| templa patres illic oculos exosa viriles | |
| leniter adclivi constituere iugo. | |
| dedicat haec veteris Crassorum nominis heres, | 155 |
| virgineo nullum corpore passa virum: | |
| Livia restituit, ne non imitata maritum | |
| esset et ex omni parte secuta †virum†. | |
| 2. B F | 158a |
| Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris | 159 |
| in matutinis lampada tollet equis, | 160 |
| frigidus Argestes summas mulcebit aristas, | |
| candidaque a Calabris vela dabuntur aquis. | |
| at simul inducent obscura crepuscula noctem, | |
| pars Hyadum toto de grege nulla latet. | |
| ora micant Tauri septem radiantia flammis, | 165 |
| navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat; | |
| pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse | |
| Tethyos has neptes Oceanique senis. | |
| nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo | |
| cum satus est forma conspiciendus Hyas: | 170 |
| hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra | |
| edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas. | |
| dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos | |
| terret, et est illi praeda benigna lepus: | |
| at postquam virtus annis adolevit, in apros | 175 |
| audet et hirsutas comminus ire leas; | |
| dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, | |
| ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae. | |
| mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores | |
| cervicemque polo subpositurus Atlas. | 180 |
| victus uterque parens tamen est pietate sororum: | |
| illa dedit caelum, nomina fecit Hyas. | |
| 'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis: | |
| distuleram partes mense priore tuas. | |
| incipis Aprili, transis in tempora Maii: | 185 |
| alter te fugiens, cum venit alter habet. | |
| cum tua sint cedantque tibi confinia mensum, | |
| convenit in laudes ille vel ille tuas. | |
| Circus in hunc exit clamataque palma theatris; | |
| hoc quoque cum Circi munere carmen eat. | 190 |
| ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax; | |
| optima tu proprii nominis auctor eris.' | |
| sic ego; sic nostris respondit diva rogatis | |
| (dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas): | |
| 'Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latino | 195 |
| nominis est nostri littera Graeca sono. | |
| Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis | |
| rem fortunatis ante fuisse viris. | |
| quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae; | |
| sed generum matri repperit illa deum. | 200 |
| ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam; | |
| insequitur, fugio: fortior ille fuit. | |
| et dederat fratri Boreas ius omne rapinae, | |
| ausus Erecthea praemia ferre domo. | |
| vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, | 205 |
| inque meo non est ulla querella toro. | |
| [vere fruor semper: semper nitidissimus annus, | |
| arbor habet frondes, pabula semper humus.] | |
| est mihi fecundus dotalibus hortus in agris; | |
| aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae: | 210 |
| hunc meus implevit generoso flore maritus, | |
| atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe." | |
| saepe ego digestos volui numerare colores, | |
| nec potui: numero copia maior erat. | |
| roscida cum primum foliis excussa pruina est | 215 |
| et variae radiis intepuere comae, | |
| conveniunt pictis incinctae vestibus Horae, | |
| inque leves calathos munera nostra legunt; | |
| protinus accedunt Charites, nectuntque coronas | |
| sertaque caelestes implicitura comas. | 220 |
| prima per immensas sparsi nova semina gentes: | |
| unius tellus ante coloris erat; | |
| prima Therapnaeo feci de sanguine florem, | |
| et manet in folio scripta querella suo. | |
| tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos, | 225 |
| infelix, quod non alter et alter eras. | |
| quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum, | |
| de quorum per me volnere surgit honor? | |
| Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes: | |
| Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor. | 230 |
| sancta Iovem Iuno nata sine matre Minerva | |
| officio doluit non eguisse suo. | |
| ibat ut Oceano quereretur facta mariti; | |
| restitit ad nostras fessa labore fores. | |
| quam simul aspexi, "quid te, Saturnia", dixi | 235 |
