| VI | |
| Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, | 4.6.1 |
| praebet et incurvo colla premenda iugo; | |
| tempore paret equus lentis animosus habenis, | |
| et placido duros accipit ore lupos; | |
| tempore Poenorum compescitur ira leonum, | 5 |
| nec feritas animo, quae fuit ante, manet; | |
| quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri | |
| belua, servitium tempore victa subit. | |
| tempus ut extensis tumeat facit uva racemis, | |
| vixque merum capiant grana quod intus habent; | 10 |
| tempus et in canas semen producit aristas, | |
| et ne sint tristi poma sapore cavet. | |
| hoc tenuat dentem terras renovantis aratri, | |
| hoc rigidas silices, hoc adamanta terit; | |
| hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, | 15 |
| hoc minuit luctus maestaque corda levat. | |
| cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas | |
| praeterquam curas attenuare meas. | |
| ut patria careo, bis frugibus area trita est, | |
| dissiluit nudo pressa bis uva pede. | 20 |
| nec quaesita tamen spatio patientia longo est, | |
| mensque mali sensum nostra recentis habet. | |
| scilicet et veteres fugiunt iuga saeva iuvenci, | |
| et domitus freno saepe repugnat equus. | |
| tristior est etiam praesens aerumna priore: | 25 |
| ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est. | |
| nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt; | |
| nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant. | |
| est quoque non nihilum vires afferre recentes, | |
| nec praeconsumptum temporis esse malis. | 30 |
| fortior in fulva novus est luctator harena, | |
| quam cui sunt tarda brachia fessa mora. | |
| integer est melior nitidis gladiator in armis, | |
| quam cui tela suo sanguine tincta rubent. | |
| fert bene praecipites navis modo facta procellas: | 35 |
| quamlibet exiguo solvitur imbre vetus. | |
| nos quoque vix ferimus (tulimus patientius ante) | |
| quae mala sunt longa multiplicata die. | |
| credite, deficio, nostrisque, a corpore quantum | |
| auguror, accedent tempora parva malis. | 40 |
| nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat: | |
| vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem. | |
| corpore sed mens est aegro magis aegra, malique | |
| in circumspectu stat sine fine sui. | |
| Vrbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, | 45 |
| et, qua nulla mihi carior, uxor abest. | |
| vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum: | |
| sic me quae video non videoque movent. | |
| una tamen spes est quae me soletur in istis, | |
| haec fore morte mea non diuturna mala. | 50 |