| LIBER SEXTVS | |
| Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas: | 6.1 |
| quae placeat, positis omnibus ipse leges. | |
| facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur, | |
| nullaque mortali numina visa putent. | |
| est deus in nobis, agitante calescimus illo; | 5 |
| impetus hic sacrae semina mentis habet: | |
| fas mihi praecipue voltus vidisse deorum, | |
| vel quia sum vates, vel quia sacra cano. | |
| est nemus arboribus densum, secretus ab omni | |
| voce locus, si non obstreperetur aquis: | 10 |
| hic ego quaerebam coepti quae mensis origo | |
| esset, et in cura nominis huius eram. | |
| ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi | |
| viderat, Ascraeas cum sequeretur oves; | |
| nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae | 15 |
| contulit: ex illis sed tamen una fuit, | |
| ex illis fuit una, sui germana mariti; | |
| haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis. | |
| horrueram tacitoque animum pallore fatebar; | |
| tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus. | 20 |
| namque ait 'o vates, Romani conditor anni, | |
| ause per exiguos magna referre modos, | |
| ius tibi fecisti numen caeleste videndi, | |
| cum placuit numeris condere festa tuis: | |
| ne tamen ignores volgique errore traharis, | 25 |
| Iunius a nostro nomine nomen habet. | |
| est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem: | |
| fratre magis dubito glorier anne viro. | |
| si genus aspicitur, Saturnum prima parentem | |
| feci, Saturni sors ego prima fui. | 30 |
| a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est: | |
| haec illi a caelo proxima terra fuit. | |
| si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis, | |
| iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi. | |
| an potuit Maio paelex dare nomina mensi, | 35 |
| hic honor in nobis invidiosus erit? | |
| cur igitur regina vocor princepsque dearum, | |
| aurea cur dextrae sceptra dedere meae? | |
| an facient mensem luces, Lucinaque ab illis | |
| dicar, et a nullo nomina mense traham? | 40 |
| tum me paeniteat posuisse fideliter iras | |
| in genus Electrae Dardaniamque domum. | |
| causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam, | |
| forma quoque Idaeo iudice victa mea est. | |
| paeniteat quod non foveo Carthaginis arces, | 45 |
| cum mea sint illo currus et arma loco: | |
| paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas | |
| et veterem Latio subposuisse Samon: | |
| adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos, | |
| quos ego Romanis succubuisse tuli. | 50 |
| sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est: | |
| hic colar, hic teneam cum Iove templa meo. | |
| ipse mihi Mavors "commendo moenia" dixit | |
| "haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris." | |
| dicta fides sequitur: centum celebramur in aris, | 55 |
| nec levior quovis est mihi mensis honor. | |
| nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem | |
| Roma: suburbani dant mihi munus idem. | |
| inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos | |
| et populus Laurens Lanuviumque meum: | 60 |
| est illic mensis Iunonius. inspice Tibur | |
| et Praenestinae moenia sacra deae, | |
| Iunonale leges tempus: nec Romulus illas | |
| condidit, at nostri Roma nepotis erat.' | |
| finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor | 65 |
| stabat, et in voltu signa vigoris erant. | |
| 'non ego, si toto mater me cedere caelo | |
| iusserit, invita matre morabor' ait. | |
| 'nunc quoque non luctor de nomine temporis huius: | |
| blandior, et partes paene rogantis ago, | 70 |
| remque mei iuris malim tenuisse precando: | |
| et faveas causae forsitan ipse meae. | |
| aurea possedit socio Capitolia templo | |
| mater et, ut debet, cum Iove summa tenet; | |
| at decus omne mihi contingit origine mensis: | 75 |
| unicus est, de quo sollicitamur, honor. | |
| quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti | |
| Herculis uxori, posteritasque memor? | |
| haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni | |
| coniugis: huc captas adpulit ille boves, | 80 |
| hic male defensus flammis et dote paterna | |
| Cacus Aventinam sanguine tinxit humum. | |
| ad propiora vocor: populum digessit ab annis | |
| Romulus, in partes distribuitque duas; | |
| haec dare consilium, pugnare paratior illa est, | 85 |
| haec aetas bellum suadet, at illa gerit. | |
| sic statuit, mensesque nota secrevit eadem: | |
| Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.' | |
| dixit; et in litem studio certaminis issent, | |
| atque ira pietas dissimulata foret: | 90 |
| venit Apollinea longas Concordia lauro | |
| nexa comas, placidi numen opusque ducis. | |
| haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum | |
| binaque cum populis regna coisse suis, | |
| et lare communi soceros generosque receptos, | 95 |
| 'his nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.' | |
| dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae: | |
| res est arbitrio non dirimenda meo. | |
| ite pares a me. perierunt iudice formae | |
| Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae. | 100 |
| 1. H K · IVN · N | 100a |
| Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est: | 101 |
| numine clausa aperit, claudit aperta suo. | |
| unde datas habeat vires, obscurior aevo | |