| "attulit?" exponit, quem petat, illa, locum; | |
| addidit et causam. verbis solabar amicis. | |
| "non" inquit "verbis cura levanda mea est. | |
| si pater est factus neglecto coniugis usu | |
| Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet, | 240 |
| cur ego desperem fieri sine coniuge mater, | |
| et parere intacto, dummodo casta, viro? | |
| omnia temptabo latis medicamina terris, | |
| et freta Tartareos excutiamque sinus." | |
| vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. | 245 |
| "nescioquid, nymphe, posse videris" ait. | |
| ter volui promittere opem, ter lingua retenta est: | |
| ira Iovis magni causa timoris erat. | |
| "fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor", | |
| et Stygiae numen testificatur aquae. | 250 |
| "quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab arvis | |
| flos dabit: est hortis unicus ille meis. | |
| qui dabat, 'hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuvencam, | |
| mater erit': tetigi, nec mora, mater erat." | |
| protinus haerentem decerpsi pollice florem; | 255 |
| tangitur, et tacto concipit illa sinu. | |
| iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat, | |
| fitque potens voti, Marsque creatus erat. | |
| qui memor accepti per me natalis "habeto | |
| tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum." | 260 |
| forsitan in teneris tantum mea regna coronis | |
| esse putes. tangit numen et arva meum. | |
| si bene floruerint segetes, erit area dives: | |
| si bene floruerit vinea, Bacchus erit; | |
| si bene floruerint oleae, nitidissimus annus, | 265 |
| pomaque proventum temporis huius habent. | |
| flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque, | |
| et pereunt lentes, advena Nile, tuae. | |
| vina quoque in magnis operose condita cellis | |
| florent, et nebulae dolia summa tegunt. | 270 |
| mella meum munus: volucres ego mella daturas | |
| ad violam et cytisos et thyma cana voco.' | |
| [nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis | |
| luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.] | |
| talia dicentem tacitus mirabar; at illa | 275 |
| 'ius tibi discendi, siqua requiris' ait. | |
| 'dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.' | |
| vix bene desieram, rettulit illa mihi: | |
| 'cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant; | |
| aut pecus aut latam dives habebat humum | 280 |
| (hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est); | |
| sed iam de vetito quisque parabat opes. | |
| venerat in morem populi depascere saltus, | |
| idque diu licuit, poenaque nulla fuit; | |
| vindice servabat nullo sua publica volgus, | 285 |
| iamque in privato pascere inertis erat. | |
| plebis ad aediles perducta licentia talis | |
| Publicios; animus defuit ante viris. | |
| rem populus recipit, multam subiere nocentes: | |
| vindicibus laudi publica cura fuit. | 290 |
| multa data est ex parte mihi, magnoque favore | |
| victores ludos instituere novos; | |
| parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes, | |
| utile nunc iter est, Publiciumque vocant.' | |
| annua credideram spectacula facta: negavit, | 295 |
| addidit et dictis altera verba suis: | |
| 'nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris, | |
| turbaque caelestes ambitiosa sumus. | |
| saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, | |
| et pro delictis hostia blanda fuit; | 300 |
| saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet | |
| fulmina, ture dato sustinuisse manum. | |
| at si neglegimur, magnis iniuria poenis | |
| solvitur, et iustum praeterit ira modum. | |
| respice Thestiaden: flammis absentibus arsit; | 305 |
| causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit. | |
| respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat; | |
| virgo est, et spretos bis tamen ulta focos. | |
| Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen, | |
| cum consternatis diripereris equis. | 310 |
| longa referre mora est correcta oblivia damnis: | |
| me quoque Romani praeteriere patres. | |
| quid facerem, per quod fierem manifesta doloris? | |
| exigerem nostrae qualia damna notae? | |
| excidit officium tristi mihi: nulla tuebar | 315 |
| rura, nec in pretio fertilis hortus erat; | |
| lilia deciderant, violas arere videres, | |
