| IV | |
| Tingitur Oceano custos Erymanthidos Vrsae, | 1.4.1 |
| aequoreasque suo sidere turbat aquas. | |
| nos tamen Ionium non nostra findimus aequor | |
| sponte, sed audaces cogimur esse metu. | |
| me miserum! quantis nigrescunt aequora ventis, | 5 |
| erutaque ex imis fervet harena fretis! | |
| monte nec inferior prorae puppique recurvae | |
| insilit et pictos verberat unda deos. | |
| pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes, | |
| adgemit et nostris ipsa carina malis. | 10 |
| navita confessus gelidum pallore timorem, | |
| iam sequitur victus, non regit arte ratem. | |
| utque parum validus non proficientia rector | |
| cervicis rigidae frena remittit equo, | |
| sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae, | 15 |
| aurigam video vela dedisse rati. | |
| quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras, | |
| in loca iam nobis non adeunda ferar. | |
| nam procul Illyriis laeva de parte relictis | |
| interdicta mihi cernitur Italia. | 20 |
| desinat in vetitas quaeso contendere terras, | |
| et mecum magno pareat aura deo. | |
| dum loquor et cupio pariter timeoque repelli, | |
| increpuit quantis viribus unda latus! | |
| parcite caerulei vos saltem numina ponti, | 25 |
| infestumque mihi sit satis esse Iovem. | |
| vos animam saevae fessam subducite morti, | |
| si modo, qui periit, non periisse potest. |