| fama; sed e nostro carmine certus eris. | |
| adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: | 105 |
| pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt. | |
| inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores) | |
| nequiquam multis saepe petita procis. | |
| rura sequi iaculisque feras agitare solebat, | |
| nodosasque cava tendere valle plagas; | 110 |
| non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem | |
| credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi. | |
| huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba, | |
| reddebat tales protinus illa sonos: | |
| 'haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris: | 115 |
| si secreta magis ducis in antra, sequor.' | |
| credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit, | |
| et latet et nullo est invenienda modo. | |
| viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus | |
| ad duram verbis mollibus usus erat. | 120 |
| nympha iubet quaeri de more remotius antrum, | |
| utque comes sequitur, destituitque ducem. | |
| stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur: | |
| nil agis, et latebras respicit ille tuas. | |
| nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem | 125 |
| occupat amplexu, speque potitus ait | |
| 'ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto: | |
| hoc pretium positae virginitatis habe.' | |
| sic fatus spinam, qua tristes pellere posset | |
| a foribus noxas (haec erat alba) dedit. | 130 |
| sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis | |
| guttura fraudabant, sed genus inde trahunt: | |
| grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis; | |
| canities pennis, unguibus hamus inest; | |
| nocte volant puerosque petunt nutricis egentes, | 135 |
| et vitiant cunis corpora rapta suis; | |
| carpere dicuntur lactentia viscera rostris, | |
| et plenum poto sanguine guttur habent. | |
| est illis strigibus nomen; sed nominis huius | |
| causa quod horrenda stridere nocte solent. | 140 |
| sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt | |
| neniaque in volucres Marsa figurat anus, | |
| in thalamos venere Procae: Proca natus in illis | |
| praeda recens avium quinque diebus erat, | |
| pectoraque exsorbent avidis infantia linguis; | 145 |
| at puer infelix vagit opemque petit. | |
| territa voce sui nutrix accurrit alumni, | |
| et rigido sectas invenit ungue genas. | |
| quid faceret? color oris erat qui frondibus olim | |
| esse solet seris, quas nova laesit hiems. | 150 |
| pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa 'timorem | |
| pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.' | |
| venerat ad cunas; flebant materque paterque: | |
| 'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait. | |
| protinus arbutea postes ter in ordine tangit | 155 |
| fronde, ter arbutea limina fronde notat, | |
| spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant) | |
| extaque de porca cruda bimenstre tenet, | |
| atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit | |
| 'parcite: pro parvo victima parva cadit. | 160 |
| cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras: | |
| hanc animam vobis pro meliore damus.' | |
| sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit, | |
| quique adsint sacris respicere illa vetat: | |
| virgaque Ianalis de spina subditur alba, | 165 |
| qua lumen thalamis parva fenestra dabat. | |
| post illud nec aves cunas violasse feruntur, | |
| et rediit puero qui fuit ante color. | |
| Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis | |
| mixtaque cum calido sit faba farre rogas? | 170 |
| prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat, | |
| nec petit adscitas luxuriosa dapes. | |
| piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, | |
| ostreaque in conchis tuta fuere suis; | |
| nec Latium norat quam praebet Ionia dives | 175 |
| nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis; | |
| et praeter pennas nihil in pavone placebat, | |
| nec tellus captas miserat arte feras. | |
| sus erat in pretio, caesa sue festa colebant; | |
| terra fabas tantum duraque farra dabat. | 180 |
| quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis | |
| ederit, huic laedi viscera posse negant. | |
| Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae | |
| ex voto memorant facta, Camille, tuo. | |
| ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam | 185 |
| a Capitolino reppulit arma Iove. | |
| quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa | |
| defensor solii, Iuppiter alte, tui! | |
| vixit, ut occideret damnatus crimine regni: | |
| hunc illi titulum longa senecta dabat. | 190 |
| Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra | |
| adpositum Tectae porta Capena Viae. | |
| te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, | |
| cum paene est Corsis obruta classis aquis. | |
| haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra, | 195 |
| tunc oritur magni praepes adunca Iovis. | |
| 2. A F | 196a |
| Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis, | 197 |
| evocat, et multa terra madescit aqua. | |
| 3. B C | 198a |
| Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus | 199 |
| factaque erit posito rore bis uda seges, | 200 |
| hac sacrata die Tusco Bellona duello | |
| dicitur, et Latio prospera semper adest. | |
| Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata | |
| multum animo vidit, lumine captus erat. | |
| prospicit a templo summum brevis area Circum: | 205 |
| est ibi non parvae parva columna notae; | |
| hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti, | |
| in regem et gentes cum placet arma capi. | |
| 4. C C | 208a |
| Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est, | 209 |
| quod deus Euboico carmine munus habet. | 210 |
| muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est; | |
| si titulum quaeris, Sulla probavit opus. | |
| 5. D NON · N | 212a |
| Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem | 213 |
| an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait: | |
| 'cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo: | 215 |
| nomina terna fero: sic voluere Cures.' | |
| hunc igitur veteres donarunt aede Sabini, | |
| inque Quirinali constituere iugo. | |
| 6. E N | 218a |
| Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis, | 219 |
| filia, qua felix sospite semper ero. | 220 |
| hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis | |
| apta requirebam, quaeque cavenda forent: | |
| tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus | |
| utilis et nuptis, utilis esse viris, | |
| primaque pars huius thalamis aliena reperta est; | 225 |
| nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait: | |
| 'donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta | |
| detulerit flavis in mare Thybris aquis, | |
| non mihi detonso crinem depectere buxo, | |
| non ungues ferro subsecuisse licet, | 230 |
| non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos, | |
| quamvis perpetua sit mihi lege datus. | |
| tu quoque ne propera: melius tua filia nubet | |
| ignea cum pura Vesta nitebit humo.' | |
| 7. F N | 234a |
| Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe | 235 |
| fertur, et a tergo non habet Ursa metum. | |
| tunc ego me memini ludos in gramine Campi | |
| aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos. | |
| festa dies illis qui lina madentia ducunt, | |
| quique tegunt parvis aera recurva cibis. | 240 |
| 8. G N | 240a |
| Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus | 241 |
| vota metu belli, perfide Poene, tui. | |
| Poene, rebellaras, et leto consulis omnes | |
| attoniti Mauras pertimuere manus. | |
| spem metus expulerat, cum Menti vota senatus | 245 |
| suscipit, et melior protinus illa venit. | |
| aspicit instantes mediis sex lucibus Idus | |
| illa dies qua sunt vota soluta deae. | |
| 9. H VEST · N | 248a |
| Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora, | 249 |
| ad tua si nobis sacra venire licet. | 250 |
| in prece totus eram: caelestia numina sensi, | |
| lactaque purpurea luce refulsit humus. | |
| non equidem vidi (valeant mendacia vatum) | |
| te, dea, nec fueras aspicienda viro; | |
| sed quae nescieram quorumque errore tenebar | 255 |
| cognita sunt nullo praecipiente mihi. | |
| dena quater memorant habuisse Parilia Romam, | |
| cum flammae custos aede recepta dea est, | |
| regis opus placidi, quo non metuentius ullum | |
| numinis ingenium terra Sabina tulit. | 260 |
| quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, | |
| et paries lento vimine textus erat. | |
| hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae, | |
| tunc erat intonsi regia magna Numae; | |
| forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse | 265 |
| dicitur, et formae causa probanda subest. | |
| Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique: | |
| significant sedem terra focusque suam. | |
| terra pilae similis, nullo fulcimine nixa, | |
| aere subiecto tam grave pendet onus: | 270 |
| ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, | |
| quique premat partes angulus omnis abest: | |
| cumque sit in media rerum regione locata, | |
| ut tangat nullum plusve minusve latus, | |
| ni convexa foret, parti vicinior esset, | 275 |
| nec medium terram mundus haberet onus. | |
| arte Syracosia suspensus in aere clauso | |
| stat globus, immensi parva figura poli, | |
| et quantum a summis, tantum secessit ab imis | |
| terra; quod ut fiat forma rotunda facit. | 280 |
| par facies templi; nullus procurrit in illo | |
| angulus, a pluvio vindicat imbre tholus. | |
| cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris? | |
| inveniam causas hac quoque parte suas. | |
| ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas | 285 |
| semine Saturni; tertia Vesta fuit. | |
| utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur; | |
| de tribus impatiens restitit una viri. | |
| quid mirum, virgo si virgine laeta ministra | |
| admittit castas ad sua sacra manus? | 290 |
| nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam; | |
| nataque de flamma corpora nulla vides. | |
| iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit | |
| nec capit, et comites virginitatis amat. | |
| esse diu stultus Vestae simulacra putavi, | 295 |
| mox didici curvo nulla subesse tholo. | |
| ignis inexstinctus templo celatur in illo: | |
| effigiem nullam Vesta nec ignis habet. | |
| stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur; | |
| causaque par Grai nominis esse potest. | 300 |
| at focus a flammis et quod fovet omnia dictus; | |
| qui tamen in primis aedibus ante fuit. | |