| filaque punicei languida facta croci. | |
| saepe mihi Zephyrus "dotes corrumpere noli | |
| ipsa tuas" dixit: dos mihi vilis erat. | 320 |
| florebant oleae, venti nocuere protervi: | |
| florebant segetes, grandine laesa seges. | |
| in spe vitis erat, caelum nigrescit ab Austris | |
| et subita frondes decutiuntur aqua. | |
| nec volui fieri nec sum crudelis in ira; | 325 |
| cura repellendi sed mihi nulla fuit. | |
| convenere patres, et, si bene floreat annus, | |
| numinibus nostris annua festa vovent. | |
| adnuimus voto: consul cum consule ludos | |
| Postumio Laenas persoluere mihi.' | 330 |
| Quaerere conabar quare lascivia maior | |
| his foret in ludis liberiorque iocus; | |
| sed mihi succurrit numen non esse severum, | |
| aptaque deliciis munera ferre deam. | |
| tempora sutilibus cinguntur tota coronis, | 335 |
| et latet iniecta splendida mensa rosa; | |
| ebrius incinctis philyra conviva capillis | |
| saltat, et imprudens utitur arte meri; | |
| ebrius ad durum formosae limen amicae | |
| cantat, habent unctae mollia serta comae. | 340 |
| nulla coronata peraguntur seria fronte, | |
| nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae; | |
| donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis, | |
| gratia sumendae non erat ulla rosae. | |
| Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam | 345 |
| ex Ariadnaeo sidere nosse potes. | |
| scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est | |
| illa cothurnatas inter habenda deas. | |
| turba quidem cur hos celebret meretricia ludos | |
| non ex difficili causa petita subest. | 350 |
| non est de tetricis, non est de magna professis: | |
| volt sua plebeio sacra patere choro, | |
| et monet aetatis specie, dum floreat, uti; | |
| contemni spinam, cum cecidere rosae. | |
| Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae, | 355 |
| sic haec est cultu versicolore decens? | |
| an quia maturis albescit messis aristis, | |
| et color et species floribus omnis inest? | |
| adnuit, et motis flores cecidere capillis, | |
| accidere in mensas ut rosa missa solet. | 360 |
| lumina restabant, quorum me causa latebat, | |
| cum sic errores abstulit illa meos: | |
| 'vel quia purpureis conlucent floribus agri, | |
| lumina sunt nostros visa decere dies; | |
| vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, | 365 |
| atque oculos in se splendor uterque trahit; | |
| vel quia deliciis nocturna licentia nostris | |
| convenit: a vero tertia causa venit.' | |
| 'est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat, | |
| si liceat' dixi: dixit et illa 'licet'. | 370 |
| 'cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis | |
| inbelles capreae sollicitusque lepus?' | |
| non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos | |
| arvaque pugnaci non adeunda ferae. | |
| omnia finierat: tenues secessit in auras, | 375 |
| mansit odor; posses scire fuisse deam. | |
| floreat ut toto carmen Nasonis in aevo, | |
| sparge, precor, donis pectora nostra tuis. | |
| 3. C C | 378a |
| Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron | 379 |
| semivir et flavi corpore mixtus equi. | 380 |
| Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros: | |
| summa virent pinu, cetera quercus habet. | |
| Phillyrides tenuit; saxo stant antra vetusto, | |
| quae iustum memorant incoluisse senem. | |
| ille manus olim missuras Hectora leto | 385 |
| creditur in lyricis detinuisse modis. | |
| venerat Alcides exhausta parte laborum, | |
| iussaque restabant ultima paene viro. | |
| stare simul casu Troiae duo fata videres: | |
| hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat. | 390 |
| excipit hospitio iuvenem Philyreius heros, | |
| et causam adventus hic rogat, ille docet. | |
| respicit interea clavam spoliumque leonis, | |
| 'vir' que ait 'his armis, armaque digna viro!' | |
| nec se, quin horrens auderent tangere saetis | 395 |
| vellus, Achilleae continuere manus. | |
| dumque senex tractat squalentia tela venenis, | |
| excidit et laevo fixa sagitta pede est. | |
| ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum: | |
| adgemit Alcides Haemoniusque puer. | 400 |
| ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas | |
| temperat et varia volnera mulcet ope; | |
| virus edax superabat opem, penitusque recepta | |
| ossibus et toto corpore pestis erat: | |
| sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnae | 405 |
| mixtus ad auxilium tempora nulla dabat. | |
| stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles: | |
| sic flendus Peleus, si moreretur, erat. | |
| saepe manus aegras manibus fingebat amicis: | |
| morum, quos fecit, praemia doctor habet. | 410 |
| oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti | |
| 'vive, precor, nec me, care, relinque, pater.' | |
| nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron, | |
| bis septem stellis corpora cinctus eras. | |
| (4. D C) 5. E C | 414a |
| Hunc Lyra curva sequi cuperet, sed idonea nondum | 415 |
| est via: nox aptum tertia tempus erit. | |
| 6. F C | 416a |
| Scorpios in caelo, cum cras lucescere Nonas | 417 |
| dicimus, a media parte notandus erit. | |
| (7. G NON · N vel F) | 418a |
| (8. H F) 9. A LEM · N | |
| Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora, | 419 |
| ter dederint Phoebo sidera victa locum, | 420 |
| ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri: | |
| inferias tacitis manibus illa dabunt. | |
| annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant, | |
| nec tu dux mensum, Iane biformis, eras: | |
| iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant, | 425 |
| compositique nepos busta piabat avi. | |
| mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, | |
| qui partem prisci nunc quoque moris habet. | |
| nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, | |
| et canis et variae conticuistis aves, | 430 |
| ille memor veteris ritus timidusque deorum | |
| surgit (habent gemini vincula nulla pedes), | |
| signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, | |
| occurrat tacito ne levis umbra sibi. | |
| cumque manus puras fontana perluit unda, | 435 |
| vertitur et nigras accipit ante fabas, | |
| aversusque iacit; sed dum iacit, 'haec ego mitto, | |
| his' inquit 'redimo meque meosque fabis.' | |
| hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur | |
| colligere et nullo terga vidente sequi. | 440 |
| rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera, | |
| et rogat ut tectis exeat umbra suis. | |
| cum dixit novies 'manes exite paterni' | |
| respicit, et pure sacra peracta putat. | |
| dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo | 445 |
| me fugit: ex aliquo est invenienda deo. | |
| Pliade nate, mone, virga venerande potenti: | |
| saepe tibi est Stygii regia visa Iovis. | |
| venit adoratus Caducifer. accipe causam | |
| nominis: ex ipso est cognita causa deo. | 450 |
| Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, | |
| et male veloci iusta soluta Remo, | |
| Faustulus infelix et passis Acca capillis | |
| spargebant lacrimis ossa perusta suis; | |
| inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti, | 455 |
| utque erat, in duro procubuere toro. | |
| umbra cruenta Remi visa est adsistere lecto, | |
| atque haec exiguo murmure verba loqui: | |
| 'en ego dimidium vestri parsque altera voti, | |
| cernite sim qualis, qui modo qualis eram! | 460 |
| qui modo, si volucres habuissem regna iubentes, | |
| in populo potui maximus esse meo, | |
| nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago: | |
| haec est ex illo forma relicta Remo. | |
| heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti, | 465 |
| uberaque expositis ille ferina dedit. | |
| quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis | |
| perdidit. o quanto mitior illa fuit! | |
| saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas, | |
| utque ego, sub terras sanguinulentus eas. | 470 |
| noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est: | |
| quod potuit, lacrimas in mea fata dedit. | |
| hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate | |
| ut celebrem nostro signet honore diem.' | |
| mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt: | 475 |
| lubrica prensantes effugit umbra manus. | |
| ut secum fugiens somnos abduxit imago, | |
| ad regem voces fratris uterque ferunt. | |
| Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit | |
| illam, qua positis iusta feruntur avis. | 480 |
| aspera mutata est in lenem tempore longo | |
| littera, quae toto nomine prima fuit; | |
| mox etiam lemures animas dixere silentum: | |
| hic sensus verbi, vis ea vocis erat. | |
