| XI | |
| Quisquis es, insultes qui casibus, improbe, nostris, | 3.11.1 |
| meque reum dempto fine cruentus agas, | |
| natus es e scopulis, es pastus lacte ferino, | |
| et dicam silices pectus habere tuum. | |
| quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira, | 5 |
| restat? quidve meis cernis abesse malis? | |
| barbara me tellus et inhospita litora Ponti | |
| cumque suo Borea Maenalis Vrsa videt. | |
| nulla mihi cum gente fera commercia linguae: | |
| omnia solliciti sunt loca plena metus. | 10 |
| utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, | |
| cinctaque montanis ut pavet agna lupis, | |
| sic ego belligeris a gentibus undique saeptus | |
| terreor, hoste meum paene premente latus. | |
| utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, | 15 |
| quod patria careo pignoribusque meis; | |
| ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram, | |
| nuda parum nobis Caesaris ira mali est? | |
| et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet, | |
| solvat et in mores ora diserta meos. | 20 |
| in causa facili cuivis licet esse disertum, | |
| et minimae vires frangere quassa valent. | |
| subruere est arces et stantia moenia virtus: | |
| quilibet ignavi praecipitata premunt. | |
| non sum ego quod fueram: quid inanem proteris umbram? | 25 |
| quid cinerem saxis bustaque nostra petis? | |
| Hector erat tunc cum bello certabat; at idem | |
| vinctus ad Haemonios non erat Hector equos. | |
| me quoque, quem noras olim, non esse memento: | |
| ex illo superant haec simulacra viro. | 30 |
| quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris? | |
| parce, precor, manes sollicitare meos! | |
| omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis, | |
| quod magis errorem quam scelus esse putes, | |
| pendimus en profugi—satia tua pectora—poenas | 35 |
| exilioque graves exiliique loco. | |
| carnifici fortuna potest mea flenda videri: | |
| et tamen est uno iudice mersa parum. | |
| saevior es tristi Busiride, saevior illo, | |
| qui falsum lento torruit igne bovem, | 40 |
| quique bovem Siculo fertur donasse tyranno, | |
| et dictis artes conciliasse suas: | |
| 'munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior, | |
| nec sola est operis forma probanda mei. | |
| aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri? | 45 |
| hac tibi, quem perdes, coniciendus erit. | |
| protinus inclusum lentis carbonibus ure: | |
| mugiet, et veri vox erit illa bovis. | |
| pro quibus inventis, ut munus munere penses, | |
| da, precor, ingenio praemia digna meo.' | 50 |
| dixerat; at Phalaris 'poenae mirande repertor, | |
| ipse tuum praesens imbue' dixit 'opus'. | |
| nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus | |
| exhibuit geminos ore gemente sonos. | |
| quid mihi cum Siculis inter Cizigasque Getasque? | 55 |
| ad te, quisquis is es, nostra querela redit. | |
| utque sitim nostro possis explere cruore, | |
| quantaque vis, avido gaudia corde feras: | |
| tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, | |
| te quoque ut auditis posse dolere putem. | 60 |
| crede mihi, si sit nobis collatus Vlixes, | |
| Neptuni levior quam Iovis ira fuit. | |
| ergo quicumque es, rescindere crimina noli, | |
| deque gravi duras vulnere tolle manus, | |
| utque meae famam tenuent oblivia culpae, | 65 |
| facta cicatricem ducere nostra sine; | |
| humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem | |
| et premit, incertas ipse verere vices. | |
| et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, | |
| est tibi de rebus maxima cura meis, | 70 |
| non est quod timeas: fortuna miserrima tuta est, | |
| omne trahit secum Caesaris ira malum. | |
| quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar, | |
| ipse velim poenas experiare meas. |