| II | |
| 'Di maris et caeli—quid enim nisi vota supersunt?— | 1.2.1 |
| solvere quassatae parcite membra ratis, | |
| neve, precor, magni subscribite Caesaris irae! | |
| saepe premente deo fert deus alter opem. | |
| Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo; | 5 |
| aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit. | |
| oderat Aenean propior Saturnia Turno; | |
| ille tamen Veneris numine tutus erat. | |
| saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem; | |
| eripuit patruo saepe Minerva suo. | 10 |
| et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis, | |
| quis vetat irato numen adesse deo?' | |
| verba miser frustra non proficientia perdo: | |
| ipsa graves spargunt ora loquentis aquae, | |
| terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque | 15 |
| ad quos mittuntur, non sinit ire deos. | |
| ergo idem venti, ne causa laedar in una, | |
| velaque nescio quo votaque nostra ferunt. | |
| me miserum, quanti montes volvuntur aquarum! | |
| iam iam tacturos sidera summa putes. | 20 |
| quantae diducto subsidunt aequore valles! | |
| iam iam tacturas Tartara nigra putes. | |
| quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aër, | |
| fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. | |
| inter utrumque fremunt immani murmure venti. | 25 |
| nescit, cui domino pareat, unda maris. | |
| nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, | |
| nunc Zephyrus sero vespere missus adest, | |
| nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, | |
| nunc Notus adversa proelia fronte gerit. | 30 |
| rector in incerto est nec quid fugiatve petatve | |
| invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. | |
| scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis, | |
| dumque loquor, vultus obruit unda meos. | |
| opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti | 35 |
| ore necaturas accipiemus aquas. | |
| at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx: | |
| hoc unum nostri scitque gemitque mali. | |
| nescit in immenso iactari corpora ponto, | |
| nescit agi ventis, nescit adesse necem. | 40 |
| o bene, quod non sum mecum conscendere passus, | |
| ne mihi mors misero bis patienda foret! | |
| at nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, | |
| dimidia certe parte superstes ero. | |
| ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! | 45 |
| quantus ab aetherio personat axe fragor! | |
| nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, | |
| quam grave ballistae moenia pulsat onus. | |
| qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes: | |
| posterior nono est undecimoque prior. | 50 |
| nec letum timeo, genus est miserabile leti; | |
| demite naufragium, mors mihi munus erit. | |
| est aliquid, fatove suo ferrove cadentem | |
| in solita moriens ponere corpus humo, | |
| et mandare suis aliqua et sperare sepulcra | 55 |
| et non aequoreis piscibus esse cibum. | |
| fingite me dignum tali nece, non ego solus | |
| hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit? | |
| 'pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, | |
| utraque iam vestras sistite turba minas, | 60 |
| quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, | |
| hanc sinite infelix in loca iussa feram. | |
| si quam commerui poenam me pendere vultis, | |
| culpa mea est ipso iudice morte minor. | |
| mittere me Stygias si iam voluisset in undas | 65 |
| Caesar, in hoc vestra non eguisset ope. | |
| est illi nostri non invidiosa cruoris | |
| copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret. | |
| vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, | |
| contenti nostris iam, precor, este malis! | 70 |
| nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, | |
| quod periit, salvum iam caput esse potest. | |
| ut mare considat ventisque ferentibus utar, | |
| ut mihi parcatis, non minus exul ero. | |
| non ego divitias avidus sine fine parandi | 75 |
| latum mutandis mercibus aequor aro, | |
| nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, | |
| oppida non Asiae, non loca visa prius; | |
| non ut Alexandri claram delatus in urbem | |
| delicias videam, Nile iocose, tuas: | 80 |
| quod faciles opto ventos—quis credere possit?— | |
| Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt. | |
| obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti; | |
| quodque sit a patria tam fuga tarda, queror. | |
| nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, | 85 |
| exilem facio per mea vota viam. | |
| seu me diligitis, tantos compescite fluctus, | |
| pronaque sint nostrae numina vestra rati; | |
| seu magis odistis, iussae me advertite terrae: | |
| supplicii pars est in regione mei. | 90 |
| ferte—quid hic facio?—rapidi mea carbasa venti! | |
| Ausonios fines cur mea vela volunt? | |
| noluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenetis? | |
| aspiciat vultus Pontica terra meos. | |
| et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille, | 95 |
| crimina defendi fasque piumque puto. | |
| si tamen acta deos numquam mortalia fallunt, | |
| a culpa facinus scitis abesse mea. | |
| immo ita, si scitis, si me meus abstulit error, | |
| stultaque mens nobis, non scelerata fuit, | 100 |
| quod licet et minimis, domui si favimus illi, | |
| si satis Augusti publica iussa mihi, | |
| hoc duce si dixi felicia saecula, proque | |
| Caesare tura pius Caesaribusque dedi,— | |
| si fuit hic animus nobis, ita parcite divi! | 105 |
| si minus, alta cadens obruat unda caput!' | |
| fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes, | |
| victaque mutati frangitur ira maris? | |
| 'non casu, vos sed sub condicione vocati, | |
| fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.' | 110 |