| fana tamen veteres illis clausere diebus, | 485 |
| ut nunc ferali tempore operta vides; | |
| nec viduae taedis eadem nec virginis apta | |
| tempora: quae nupsit, non diuturna fuit. | |
| hac quoque de causa, si te proverbia tangunt, | |
| mense malas Maio nubere volgus ait. | 490 |
| sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa | |
| inter se nulla continuata die. | |
| 10. B C 11. C LEM · N | 492a |
| Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres, | 493 |
| falsus eris: signi causa canenda mihi. | |
| Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater | 495 |
| carpebant socias Mercuriusque vias; | |
| tempus erat quo versa iugo referuntur aratra, | |
| et pronus saturae lac bibit agnus ovis. | |
| forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli, | |
| hos videt, exiguam stabat ut ante casam, | 500 |
| atque ita 'longa via est, nec tempora longa supersunt', | |
| dixit 'et hospitibus ianua nostra patet.' | |
| addidit et voltum verbis, iterumque rogavit: | |
| parent promissis dissimulantque deos. | |
| tecta senis subeunt nigro deformia fumo; | 505 |
| ignis in hesterno stipite parvus erat: | |
| ipse genu nixus flammas exsuscitat aura, | |
| et promit quassas comminuitque faces. | |
| stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat, | |
| et spumat testo pressus uterque suo. | 510 |
| dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra: | |
| accipit aequoreus pocula prima deus. | |
| quae simul exhausit, 'da nunc bibat ordine' dixit | |
| 'Iuppiter.' audito palluit ille Iove. | |
| ut rediit animus, cultorem pauperis agri | 515 |
| immolat et magno torret in igne bovem; | |
| quaeque puer quondam primis diffuderat annis | |
| promit fumoso condita vina cado. | |
| nec mora, flumineam lino celantibus ulvam, | |
| sic quoque non altis, incubuere toris. | 520 |
| nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo; | |
| terra rubens crater, pocula fagus erant. | |
| verba fuere Iovis: 'si quid fert impetus, opta: | |
| omne feres.' placidi verba fuere senis: | |
| 'cara fuit coniunx, primae mihi vere iuventae | 525 |
| cognita. nunc ubi sit quaeritis? urna tegit. | |
| huic ego iuratus, vobis in verba vocatis, | |
| "coniugio" dixi "sola fruere meo." | |
| et dixi et servo; sed enim diversa voluntas | |
| est mihi: nec coniunx et pater esse volo.' | 530 |
| adnuerant omnes. omnes ad terga iuvenci | |
| constiterant—pudor est ulteriora loqui. | |
| tum superiniecta texere madentia terra: | |
| iamque decem menses, et puer ortus erat. | |
| hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona: | 535 |
| perdidit antiquum littera prima sonum. | |
| creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit; | |
| ille deae custos, ille satelles erat. | |
| verba movent iras non circumspecta deorum: | |
| 'quam nequeam' dixit 'vincere nulla fera est.' | 540 |
| scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi | |
| curva gemelliparae spicula ferre deae; | |
| obstitit Orion. Latona nitentibus astris | |
| addidit et 'meriti praemia' dixit 'habe.' | |
| 12. D NP | 544a |
| Sed quid et Orion et cetera sidera mundo | 545 |
| cedere festinant, noxque coartat iter? | |
| quid solito citius liquido iubar aequore tollit | |
| candida, Lucifero praeveniente, dies? | |
| fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant: | |
| Mars venit et veniens bellica signa dedit. | 550 |
| Ultor ad ipse suos caelo descendit honores | |
| templaque in Augusto conspicienda foro. | |
| et deus est ingens et opus: debebat in urbe | |
| non aliter nati Mars habitare sui. | |
| digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis: | 555 |
| hinc fera Gradivum bella movere decet, | |
| seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset, | |
| seu quis ab occiduo sole domandus erit. | |
| perspicit Armipotens operis fastigia summi, | |
| et probat invictas summa tenere deas; | 560 |
| perspicit in foribus diversae tela figurae, | |
| armaque terrarum milite victa suo. | |
| hinc videt Aenean oneratum pondere caro | |
| et tot Iuleae nobilitatis avos; | |
| hinc videt Iliaden umeris ducis arma ferentem, | 565 |
| claraque dispositis acta subesse viris. | |
| spectat et Augusto praetextum nomine templum, | |
| et visum lecto Caesare maius opus. | |
| voverat hoc iuvenis tum cum pia sustulit arma: | |