| hinc quoque vestibulum dici reor; inde precando | |
| praefamur Vestam, quae loca prima tenet. | |
| Ante focos olim scamnis considere longis | 305 |
| mos erat, et mensae credere adesse deos; | |
| nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae, | |
| ante Vacunales stantque sedentque focos. | |
| venit in hos annos aliquid de more vetusto: | |
| fert missos Vestae pura patella cibos. | 310 |
| Ecce coronatis panis dependet asellis, | |
| et velant scabras florida serta molas. | |
| sola prius furnis torrebant farra coloni | |
| (et Fornacali sunt sua sacra deae): | |
| subpositum cineri panem focus ipse parabat, | 315 |
| strataque erat tepido tegula quassa solo. | |
| inde focum servat pistor dominamque focorum | |
| et quae pumiceas versat asella molas. | |
| praeteream referamne tuum, rubicunde Priape, | |
| dedecus? est multi fabula parva ioci. | 320 |
| turrigera frontem Cybele redimita corona | |
| convocat aeternos ad sua festa deos; | |
| convocat et satyros et, rustica numina, nymphas; | |
| Silenus, quamvis nemo vocarat, adest. | |
| nec licet et longum est epulas narrare deorum: | 325 |
| in multo nox est pervigilata mero. | |
| hi temere errabant in opacae vallibus Idae, | |
| pars iacet et molli gramine membra levat; | |
| hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit | |
| et viridem celeri ter pede pulsat humum. | 330 |
| Vesta iacet placidamque capit secura quietem, | |
| sicut erat, positum caespite fulta caput. | |
| at ruber hortorum custos nymphasque deasque | |
| captat, et errantes fertque refertque pedes; | |
| aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit | 335 |
| an scierit Vestam, scisse sed ipse negat. | |
| spem capit obscenam, furtimque accedere temptat, | |
| et fert suspensos corde micante gradus. | |
| forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum | |
| liquerat ad ripas lene sonantis aquae; | 340 |
| ibat ut inciperet longi deus Hellesponti, | |
| intempestivo cum rudit ille sono. | |
| territa voce gravi surgit dea; convolat omnis | |
| turba, per infestas effugit ille manus. | |
| Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo, | 345 |
| 'apta' canens 'flammis indicis exta damus.' | |
| quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas; | |
| cessat opus, vacuae conticuere molae. | |
| Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis | |
| dicam Pistoris quid velit ara Iovis. | 350 |
| cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: | |
| fecerat obsidio iam diuturna famem. | |
| Iuppiter, ad solium superis regale vocatis, | |
| 'incipe' ait Marti; protinus ille refert: | |
| 'scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum, | 355 |
| et dolor hic animi voce querentis eget. | |
| si tamen ut referam breviter mala iuncta pudori | |
| exigis, Alpino Roma sub hoste iacet. | |
| haec est cui fuerat promissa potentia rerum, | |
| Iuppiter? hanc terris impositurus eras? | 360 |
| iamque suburbanos Etruscaque contudit arma: | |
| spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est. | |
| vidimus ornatos aerata per atria picta | |
| veste triumphales occubuisse senes; | |
| vidimus Iliacae transferri pignora Vestae | 365 |
| sede: putant aliquos scilicet esse deos. | |
| at si respicerent qua vos habitatis in arce | |
| totque domos vestras obsidione premi, | |
| nil opis in cura scirent superesse deorum, | |
| et data sollicita tura perire manu. | 370 |
| atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant, | |
| et, si non poterunt exsuperare, cadant. | |
| nunc inopes victus ignavaque fata timentes | |
| monte suo clausos barbara turba premit.' | |
| tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus | 375 |
| Vestaque pro Latio multa locuta suo est. | |
| 'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis' | |
| Iuppiter 'et poenas Gallia victa dabit. | |
| tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur | |
| effice, nec sedes desere, Vesta, tuas. | 380 |
| quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat, | |
| mollitamque manu duret in igne focus.' | |
| iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis | |
| adnuit, et mediae tempora noctis erant. | |
| iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos | 385 |
| Iuppiter et sacro quid velit ore docet: | |
| 'surgite, et in medios de summis arcibus hostes | |
| mittite, quam minime mittere voltis, opem.' | |
| somnus abit, quaeruntque, novis ambagibus acti, | |
| tradere quam nolint et iubeantur opem. | 390 |
| esse Ceres visa est; iaciunt Cerialia dona: | |
| iacta super galeas scutaque longa sonant. | |
| posse fame vinci spes excidit: hoste repulso | |
| candida Pistori ponitur ara Iovi. | |
| Forte revertebar festis Vestalibus illa | 395 |
| quae Nova Romano nunc Via iuncta foro est: | |
| huc pede matronam nudo descendere vidi; | |
| obstipui tacitus sustinuique gradum. | |
| sensit anus vicina loci, iussumque sedere | |
| adloquitur, quatiens voce tremente caput: | 400 |
| 'hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes; | |
| amne redundatis fossa madebat aquis. | |
| Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras, | |
| nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit; | |
| qua Velabra solent in Circum ducere pompas, | 405 |
| nil praeter salices cassaque canna fuit: | |
| saepe suburbanas rediens conviva per undas | |
