| XIII | |
| Ecce supervacuus—quid enim fuit utile gigni?— | 3.13.1 |
| ad sua Natalis tempora noster adest. | |
| dure, quid ad miseros veniebas exulis annos? | |
| debueras illis inposuisse modum. | |
| si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset, | 5 |
| non ultra patriam me sequerere meam, | |
| quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, | |
| illo temptasses ultimus esse mihi, | |
| iamque relinquenda, quod idem fecere sodales, | |
| tu quoque dixisses tristis in Vrbe 'vale'. | 10 |
| quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira | |
| extremam gelidi misit in orbis humum? | |
| scilicet expectas solitum tibi moris honorem, | |
| pendeat ex umeris vestis ut alba meis, | |
| fumida cingatur florentibus ara coronis, | 15 |
| micaque sollemni turis in igne sonet, | |
| libaque dem proprie genitale notantia tempus, | |
| concipiamque bonas ore favente preces? | |
| non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis, | |
| adventu possim laetus ut esse tuo. | 20 |
| funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, | |
| convenit et structis flamma parata rogis. | |
| nec dare tura libet nil exorantia divos, | |
| in tantis subeunt nec bona verba malis. | |
| si tamen est aliquid nobis hac luce petendum, | 25 |
| in loca ne redeas amplius ista, precor, | |
| dum me terrarum pars paene novissima, Pontus | |
| Euxinus falso nomine dictus, habet. |