| III | |
| Cum subit illius tristissima noctis imago, | 1.3.1 |
| quae mihi supremum tempus in Vrbe fuit, | |
| cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, | |
| labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. | |
| iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar | 5 |
| finibus extremae iusserat Ausoniae. | |
| nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: | |
| torpuerant longa pectora nostra mora. | |
| non mihi servorum, comitis non cura legendi, | |
| non aptae profugo vestis opisve fuit. | 10 |
| non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus | |
| vivit et est vitae nescius ipse suae. | |
| ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, | |
| et tandem sensus convaluere mei, | |
| adloquor extremum maestos abiturus amicos, | 15 |
| qui modo de multis unus et alter erant. | |
| uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, | |
| imbre per indignas usque cadente genas. | |
| nata procul Libycis aberat diversa sub oris, | |
| nec poterat fati certior esse mei. | 20 |
| quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, | |
| formaque non taciti funeris intus erat. | |
| femina virque meo, pueri quoque funere maerent, | |
| inque domo lacrimas angulus omnis habet. | |
| si licet exemplis in parvo grandibus uti, | 25 |
| haec facies Troiae, cum caperetur, erat. | |
| iamque quiescebant voces hominumque canumque | |
| Lunaque nocturnos alta regebat equos. | |
| hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens, | |
| quae nostro frustra iuncta fuere Lari, | 30 |
| 'numina vicinis habitantia sedibus', inquam, | |
| 'iamque oculis numquam templa videnda meis, | |
| dique relinquendi, quos Vrbs habet alta Quirini, | |
| este salutati tempus in omne mihi, | |
| et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, | 35 |
| attamen hanc odiis exonerate fugam, | |
| caelestique viro, quis me deceperit error, | |
| dicite, pro culpa ne scelus esse putet, | |
| ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor: | |
| placato possum non miser esse deo.' | 40 |
| hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, | |
| singultu medios impediente sonos. | |
| illa etiam ante Lares passis adstrata capillis | |
| contigit extinctos ore tremente focos, | |
| multaque in aversos effudit verba Penates | 45 |
| pro deplorato non valitura viro. | |
| iamque morae spatium nox praecipitata negabat, | |
| versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat. | |
| quid facerem? blando patriae retinebar amore, | |
| ultima sed iussae nox erat illa fugae. | 50 |
| a! quotiens aliquo dixi properante 'quid urges? | |
| vel quo festinas ire, vel unde, vide.' | |
| a! quotiens certam me sum mentitus habere | |
| horam, propositae quae foret apta viae. | |
| ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse | 55 |
| indulgens animo pes mihi tardus erat. | |
| saepe 'vale' dicto rursus sum multa locutus, | |
| et quasi discedens oscula summa dedi. | |
| saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, | |
| respiciens oculis pignora cara meis. | 60 |
| denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam, | |
| 'Roma relinquenda est, utraque iusta mora. | |
| uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, | |
| et domus et fidae dulcia membra domus, | |
| quosque ego dilexi fraterno more sodales, | 65 |
| o mihi Thesea pectora iuncta fide! | |
| dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit | |
| amplius; in lucro est quae datur hora mihi.' | |
| nec mora sermonis verba inperfecta relinquo, | |
| complectens animo proxima quaeque meo. | 70 |
| dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, | |
| stella gravis nobis, Lucifer ortus erat. | |
| dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam, | |
| et pars abrumpi corpore visa suo est. | |
| [sic doluit Mettus tum cum in contraria versos | 75 |
| ultores habuit proditionis equos.] | |
| tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, | |
| et feriunt maestae pectora nuda manus. | |
| tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens | |
| miscuit haec lacrimis tristia verba suis: | 80 |
| 'non potes avelli: simul ah! simul ibimus', inquit, | |
| 'te sequar et coniunx exulis exul ero. | |
| et mihi facta via est, et me capit ultima tellus: | |
| accedam profugae sarcina parva rati. | |
| te iubet e patria discedere Caesaris ira, | 85 |
| me pietas: pietas haec mihi Caesar erit.' | |
| talia temptabat, sicut temptaverat ante, | |
| vixque dedit victas utilitate manus. | |
| egredior (sive illud erat sine funere ferri?) | |
| squalidus inmissis hirta per ora comis. | 90 |
| illa dolore amens tenebris narratur obortis | |
| semianimis media procubuisse domo, | |
| utque resurrexit foedatis pulvere turpi | |
| crinibus et gelida membra levavit humo, | |
| se modo, desertos modo complorasse Penates, | 95 |
| nomen et erepti saepe vocasse viri, | |
| nec gemuisse minus, quam si nataeve meumve | |
| vidisset structos corpus habere rogos, | |
| et voluisse mali moriendo ponere sensum, | |
| respectuque tamen non potuisse mei. | 100 |
| vivat et absentem, quoniam sic fata tulerunt, | |
| vivat ut, auxilio sublevet usque suo. |