TRISTIA
|
|
LIBER PRIMUS
|
|
I
|
|
Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in Vrbem,
|
1.1.1
|
ei mihi, quo domino non licet ire tuo!
|
|
vade, sed incultus, qualem decet exulis esse;
|
|
infelix habitum temporis huius habe.
|
|
nec te purpureo velent vaccinia fuco—
|
5
|
non est conveniens luctibus ille color—
|
|
nec titulus minio, nec cedro charta notetur,
|
|
candida nec nigra cornua fronte geras.
|
|
felices ornent haec instrumenta libellos:
|
|
fortunae memorem te decet esse meae.
|
10
|
nec fragili geminae poliantur pumice frontes,
|
|
hirsutus sparsis ut videare comis.
|
|
neve liturarum pudeat; qui viderit illas,
|
|
de lacrimis factas sentiat esse meis.
|
|
vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:
|
15
|
contingam certe quo licet illa pede.
|
|
siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,
|
|
siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,
|
|
vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
|
|
id quoque, quod vivam, munus habere dei.
|
20
|
atque ita tu tacitus, quaerent si plura legentes,
|
|
ne, quae non opus est, forte loquare, cave!
|
|
protinus admonitus repetet mea crimina lector,
|
|
et peragar populi publicus ore reus.
|
|
tu cave defendas, quamvis mordebere dictis;
|
25
|
causa patrocinio non bona maior erit.
|
|
invenies aliquem, qui me suspiret ademptum,
|
|
carmina nec siccis perlegat ista genis,
|
|
et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
|
|
sit mea lenito Caesare poena levis.
|
30
|
nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,
|
|
placatos miseris qui volet esse deos;
|
|
quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira
|
|
sedibus in patriis det mihi posse mori.
|
|
ut peragas mandata, liber, culpabere forsan
|
35
|
ingeniique minor laude ferere mei.
|
|
iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
|
|
quaerere: quaesito tempore tutus eris.
|
|
carmina proveniunt animo deducta sereno;
|
|
nubila sunt subitis pectora nostra malis.
|
40
|
carmina secessum scribentis et otia quaerunt;
|
|
me mare, me venti, me fera iactat hiems.
|
|
carminibus metus omnis obest; ego perditus ensem
|
|
haesurum iugulo iam puto iamque meo.
|
|
haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,
|
45
|
scriptaque cum venia qualiacumque leget.
|
|
da mihi Maeoniden et tot circumice casus,
|
|
ingenium tantis excidet omne malis.
|
|
denique securus famae, liber, ire memento,
|
|
nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
|
50
|
non ita se praebet nobis Fortuna secundam,
|
|
ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
|
|
donec eram sospes, tituli tangebar amore,
|
|
quaerendique mihi nominis ardor erat;
|
|
carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,
|
55
|
sit satis: ingenio sic fuga parta meo.
|
|
tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam.
|
|
di facerent, possem nunc meus esse liber!
|
|
nec te, quod venias magnam peregrinus in Vrbem,
|
|
ignotum populo posse venire puta.
|
60
|
ut titulo careas, ipso noscere colore;
|
|
dissimulare velis, te liquet esse meum.
|
|
clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
|
|
non sunt ut quondam plena favoris erant.
|
|
siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
|
65
|
non putet, e gremio reiciatque suo,
|
|
'inspice' dic 'titulum: non sum praeceptor amoris;
|
|
quas meruit, poenas iam dedit illud opus.'
|
|
forsitan expectes, an in alta Palatia missum
|
|
scandere te iubeam Caesareamque domum.
|
70
|
ignoscant augusta mihi loca dique locorum!
|
|
venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
|
|
esse quidem memini mitissima sedibus illis
|
|
numina, sed timeo qui nocuere deos.
|
|
terretur minimo pennae stridore columba,
|
75
|
unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
|
|
nec procul a stabulis audet discedere, siqua
|
|
excussa est avidi dentibus agna lupi.
|
|
vitaret caelum Phaëthon, si viveret, et quos
|
|
optarat stulte, tangere nollet equos.
|
80
|
me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere:
|
|
me reor infesto, cum tonat, igne peti.
|
|
quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
|
|
semper ab Euboicis vela retorquet aquis;
|
|
et mea cumba semel vasta percussa procella
|
85
|
illum, quo laesa est, horret adire locum.
|
|
ergo cave, liber, et timida circumspice mente,
|
|
ut satis a media sit tibi plebe legi.
|
|
dum petit infirmis nimium sublimia pennis
|
|
Icarus, aequoreis nomina fecit aquis.
|
90
|
difficile est tamen hinc remis utaris an aura,
|
|
dicere: consilium resque locusque dabunt.
|
|
si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis
|
|
mitia, si vires fregerit ira suas,
|
|
siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem
|
95
|
tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
|
|
luce bona dominoque tuo felicior ipse
|
|
pervenias illuc et mala nostra leves.
|
|
namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit
|
|
solus Achilleo tollere more potest.
|
100
|
tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto—
|
|
nam spes est animi nostra timore minor—
|
|
quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira
|
|
et poenae tu sis altera causa, cave!
|
|
cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
|
105
|
contigerisque tuam, scrinia curva, domum,
|
|
aspicies illic positos ex ordine fratres,
|
|
quos studium cunctos evigilavit idem.
|
|
cetera turba palam titulos ostendet apertos,
|
|
et sua detecta nomina fronte geret;
|
110
|
tres procul obscura latitantes parte videbis;
|
|
sic quoque, quod nemo nescit, amare docent.
|
|
hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
|
|
Oedipodas facito Telegonosque voces.
|
|
deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
|
115
|
ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
|
|
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
|
|
nuper ab exequiis carmina rapta meis.
|
|
his mando dicas, inter mutata referri
|
|
fortunae vultum corpora posse meae,
|
120
|
namque ea dissimilis subito est effecta priori,
|
|
flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
|
|
plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
|
|
sed vereor tardae causa fuisse viae;
|
|
et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
|
125
|
sarcina laturo magna futurus eras.
|
|
longa via est, propera! nobis habitabitur orbis
|
|
ultimus, a terra terra remota mea.
|
|