| cantat et ad nautas ebria verba iacit. | |
| nondum conveniens diversis iste figuris | |
| nomen ab averso ceperat amne deus. | 410 |
| hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus | |
| et pede velato non adeunda palus. | |
| stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, | |
| siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.' | |
| reddiderat causam. 'valeas, anus optima' dixi; | 415 |
| 'quod superest aevi molle sit omne tui.' | |
| Cetera iam pridem didici puerilibus annis, | |
| non tamen idcirco praetereunda mihi. | |
| moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus | |
| (Ilus adhuc Asiae dives habebat opes); | 420 |
| creditur armiferae signum caeleste Minervae | |
| urbis in Iliacae desiluisse iuga. | |
| cura videre fuit: vidi templumque locumque; | |
| hoc superest illi, Pallada Roma tenet. | |
| consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco | 425 |
| hos non mentito reddidit ore sonos: | |
| 'aetheriam servate deam, servabitis urbem: | |
| imperium secum transferet illa loci.' | |
| servat et inclusam summa tenet Ilus in arce, | |
| curaque ad heredem Laomedonta redit; | 430 |
| sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat, | |
| ex quo iudicio forma revicta sua est. | |
| seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes, | |
| seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt; | |
| auctor in incerto, res est Romana: tuetur | 435 |
| Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt. | |
| heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta | |
| arsit et est tectis obruta paene suis! | |
| flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, | |
| mixtaque erat flammae flamma profana piae; | 440 |
| attonitae flebant demisso crine ministrae: | |
| abstulerat vires corporis ipse timor. | |
| provolat in medium, et magna 'succurrite' voce, | |
| 'non est auxilium flere' Metellus ait. | |
| 'pignora virgineis fatalia tollite palmis: | 445 |
| non ea sunt voto, sed rapienda manu. | |
| me miserum! dubitatis?' ait. dubitare videbat | |
| et pavidas posito procubuisse genu. | |
| haurit aquas, tollensque manus 'ignoscite', dixit | |
| 'sacra: vir intrabo non adeunda viro. | 450 |
| si scelus est, in me commissi poena redundet: | |
| sit capitis damno Roma soluta mei.' | |
| dixit, et inrupit: factum dea rapta probavit, | |
| pontificisque sui munere tuta fuit. | |
| nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: | 455 |
| ignis in Iliacis nunc erit estque focis; | |
| nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos | |
| hoc duce, nec viva defodietur humo: | |
| sic incesta perit, quia, quam violavit, in illam | |
| conditur: est Tellus Vestaque numen idem. | 460 |
| Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste | |
| fecit et Hispanam sanguine tinxit humum. | |
| scilicet interdum miscentur tristia laetis, | |
| ne populum toto pectore festa iuvent: | |
| Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque | 465 |
| perdidit, et leto est ultimus ipse datus. | |
| 'Parthe, quid exsultas?' dixit dea 'signa remittes, | |
| quique necem Crassi vindicet ultor erit.' | |
| 10. A N | 468a |
| At simul auritis violae demuntur asellis, | 469 |
| et Cereris fruges aspera saxa terunt, | 470 |
| navita puppe sedens 'Delphina videbimus', inquit | |
| 'umida cum pulso nox erit orta die.' | |
| 11. B MATR · N vel NP | 472a |
| Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, | 473 |
| et vigil Eois Lucifer exit aquis: | |
| ite, bonae matres (vestrum Matralia festum), | 475 |
| flavaque Thebanae reddite liba deae. | |
| pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo | |
| area, quae posito de bove nomen habet. | |
| hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti | |
| sceptriferas Servi templa dedisse manus. | 480 |
| quae dea sit, quare famulas a limine templi | |
| arceat (arcet enim) libaque tosta petat, | |
| Bacche racemiferos hedera distincte capillos, | |
| si domus illa tua est, derige vatis opus. | |
| arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino | 485 |
| te, puer, et summa sedula nutrit ope. | |
| intumuit Iuno, raptum quod paelice natum | |
| educet: at sanguis ille sororis erat. | |
| hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa, | |
| tuque cadis patria, parve Learche, manu; | 490 |
| maesta Learcheas mater tumulaverat umbras | |
| et dederat miseris omnia iusta rogis. | |
| haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, | |
| prosilit et cunis te, Melicerta, rapit. | |
| est spatio contracta brevi, freta bina repellit, | 495 |
| unaque pulsatur, terra, duabus aquis: | |
| huc venit insanis natum complexa lacertis, | |
| et secum celso mittit in alta iugo. | |
| excipit inlaesos Panope centumque sorores, | |
| et placido lapsu per sua regna ferunt. | 500 |
| nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon | |
| verticibus densi Thybridis ora tenent. | |
| lucus erat, dubium Semelae Stimulaene vocetur; | |
| maenadas Ausonias incoluisse ferunt: | |
| quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse | 505 |
| audit et Euandrum sceptra tenere loci; | |
| dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas | |
| instimulat fictis insidiosa sonis: | |
| 'o nimium faciles, o toto pectore captae, | |
| non venit haec nostris hospes amica choris. | 510 |
| fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum: | |
| quo possit poenas pendere pignus habet.' | |
| vix bene desierat, complent ululatibus auras | |
| thyiades, effusis per sua colla comis, | |
| iniciuntque manus puerumque revellere pugnant. | 515 |
| quos ignorat adhuc, invocat illa deos: | |
| 'dique virique loci, miserae succurrite matri.' | |
| clamor Aventini saxa propinqua ferit. | |
| adpulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas; | |
| audit, et ad vocem concitus urget iter: | 520 |
| Herculis adventu quae vim modo ferre parabant | |
| turpia femineae terga dedere fugae. | |
| 'quid petis hinc', (cognorat enim) 'matertera Bacchi? | |
| an numen, quod me, te quoque vexat?' ait. | |
| illa docet partim, partim praesentia nati | 525 |
| continet, et furiis in scelus isse pudet. | |
| Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, | |
| estque frequens, Ino, nomen in ore tuum. | |
| hospita Carmentis fidos intrasse penates | |
| diceris et longam deposuisse famem. | 530 |
| liba sua properata manu Tegeaea sacerdos | |
| traditur in subito cocta dedisse foco. | |
| nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam; | |
| rustica sedulitas gratior arte fuit. | |
| 'nunc', ait 'o vates, venientia fata resigna, | 535 |
| qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.' | |
| parva mora est, caelum vates ac numina sumit, | |
| fitque sui toto pectore plena dei; | |
| vix illam subito posses cognoscere, tanto | |
| sanctior et tanto, quam modo, maior erat. | 540 |
| 'laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino' | |
| dixit, 'et huic populo prospera semper ades. | |
| numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit. | |
| in vestris aliud sumite nomen aquis: | |
| Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris; | 545 |
| in portus nato ius erit omne tuo, | |
| quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet. | |
| ite, precor, nostris aequus uterque locis.' | |
| adnuerat, promissa fides; posuere labores, | |
| nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. | 550 |
| Cur vetet ancillas accedere quaeritis? odit, | |
| principiumque odii, si sinat illa, canam. | |
| una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum | |
| saepe sub amplexus coniugis ire tui. | |
| improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa | 555 |
| comperit agricolis semina tosta dari: | |
| ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit: | |
| hoc est cur odio sit tibi serva manus. | |
| non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret: | |
| ipsa parum felix visa fuisse parens. | 560 |
| alterius prolem melius mandabitis illi: | |
| utilior Baccho quam fuit illa suis. | |
| hanc tibi 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili, | |
| 'luce mea Marso consul ab hoste cades.' | |
| exitus accessit verbis, flumenque Toleni | 565 |
| purpureum mixtis sanguine fluxit aquis. | |
| proximus annus erat: Pallantide caesus eadem | |
| Didius hostiles ingeminavit opes. | |
| Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque; | |
| sed superiniectis quis latet iste togis? | 570 |
| Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi | |
| discrepat, et dubium me quoque mentis habet. | |
| dum dea furtivos timide profitetur amores, | |
| caelestemque homini concubuisse pudet | |
| (arsit enim magno correpta cupidine regis, | 575 |
| caecaque in hoc uno non fuit illa viro), | |
| nocte domum parva solita est intrare fenestra, | |
| unde Fenestellae nomina porta tenet. | |
| nunc pudet, et voltus velamine celat amatos, | |
| oraque sunt multa regia tecta toga. | 580 |
| an magis est verum post Tulli funera plebem | |
| confusam placidi morte fuisse ducis: | |
| nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus, | |
| donec eum positis occuluere togis? | |
| tertia causa mihi spatio maiore canenda est; | 585 |
| nos tamen adductos intus agemus equos. | |
| Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto | |
| his solita est dictis exstimulare virum: | |
| 'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis | |
| meque tui fratris, si pia vita placet? | 590 |
| vivere debuerant et vir meus et tua coniunx, | |
| si nullum ausuri maius eramus opus. | |
| et caput et regnum facio dotale parentis. | |
| si vir es, i, dictas exige dotis opes. | |
| regia res scelus est: socero cape regna necato, | 595 |
| et nostras patrio sanguine tingue manus.' | |
| talibus instinctus solio privatus in alto | |
| sederat: attonitum volgus in arma ruit: | |
| hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas: | |
| sceptra gener socero rapta Superbus habet. | 600 |
| ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus | |
| concidit in dura sanguinulentus humo. | |
| filia carpento, patrios initura penates, | |
| ibat per medias alta feroxque vias. | |
| corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis | 605 |
| restitit; hunc tali corripit illa sono: | |
| 'vadis, an exspectas pretium pietatis amarum? | |
| duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.' | |
| certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa | |
| vicus, et aeterna res ea pressa nota. | 610 |
| post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis, | |
| tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar. | |
