| XIV | |
| Cultor et antistes doctorum sancte virorum, | 3.14.1 |
| quid facis, ingenio semper amice meo? | |
| ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas, | |
| nunc quoque, ne videar totus abesse, caves? | |
| conficis exceptis ecquid mea carmina solis | 5 |
| Artibus, artifici quae nocuere suo? | |
| immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum, | |
| quaque potes, retine corpus in Vrbe meum. | |
| est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, | |
| qui domini poenam non meruere sui. | 10 |
| saepe per externas profugus pater exulat oras, | |
| Vrbe tamen natis exulis esse licet. | |
| Palladis exemplo de me sine matre creata | |
| carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est. | |
| hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, | 15 |
| hoc tibi tutori sarcina maior erit. | |
| tres mihi sunt nati contagia nostra secuti: | |
| cetera fac curae sit tibi turba palam. | |
| sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, | |
| carmina de domini funere rapta sui. | 20 |
| illud opus potuit, si non prius ipse perissem, | |
| certius a summa nomen habere manu: | |
| nunc incorrectum populi pervenit in ora, | |
| in populi quicquam si tamen ore meum est. | |
| hoc quoque nescio quid nostris appone libellis, | 25 |
| diverso missum quod tibi ab orbe venit. | |
| quod quicumque leget—si quis leget—, aestimet ante, | |
| compositum quo sit tempore quoque loco. | |
| aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse | |
| exilium tempus barbariamque locum, | 30 |
| inque tot adversis carmen mirabitur ullum | |
| ducere me tristi sustinuisse manu. | |
| ingenium fregere meum mala, cuius et ante | |
| fons infecundus parvaque vena fuit. | |
| sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit, | 35 |
| et longo periit arida facta situ. | |
| non hic librorum, per quos inviter alarque, | |
| copia: pro libris arcus et arma sonant. | |
| nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius | |
| intellecturis auribus utar, adest; | 40 |
| nec quo secedam locus est; custodia muri | |
| summovet infestos clausaque porta Getas. | |
| saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque, | |
| nec quisquam est a quo certior esse queam. | |
| dicere saepe aliquid conanti—turpe fateri!— | 45 |
| verba mihi desunt dedidicique loqui. | |
| Threïcio Scythicoque fere circumsonor ore, | |
| et videor Geticis scribere posse modis. | |
| crede mihi, timeo ne Sintia mixta Latinis | |
| inque meis scriptis Pontica verba legas. | 50 |
| qualemcumque igitur venia dignare libellum, | |
| sortis et excusa condicione meae. |