| a tantis princeps incipiendus erat. | 570 |
| ille manus tendens, hinc stanti milite iusto, | |
| hinc coniuratis, talia dicta dedit: | |
| 'si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos | |
| auctor, et ulcisci numen utrumque paro, | |
| Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum, | 575 |
| stetque favor causa pro meliore tuus. | |
| templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.' | |
| voverat, et fuso laetus ab hoste redit. | |
| nec satis est meruisse semel cognomina Marti: | |
| persequitur Parthi signa retenta manu. | 580 |
| gens fuit et campis et equis et tuta sagittis | |
| et circumfusis invia fluminibus; | |
| addiderant animos Crassorum funera genti, | |
| cum periit miles signaque duxque simul. | |
| signa, decus belli, Parthus Romana tenebat, | 585 |
| Romanaeque aquilae signifer hostis erat; | |
| isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis | |
| Caesaris Ausoniae protegerentur opes. | |
| ille notas veteres et longi dedecus aevi | |
| sustulit: agnorunt signa recepta suos. | 590 |
| quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae, | |
| quid loca, quid rapidi profuit usus equi? | |
| Parthe, refers aquilas, victos quoque porrigis arcus: | |
| pignora iam nostri nulla pudoris habes. | |
| rite deo templumque datum nomenque bis ulto, | 595 |
| et meritus voti debita solvit honor. | |
| sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites: | |
| non visa est fortem scaena decere deum. | |
| 13. E LEM · N | 598a |
| Pliadas aspicies omnes totumque sororum | 599 |
| agmen, ubi ante Idus nox erit una super: | 600 |
| tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas, | |
| et tepidi finem tempora veris habent. | |
| 14. F C | 602a |
| Idibus ora prior stellantia tollere Taurum | 603 |
| indicat: huic signo fabula nota subest. | |
| praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae | 605 |
| Iuppiter et falsa cornua fronte tulit, | |
| illa iubam dextra, laeva retinebat amictus, | |
| et timor ipse novi causa decoris erat; | |
| aura sinus implet, flavos movet aura capillos: | |
| Sidoni, sic fueras aspicienda Iovi. | 610 |
| saepe puellares subduxit ab aequore plantas, | |
| et metuit tactus adsilientis aquae; | |
| saepe deus prudens tergum demisit in undas, | |
| haereat ut collo fortius illa suo. | |
| litoribus tactis stabat sine cornibus ullis | 615 |
| Iuppiter inque deum de bove versus erat. | |
| taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet, | |
| parsque tuum terrae tertia nomen habet. | |
| hoc alii signum Phariam dixere iuvencam, | |
| quae bos ex homine est, ex bove facta dea. | 620 |
| Tum quoque priscorum Virgo simulacra virorum | |
| mittere roboreo scirpea ponte solet. | |
| corpora post decies senos qui credidit annos | |
| missa neci, sceleris crimine damnat avos. | |
| fama vetus, tum cum Saturnia terra vocata est, | 625 |
| talia fatidici dicta fuisse Iovis: | |
| 'falcifero libata seni duo corpora gentis | |
| mittite, quae Tuscis excipiantur aquis'; | |
| donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis | |
| tristia Leucadio sacra peracta modo; | 630 |
| illum stramineos in aquam misisse Quirites, | |
| Herculis exemplo corpora falsa iaci. | |
| pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli, | |
| pontibus infirmos praecipitasse senes. | |
| Thybri, doce verum: tua ripa vetustior Urbe est; | 635 |
| principium ritus tu bene nosse potes. | |
| Thybris harundiferum medio caput extulit alveo | |
| raucaque dimovit talibus ora sonis: | |
| 'haec loca desertas vidi sine moenibus herbas: | |
| pascebat sparsas utraque ripa boves, | 640 |
| et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque, | |
| tunc etiam pecori despiciendus eram. | |
| Arcadis Euandri nomen tibi saepe refertur: | |
| ille meas remis advena torsit aquas. | |
| venit et Alcides, turba comitatus Achiva: | 645 |
| Albula, si memini, tunc mihi nomen erat. | |
| excipit hospitio iuvenem Pallantius heros, | |
| et tandem Caco debita poena venit. | |
| victor abit, secumque boves, Erytheida praedam, | |
| abstrahit; at comites longius ire negant. | 650 |
| magnaque pars horum desertis venerat Argis: | |
| montibus his ponunt spemque laremque suum. | |
| saepe tamen patriae dulci tanguntur amore, | |
| atque aliquis moriens hoc breve mandat opus: | |