| signum erat in solio residens sub imagine Tulli; | |
| dicitur hoc oculis opposuisse manum, | |
| et vox audita est 'voltus abscondite nostros, | 615 |
| ne natae videant ora nefanda meae.' | |
| veste data tegitur; vetat hanc Fortuna moveri, | |
| et sic e templo est ipsa locuta suo: | |
| 'ore revelato qua primum luce patebit | |
| Servius, haec positi prima pudoris erit.' | 620 |
| parcite, matronae, vetitas attingere vestes | |
| (sollemni satis est voce movere preces), | |
| sitque caput semper Romano tectus amictu | |
| qui rex in nostra septimus urbe fuit. | |
| arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit | 625 |
| ignis; opem nato Mulciber ipse tulit. | |
| namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater | |
| praesignis facie Corniculana fuit. | |
| hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis, | |
| iussit in ornatum fundere vina focum: | 630 |
| hinc inter cineres obsceni forma virilis | |
| aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis. | |
| iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa | |
| Servius a caelo semina gentis habet. | |
| signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco | 635 |
| contigit, inque comis flammeus arsit apex. | |
| Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede | |
| Livia, quam caro praestitit ipsa viro. | |
| disce tamen, veniens aetas: ubi Livia nunc est | |
| porticus, immensae tecta fuere domus; | 640 |
| urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat | |
| quo brevius muris oppida multa tenent. | |
| haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, | |
| sed quia luxuria visa nocere sua. | |
| sustinuit tantas operum subvertere moles | 645 |
| totque suas heres perdere Caesar opes: | |
| sic agitur censura et sic exempla parantur, | |
| cum vindex, alios quod monet, ipse facit. | |
| 12. C N 13. D EID · NP ut vid. | 648a |
| Nulla nota est veniente die, quam dicere possis; | 649 |
| Idibus Invicto sunt data templa Iovi. | 650 |
| et iam Quinquatrus iubeor narrare minores. | |
| nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis. | |
| 'cur vagus incedit tota tibicen in Urbe? | |
| quid sibi personae, quid stola longa volunt?' | |
| sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit | 655 |
| (possim utinam doctae verba referre deae): | |
| 'temporibus veterum tibicinis usus avorum | |
| magnus et in magno semper honore fuit: | |
| cantabat fanis, cantabat tibia ludis, | |
| cantabat maestis tibia funeribus; | 660 |
| dulcis erat mercede labor. tempusque secutum | |
| quod subito gratae frangeret artis opus. | |
| adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, | |
| artifices solos iusserat esse decem. | |
| exilio mutant Urbem Tiburque recedunt: | 665 |
| exilium quodam tempore Tibur erat. | |
| quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris; | |
| ducit supremos nenia nulla toros. | |
| servierat quidam, quantolibet ordine dignus, | |
| Tibure, sed longo tempore liber erat. | 670 |
| rure dapes parat ille suo, turbamque canoram | |
| convocat: ad festas convenit illa dapes. | |
| nox erat, et vinis oculique animique natabant, | |
| cum praecomposito nuntius ore venit, | |
| atque ita "quid cessas convivia solvere?" dixit | 675 |
| "auctor vindictae nam venit ecce tuae." | |
| nec mora, convivae valido titubantia vino | |
| membra movent; dubii stantque labantque pedes. | |
| at dominus "discedite" ait, plaustroque morantes | |
| sustulit; in plaustro scirpea lata fuit. | 680 |
| adliciunt somnos tempus motusque merumque, | |
| potaque se Tibur turba redire putat. | |
| iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem, | |
| et mane in medio plaustra fuere foro. | |
| Plautius, ut posset specie numeroque senatum | 685 |
| fallere, personis imperat ora tegi, | |
| admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum | |
| augeat, in longis vestibus esse iubet; | |
| sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur | |
| contra collegi iussa venire sui. | 690 |
| res placuit, cultuque novo licet Idibus uti | |
| et canere ad veteres verba iocosa modos.' | |
| haec ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi | |
| 'cur sit Quinquatrus illa vocata dies.' | |
| 'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, | 695 |
| estque sub inventis haec quoque turba meis. | |
| prima, terebrato per rara foramina buxo, | |
| ut daret, effeci, tibia longa sonos. | |
| vox placuit: faciem liquidis referentibus undis | |
| vidi virgineas intumuisse genas. | 700 |
| "ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia" dixi: | |
| excipit abiectam caespite ripa suo. | |
| inventam satyrus primum miratur, et usum | |
| nescit, et inflatam sentit habere sonum; | |
| et modo dimittit digitis, modo concipit auras, | 705 |
| iamque inter nymphas arte superbus erat: | |
| provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit; | |
| caesa recesserunt a cute membra sua. | |
| sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius: | |
| hoc est cur nostros ars colat ista dies.' | 710 |
| (14. E EN) 15. F Q · ST · D · F | 710a |
| Tertia nox veniet, qua tu, Dodoni Thyone, | 711 |
| stabis Agenorei fronte videnda bovis. | |
| haec est illa dies qua tu purgamina Vestae, | |
| Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas. | |
| 16. G C | 714a |
| Siqua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae: | 715 |
| cras veniet vestris ille secundus aquis. | |
| 17. H C 18. A C | 716a |
| At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, | 717 |
| et cinget geminos stella serena polos, | |
| tollet humo validos proles Hyriea lacertos; | |
| continua Delphin nocte videndus erit. | 720 |
| scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos | |
| viderat in campis, Algida terra, tuis; | |
| unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho | |
| vectus es in niveis postmodo victor equis. | |
| 19. B C | 724a |
| Iam sex et totidem luces de mense supersunt, | 725 |
| huic unum numero tu tamen adde diem. | |
| sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt: | |
| coepit Aventina Pallas in arce coli. | |
| 20. C C | 728a |
| Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem | 729 |
| pellit, et e pratis uda pruina fugit: | 730 |
| reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur, | |
| tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras. | |
| 21. D C | 732a |
| Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, | 733 |
| plenaque securae terra quietis erit, | |
| surgit humo iuvenis telis adflatus avitis, | 735 |
| et gemino nexas porrigit angue manus. | |
| notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei: | |
| devovit natum credulus ille suum. | |
| non impune pius iuvenis Troezena petebat: | |
| dividit obstantes pectore taurus aquas. | 740 |
| solliciti terrentur equi, frustraque retenti | |
| per scopulos dominum duraque saxa trahunt. | |
| exciderat curru, lorisque morantibus artus | |
| Hippolytus lacero corpore raptus erat, | |
| reddideratque animam, multum indignante Diana. | 745 |
| 'nulla' Coronides 'causa doloris' ait: | |
| 'namque pio iuveni vitam sine volnere reddam, | |
| et cedent arti tristia fata meae.' | |
| gramina continuo loculis depromit eburnis: | |
| profuerant Glauci manibus illa prius, | 750 |
| tum cum observatas augur descendit in herbas, | |
| usus et auxilio est anguis ab angue dato. | |
| pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit: | |
| depositum terra sustulit ille caput. | |
| lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu | 755 |
| celat: Aricino Virbius ille lacu. | |
| at Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri, | |
| hic fieri regni iura minora sui. | |
| Iuppiter, exemplum veritus, derexit in ipsum | |
| fulmina qui nimiae moverat artis opem. | 760 |
| Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti: | |
| propter te, fieri quod vetat, ipse facit. | |
| 22. E C 23. F C | 762a |
| Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar, | 763 |
| si vetet auspicium, signa movere velim. | |
| sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes | 765 |
| per volucres aequos multa monere deos. | |
| tempora si veteris quaeris temeraria damni, | |
| quintus ab extremo mense bis ille dies. | |
| postera lux melior: superat Masinissa Syphacem, | |
| et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. | 770 |
| 24. G C | 770a |
| Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis, | 771 |
| et fugiunt freno non remorante dies. | |
| quam cito venerunt Fortunae Fortis honores! | |
| post septem luces Iunius actus erit. | |
| ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites: | 775 |
| in Tiberis ripa munera regis habet. | |
| pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, | |
| nec pudeat potos inde redire domum. | |
| ferte coronatae iuvenum convivia, lintres, | |
| multaque per medias vina bibantur aquas. | 780 |
| plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse | |
| fertur, et ex humili sceptra tulisse loco. | |
| convenit et servis, serva quia Tullius ortus | |
| constituit dubiae templa propinqua deae. | |
| 25. H C 26. A C, postea NP | 784a |
| Ecce suburbana rediens male sobrius aede | 785 |
| ad stellas aliquis talia verba iacit: | |
| 'zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit: | |
| dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.' | |
| at, si non esset potus, dixisset eadem | |
| venturum tempus solstitiale die. | 790 |
| 27. B C 28. C C | 790a |
| Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt | 791 |
| hic ubi fit docta multa corona manu. | |
| tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim | |
| ante Palatini condidit ora iugi. | |
| 29. D F | 794a |
| Tot restant de mense dies quot nomina Parcis, | 795 |
| cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae. | |
| 30. E C | 796a |
| Tempus Iuleis cras est natale Kalendis: | 797 |
| Pierides, coeptis addite summa meis. | |
| dicite, Pierides, quis vos addixerit isti | |
| cui dedit invitas victa noverca manus. | 800 |
| sic ego. sic Clio: 'clari monimenta Philippi | |
| aspicis, unde trahit Marcia casta genus, | |
| Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco, | |
| in qua par facies nobilitate sua. | |
| par animo quoque forma suo respondet; in illa | 805 |
| et genus et facies ingeniumque simul. | |
| nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris: | |
| laudamus magnas hac quoque parte deas. | |
| nupta fuit quondam matertera Caesaris illi: | |
| o decus, o sacra femina digna domo!' | 810 |
| sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores; | |
| adnuit Alcides increpuitque lyram. |