| "mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undis | 655 |
| litus ad Inachium pulvis inanis eam." | |
| displicet heredi mandati cura sepulcri: | |
| mortuus Ausonia conditur hospes humo; | |
| scirpea pro domino Tiberi iactatur imago, | |
| ut repetat Graias per freta longa domos.' | 660 |
| hactenus, et subiit vivo rorantia saxo | |
| antra; leves cursum sustinuistis aquae. | |
| 15. G EID · NP (16. H F) | 662a |
| (17. A C) (18. B C) (19. C C) | |
| Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim | 663 |
| edidit Arcadiis Pleias una Iovi: | |
| pacis et armorum superis imisque deorum | 665 |
| arbiter, alato qui pede carpis iter, | |
| laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra, | |
| quo didicit culte lingua docente loqui, | |
| templa tibi posuere patres spectantia Circum | |
| Idibus; ex illo est haec tibi festa dies. | 670 |
| te, quicumque suas profitentur vendere merces, | |
| ture dato tribuas ut sibi lucra rogant. | |
| est aqua Mercurii portae vicina Capenae; | |
| si iuvat expertis credere, numen habet. | |
| huc venit incinctus tunica mercator et urna | 675 |
| purus suffita, quam ferat, haurit aquam. | |
| uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda | |
| omnia quae dominos sunt habitura novos. | |
| spargit et ipse suos lauro rorante capillos, | |
| et peragit solita fallere voce preces: | 680 |
| 'ablue praeteriti periuria temporis', inquit | |
| 'ablue praeteritae perfida verba die. | |
| sive ego te feci testem, falsove citavi | |
| non audituri numina vana Iovis, | |
| sive deum prudens alium divamve fefelli, | 685 |
| abstulerint celeres improba dicta Noti: | |
| et pateant veniente die periuria nobis, | |
| nec curent superi siqua locutus ero. | |
| da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro, | |
| et fac ut emptori verba dedisse iuvet.' | 690 |
| talia Mercurius poscenti ridet ab alto, | |
| se memor Ortygias subripuisse boves. | |
| 20. D C | 692a |
| At mihi pande, precor, tanto meliora petenti, | 693 |
| in Geminos ex quo tempore Phoebus eat. | |
| 'cum totidem de mense dies superesse videbis | 695 |
| quot sunt Herculei facta laboris' ait. | |
| 'dic' ego respondi 'causam mihi sideris huius.' | |
| causam facundo reddidit ore deus: | |
| 'abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem | |
| Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil. | 700 |
| bella parant repetuntque suas et frater et Idas, | |
| Leucippo fieri pactus uterque gener. | |
| his amor ut repetant, illis ut reddere nolint, | |
| suadet; et ex causa pugnat uterque pari. | |
| effugere Oebalidae cursu potuere sequentes, | 705 |
| sed visum celeri vincere turpe fuga. | |
| liber ab arboribus locus est, apta area pugnae: | |
| constiterant illo (nomen Aphidna) loco. | |
| pectora traiectus Lynceo Castor ab ense | |
| non exspectato volnere pressit humum; | 710 |
| ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta, | |
| qua cervix umeros continuata premit. | |
| ibat in hunc Idas, vixque est Iovis igne repulsus; | |
| tela tamen dextrae fulmine rapta negant. | |
| iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat, | 715 |
| cum "mea" dixisti "percipe verba, pater: | |
| quod mihi das uni caelum, partire duobus; | |
| dimidium toto munere maius erit." | |
| dixit et alterna fratrem statione redemit: | |
| utile sollicitae sidus utrumque rati.' | 720 |
| 21. E AGON · NP | 720a |
| Ad Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid sint: | 721 |
| quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent. | |
| 22. F N | 722a |
| Nocte sequente diem canis Erigoneius exit: | 723 |
| est alio signi reddita causa loco. | |
| 23. G TVB · NP | 724a |
| Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt: | 725 |
| lustrantur purae, quas facit ille, tubae. | |
| 24. H Q · REX C · F | 726a |
| Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis | 727 |
| vel mos sacrorum vel fuga regis inest. | |
| 25. A C 26. B C 27. C C (28. D C) (29. E C) (30. F C) (31. G C) | 728a |
| Nec te praetereo, populi Fortuna potentis | 729 |
| publica, cui templum luce sequente datum est. | 730 |
| hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite, | |
| grata Iovi fulvae rostra videbis avis. | |
| auferet ex oculis veniens aurora Booten, | |
| continuaque die sidus Hyantis erit. |